×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Incerti autoris "Historia Apollonii Regis Tyri", Pars III, 4

Pars III, 4

Quam videns Apollonius in nullo notitiam ejus habebat, misit se ad pedes ejus cum filia sua et generi; tantus enim splendor ejus pulchritudinis imminebat , ut ipsa Dianam esse videntibus putaretur; statuit in templo preciosa munera et post haec cepit Apollonius dicere, sicut angelus ei dixerat:

Ego ab adolescentulo rex natus Tyrus Apollonius nominatus, cum ad omnem scientiam pervenissem regis iniqui Antiochi questionem exsolvi, ut ejus filiam acciperem; ille vero eam defloraverat ac in impietate sua continue tenuit, et me occidere conabatur; fugam petii et in mari omnia perdidi, et post a rege Altistrate gratissime susceptus in tantum ejus benevolentiam sum expertus, ut mihi filiam suam in uxorem daret. Deinde mortuo Antiocho ad regnum percipiendum uxorem meam mecum duxi. Hanc filiam peperit uxor mea in mari, de cujus partu defuncta est. Quam ego cum viginti sistertiis aureis in loculo clausam in mare misi, ut inventa digne sepeliretur; et hanc filiam meam nequissimis hominibus ad nutriendum commendavi, et superiores partes Egipti petii. Quarto autem decimo anno adveniens, ut filiam meam expeterem, dixerunt, eam esse defunctam, et dum credidi, in Iuctu vixi et in lugubribus vestibus, et mori cupiens, mihi filia mea reddita est.

Cum haec et hiis similia narraret, Altistratis regis filia uxor ipsius levavit se et rapuit eum in amplexus, volensque eum osculari. Apollonius autem repulit eam a se cum indignatione, ignorans quod uxor sua esset.

At illa: O domine mihi, dicebat cum lacrimis, dimidium animae meae, cur sic agis? Ego sum conjux tua Altistratis regis filia, et tu es Tyrus Apollonius maritus et dominus meus, tu es magister meus, qui me docuisti, tu es naufragus meus, quem amavi, non causa libidinis sed sapientiae.

Apollonius haec audiens notitiam ejus statim habens, cecidit super collum ejus et prae gaudio lacrimas emisit dicens:

Benedictus altissimus, qui mihi filiam cum uxore reddidit!

At illa: Ubi est filia mea?

Et ipse ostendens Tharsiam dixit:

Haec est filia tua Tharsia.

llla vero osculata est eam, et sic cum laetitia magna in tota civitate illa et in circuitu, quod rex Apollonius uxorem suam in templo invenit, famatum est.

Apollonius ascendit navem cum uxore et filia et genere revertentes ad patriam suam.

Veniens igitur Apollonius Antiochiam, regnum sibi reservatum recepit, et pergens Tyrum constituit in locum Athenagoram generum suum. Deinde cum ipso genere, uxore et filia et cum exercitu regio veniens Tharsum, jussit apprehendere Dyonisiadem et Stranguilionem et duci ante se, et coram omnibus ait:

Cives Tharsenses, numquid vestrum alicui exstiti ingratus?

Omnes dixerunt: Non, domine! Parati sumus pro vobis mori. Haec statua est facta, quia nos a morte servastis.

Apollonius ait: Commendavi filiam meam Stranguilioni et Dyonisiadi uxori suae et eam mihi reddere noluerunt.

Infelix mulier ait: Bone domine, numquid tu ipse titulum monumenti ejus legisti?

Apollonius jussit filiam suam venire in praesentia omnium, et Tharsia maledixit mulieri et dixit:

Ave, salutat te Tharsia ab inferis revocata!

Infelix mulier videns eam toto corde contremuit, cives mirabantur et gaudebant, et jussit Tharsia venire villicum, cui ait:

Theophile, tu agnosti, clara voce responde, quis me interficiendum te obligavit?

Villicus ait: Dyonisiades domina mea.

Tunc cives rapuerunt Stranguilionem et Dyonisiadem, et extra civitatem trahentes lapidaverunt, volentes et Theophilum occidere; sed Tharsia eum a morte liberavit dicens:

Nisi mihi spatium ad orandum dedisset, modo eum non defenderem.

Apollonius dedit munera civitati ad restaurandum civitatem et moratus est ibi tribus mensibus, navigans inde Pentapolim civitatem.

Curiam ingreditur ad Altistratem regem gaudens. Rex vero senex factus est, vidit filiam et neptim cum marito suo rege. Per integrum annum laetanter insimul permanserunt.

Post haec moritur perfecta etate, manibus eorum dimittens dimidietatem regni sui Apollonio et medietatem filiae suae. Omnibus hiis peractis dum ambularet Apollonius juxta mare, vidit piscatorem, qui eum post naufragium accepit, jussitque eum apprehendere et ad palatium duci. Videns piscator a militibus se apprehendi, putavit occidi.

Ingressus Apollonius jussit eum adduci ad se dicens:

Hic paranymphus meus, qui mihi post naufragium opem dedit, et ad civitatem venire ostendit!

Et dixit ei: Ego sum Apollonius Tyrus. Et jussit sibi dari ducenta sistertias, servos et ancillas, et fecit eum comitem suum, quamdiu vixit. Elamitus vero, qui ei de Antiocho nuntiavit, procidens se ad pedes Apollonii et ait:

Memor esto, domine, Elamiti servi tui!

Apollonius apprehensa manu ejus erexit eum fecitque eum divitem et ordinavit in comitem. Hiis expletis genuit Apollonius filium de conjuge sua, quem in locum avi sui Altistratis constituit regem. Vixit vero Apollonius cum conjuge sua LXXXIV (octoginta quattuor) annos et tenuit regnum Antiochiae et Tyri et Tyrensium quiete ac feliciter.

Casus suos descripsit ipse, duo volumina perfecit, unum in templo Ephesorum, alterum in sua bibliotheca collocavit. Et defunctus est et perrexit ad vitam eternam, ad quam vitam nos perducat, qui sine fine vivit et regnat. Amen

Pars III, 4 Part III, 4 Parte III, 4 Partie III, 4

Quam videns Apollonius in nullo notitiam ejus habebat, misit se ad pedes ejus cum filia sua et generi; tantus enim splendor ejus pulchritudinis imminebat , ut ipsa Dianam esse videntibus putaretur; statuit in templo preciosa munera et post haec cepit Apollonius dicere, sicut angelus ei dixerat: And Apollonius, seeing that he had no knowledge of him, jumped at his feet with his daughter and son-in-law; for so great was the splendor of her beauty that she was thought to be Diana while they were watching; he placed precious gifts in the temple, and after these things Apollonius began to say, as the angel had told him:

Ego ab adolescentulo rex natus Tyrus Apollonius nominatus, cum ad omnem scientiam pervenissem regis iniqui Antiochi questionem exsolvi, ut ejus filiam acciperem; ille vero eam defloraverat ac in impietate sua continue tenuit, et me occidere conabatur; fugam petii et in mari omnia perdidi, et post a rege Altistrate gratissime susceptus in tantum ejus benevolentiam sum expertus, ut mihi filiam suam in uxorem daret. I, a king born from a young man named Apollonius Tyrus, when I had come to know all the knowledge of the unjust king of Antiochus, was freed from the question, that I should receive his daughter; but he had deflowered it, and in his impiety continued to hold it, and endeavored to kill me; I begged my flight, and I lost everything in the sea, and after being most graciously received by the king Altistrate, I experienced so much his kindness, that he gave me his daughter to wife. Deinde mortuo Antiocho ad regnum percipiendum uxorem meam mecum duxi. Hanc filiam peperit uxor mea in mari, de cujus partu defuncta est. Quam ego cum viginti sistertiis aureis in loculo clausam in mare misi, ut inventa digne sepeliretur; et hanc filiam meam nequissimis hominibus ad nutriendum commendavi, et superiores partes Egipti petii. Which I sent into the sea with twenty sesterces of gold, locked in a chest, that the finds might be decently buried; and I commended this daughter of mine to the most wicked men to be nursed, and I asked for the upper parts of Egypt. Quarto autem decimo anno adveniens, ut filiam meam expeterem, dixerunt, eam esse defunctam, et dum credidi, in Iuctu vixi et in lugubribus vestibus, et mori cupiens, mihi filia mea reddita est.

Cum haec et hiis similia narraret, Altistratis regis filia uxor ipsius levavit se et rapuit eum in amplexus, volensque eum osculari. Apollonius autem repulit eam a se cum indignatione, ignorans quod uxor sua esset.

At illa: O domine mihi, dicebat cum lacrimis, dimidium animae meae, cur sic agis? Ego sum conjux tua Altistratis regis filia, et tu es Tyrus Apollonius maritus et dominus meus, tu es magister meus, qui me docuisti, tu es naufragus meus, quem amavi, non causa libidinis sed sapientiae.

Apollonius haec audiens notitiam ejus statim habens, cecidit super collum ejus et prae gaudio lacrimas emisit dicens: Apollonius, hearing these things, immediately having knowledge of this, fell on his neck and shed tears of joy, saying:

Benedictus altissimus, qui mihi filiam cum uxore reddidit!

At illa: Ubi est filia mea?

Et ipse ostendens Tharsiam dixit:

Haec est filia tua Tharsia.

llla vero osculata est eam, et sic cum laetitia magna in tota civitate illa et in circuitu, quod rex Apollonius uxorem suam in templo invenit, famatum est.

Apollonius ascendit navem cum uxore et filia et genere revertentes ad patriam suam.

Veniens igitur Apollonius Antiochiam, regnum sibi reservatum recepit, et pergens Tyrum constituit in locum Athenagoram generum suum. Deinde cum ipso genere, uxore et filia et cum exercitu regio veniens Tharsum, jussit apprehendere Dyonisiadem et Stranguilionem et duci ante se, et coram omnibus ait:

Cives Tharsenses, numquid vestrum alicui exstiti ingratus?

Omnes dixerunt: Non, domine! Parati sumus pro vobis mori. Haec statua est facta, quia nos a morte servastis.

Apollonius ait: Commendavi filiam meam Stranguilioni et Dyonisiadi uxori suae et eam mihi reddere noluerunt.

Infelix mulier ait: Bone domine, numquid tu ipse titulum monumenti ejus legisti? The poor woman said, "Good lord, did you yourself read the inscription of his tomb?"

Apollonius jussit filiam suam venire in praesentia omnium, et Tharsia maledixit mulieri et dixit:

Ave, salutat te Tharsia ab inferis revocata!

Infelix mulier videns eam toto corde contremuit, cives mirabantur et gaudebant, et jussit Tharsia venire villicum, cui ait:

Theophile, tu agnosti, clara voce responde, quis me interficiendum te obligavit?

Villicus ait: Dyonisiades domina mea.

Tunc cives rapuerunt Stranguilionem et Dyonisiadem, et extra civitatem trahentes lapidaverunt, volentes et Theophilum occidere; sed Tharsia eum a morte liberavit dicens:

Nisi mihi spatium ad orandum dedisset, modo eum non defenderem.

Apollonius dedit munera civitati ad restaurandum civitatem et moratus est ibi tribus mensibus, navigans inde Pentapolim civitatem.

Curiam ingreditur ad Altistratem regem gaudens. He enters the senate-house with the joy of the king High. Rex vero senex factus est, vidit filiam et neptim cum marito suo rege. Per integrum annum laetanter insimul permanserunt.

Post haec moritur perfecta etate, manibus eorum dimittens dimidietatem regni sui Apollonio et medietatem filiae suae. After this he dies at a perfect age, leaving in their hands half of his kingdom to Apollonius and half of his daughter. Omnibus hiis peractis dum ambularet Apollonius juxta mare, vidit piscatorem, qui eum post naufragium accepit, jussitque eum apprehendere et ad palatium duci. Videns piscator a militibus se apprehendi, putavit occidi.

Ingressus Apollonius jussit eum adduci ad se dicens:

Hic paranymphus meus, qui mihi post naufragium opem dedit, et ad civitatem venire ostendit!

Et dixit ei: Ego sum Apollonius Tyrus. Et jussit sibi dari ducenta sistertias, servos et ancillas, et fecit eum comitem suum, quamdiu vixit. Elamitus vero, qui ei de Antiocho nuntiavit, procidens se ad pedes Apollonii et ait:

Memor esto, domine, Elamiti servi tui!

Apollonius apprehensa manu ejus erexit eum fecitque eum divitem et ordinavit in comitem. Hiis expletis genuit Apollonius filium de conjuge sua, quem in locum avi sui Altistratis constituit regem. When these things were completed, Apollonius begot a son by his wife, whom he appointed king in the place of his grandfather Altistratis. Vixit vero Apollonius cum conjuge sua LXXXIV (octoginta quattuor) annos et tenuit regnum Antiochiae et Tyri et Tyrensium quiete ac feliciter. Apollonius lived with his partner for eighty-four years and held the kingdom of Antioch, Tire and Tyrian, peacefully and happily.