×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Incerti autoris "Historia Apollonii Regis Tyri", Pars III, 2

Pars III, 2

Venit igitur puella ad navem, ad quam ait Athenagora:

Veni ad me, Tharsia! Ubi nunc est ars studiorum tuorum, ut consoleris dominum navis in tenebris sedentem, et ut provoces eum exire ad lucem, quia nimis dolet pro conjuge et filia sua. Accede ergo ad eum, ut ad lucem veniat, quia forte deus per te luctum suum in gaudium convertet. Si enim hoc poferis facere, dabo xxx sestercias auri et totidem argenti et triginta dies redimam te a lenone.

Puella haec audiens, constanter ad eum descendit et humili voce salutavit eum dicens:

Salve, quicumque es, et laetari scies; quia innocens virgo, quae virginitatem suam inter naufragia sua et castitatem inviolatam conservavit te salutat!

Tunc in carminibns cepit modulata voce cantare et in tanta dulcedine, quod admirabatur Apollonius; et dixit cantando ea, quae hic sequuntur:

Per scortes gradior, sed scortum conscia non sum, Sic spinis rosa nescit violari et ullis, Corruit et raptor gladium ferientis ab ictu. Tradita lenoni, non sum violata pudore. Vulnera cessassent animi, lacrimaeque deessent. Nulla ergo melior, si noscem certa parentes. Unica regalis generis sum stirpe creata. Ipsa jubente deo letari credo aliquando. Fuge modo lacrimas, curam dissolve modestam! Redde polo faciem mentemque ad sidera tolle! Jam deus est hominum plasmator rector et auctor; Non sinet has lacrimas casso finire labore.

Ad haec Apollonius levavit oculos, et ut puellam vidit, ingemuit et ait:

Heu mihi misero, quamdiu luctabor! Gratias ago prudentiae tuae et nobilitati! Hanc vicem rependo, ut memor tui sim; quando laetari licet, regni mei viribus levabor; forsitan, ut dicis, regio genere orta es, natalibus parentum tuorum representaberis; nunc accipe centum aureos et recede! Noli me appellare; recenti enim luctu renovata calamitate tabesco.

Puella acceptis aureis abire coepit et ait ad eam Athenagora:

Quo vadis, Tharsia? Sine effectu laborasti; non potuisti facere misericordiam ac subvenire homini interficienti se?

Et ait Tharsia: Omnia, quaecumque potui, feci, et dans mihi centum aureos abire rogavit.

Athenagora ait: Dabo tibi ducentos et descende et redde ei, quos dedit, et dic: Salutem tuam quaero et non pecuniam.

Descendens Tharsia ait, et sedit juxta eum: Si in isto squalore estimasti manere, permitte me tecum sermocinari: Si ergo parabobolarum mearum solveris questionem, vadam; sin alias, refundam tibi pecuniam et recedam.

Tunc Apollonius, ne reciperet pecuniam, sed etiam puellae prudentis ne negaret sermones, ait:

Licet in malis meis nulla cura mihi suppetat, nisi flendi et lugendi, tamen, ne ornamento prudentiae tuae caream, dic, quae mihi interrogatura es, et abscede; peto enim ut fletibus meis spatium tribuas.

Ait Tharsia: Audito me!

Est domus in terris, quae nobis clausa resultat; Ipsa domus resonat, tacitus sed non sonat hospes, Ambo cum currunt, hospes simul et dontus una. Et ait: Si rex es, ut dicis, convenit te mihi esse prudentiorem; solve quaestionem!

Ait Apollonius: Nec scias, me esse mentitum! Domus, quae in terra resonat, unda est; hospes tacitus piscis est, qui cum domo sua currit.

At illa:

Longa feror velox formosae flia silvae, Innumera pariter comitum stipante caterva, Curro vias multas, vestigia nulla relinquo.

Apollonius ait: Si licitum esset, ostendam tibi multa, quae nescis, cum respondebo questionibus tuis; miror te tam tenera aetate mirifica prudentia esse imbutam, namque arbor stipata catervis vias multas currens et vestigia nulla relinquens navis est.

Et addit puella:

Per rotas et edes innoxius ille pertransit, Est calor in medio magnus, quem nemo removit; Non est nuda domus, nudus sed convenit hospes; Si luctum poneres, innocens intrares in ignes.

Apollonius ait: Intrarem balneum, ubi hincindae flammae per tabulas surgunt; nuda domus, in qua nihil est, nudus hospes convenit et nudus sudabit.

Cumque haec et similia dicerent, puella misit se super Apollonium et distractis manibus eum amplexebatur dicens ei:

Exaudi vocem deprecantis, respice virginem, quia virum talem prudentem mori nefarium est. Si conjugem, quam desideras, deus ex sua gratia tibi restituat, si filiam salvam, quam defunctam dicis, invenire poteris, prae gaudio oportet te vivere.

Apollonius, cum verba haec audisset, in iracundiam versus est, surrexit et puellam cum pede percussit. Impulsa vero cecidit virgo et genis ejus ruptis coepit sanguis effluere. Conturbata virgo coepit fiere et dixit:

O deus conditor caelorum, vide afflictionem meam! Nata sum inter fluctus et procellas maris, mater mea doloribus constricta defuncta est, et sepultura est ei negata in terris, ornata a patre meo et in loculo posita cum XX sisterciis auri mari tradita est; ego infelix Stranguilioni et Dionisiadae impiissimis hominihus a patre meo sum tradita cum ornamentis et vestibus regalibus, et jussa sum a servis eorum occidi; tandem petivi, ut deum invocarem, antequam me occideret; mihi concessit; piratis supervenientibus rapta sum, et qui me occidere volebat, fugam petiit et in hunc locum deducta, et deus, quando ei placet, me reddat patri meo Apollonio.

Pars III, 2 Part III, 2 Partie III, 2

Venit igitur puella ad navem, ad quam ait Athenagora:

Veni ad me, Tharsia! Ubi nunc est ars studiorum tuorum, ut consoleris dominum navis in tenebris sedentem, et ut provoces eum exire ad lucem, quia nimis dolet pro conjuge et filia sua. Accede ergo ad eum, ut ad lucem veniat, quia forte deus per te luctum suum in gaudium convertet. Come near therefore to him, that he may come to the light, because perhaps God will turn his mourning into joy through you. Si enim hoc poferis facere, dabo xxx sestercias auri et totidem argenti et triginta dies redimam te a lenone. For if you can do this, I will give thirty sesterces of gold and as many silver as thirty days and I will redeem you from the pimp.

Puella haec audiens, constanter ad eum descendit et humili voce salutavit eum dicens:

Salve, quicumque es, et laetari scies; quia innocens virgo, quae virginitatem suam inter naufragia sua et castitatem inviolatam conservavit te salutat!

Tunc in carminibns cepit modulata voce cantare et in tanta dulcedine, quod admirabatur Apollonius; et dixit cantando ea, quae hic sequuntur: Then he began to sing in songs with a melodious voice and with such sweetness that Apollonius was astonished; and he said in singing the things which follow here:

Per scortes gradior, sed scortum conscia non sum, Sic spinis rosa nescit violari et ullis, Corruit et raptor gladium ferientis ab ictu. I walk through harlots, but I am not an accomplice whore, so the rose knows not to be violated by any thorns, and by any means, the rapist is slain by the blow of the slayer's sword. Tradita lenoni, non sum violata pudore. Having been delivered to the pimp, I am not violated with shame. Vulnera cessassent animi, lacrimaeque deessent. The wounds of the soul had ceased, and the tears were wanting. Nulla ergo melior, si noscem certa parentes. There is no better, then, if I know certain parents. Unica regalis generis sum stirpe creata. I have created a unique stock of royal stock. Ipsa jubente deo letari credo aliquando. I believe that someday she will rejoice at God's command. Fuge modo lacrimas, curam dissolve modestam! Just flee tears, loose modesty's care! Redde polo faciem mentemque ad sidera tolle! Return to the sky and lift up your face and mind to the stars! Jam deus est hominum plasmator rector et auctor; Non sinet has lacrimas casso finire labore. God is now the ruler and creator of men; He will not allow these tears to end with faded weariness.

Ad haec Apollonius levavit oculos, et ut puellam vidit, ingemuit et ait:

Heu mihi misero, quamdiu luctabor! Alas for me, so long as I struggle! Gratias ago prudentiae tuae et nobilitati! Hanc vicem rependo, ut memor tui sim; quando laetari licet, regni mei viribus levabor; forsitan, ut dicis, regio genere orta es, natalibus parentum tuorum representaberis; nunc accipe centum aureos et recede! I return this place so that I may be mindful of you; when I may rejoice, I will be relieved by the strength of my kingdom; perchance, as you say, you were born from a royal family, you will be represented on the birthday of your parents; Now take a hundred pieces of gold and get away! Noli me appellare; recenti enim luctu renovata calamitate tabesco. Don't call me for I am pine with renewed sorrow, with renewed calamity.

Puella acceptis aureis abire coepit et ait ad eam Athenagora:

Quo vadis, Tharsia? Sine effectu laborasti; non potuisti facere misericordiam ac subvenire homini interficienti se? You have labored without effect; could you not show kindness and help to a man who was slaying him?

Et ait Tharsia: Omnia, quaecumque potui, feci, et dans mihi centum aureos abire rogavit.

Athenagora ait: Dabo tibi ducentos et descende et redde ei, quos dedit, et dic: Salutem tuam quaero et non pecuniam.

Descendens Tharsia ait, et sedit juxta eum: Si in isto squalore estimasti manere, permitte me tecum sermocinari: Si ergo parabobolarum mearum solveris questionem, vadam; sin alias, refundam tibi pecuniam et recedam.

Tunc Apollonius, ne reciperet pecuniam, sed etiam puellae prudentis ne negaret sermones, ait:

Licet in malis meis nulla cura mihi suppetat, nisi flendi et lugendi, tamen, ne ornamento prudentiae tuae caream, dic, quae mihi interrogatura es, et abscede; peto enim ut fletibus meis spatium tribuas.

Ait Tharsia: Audito me!

Est domus in terris, quae nobis clausa resultat; Ipsa domus resonat, tacitus sed non sonat hospes, Ambo cum currunt, hospes simul et dontus una. There is a house on earth, which is closed to us; The house itself echoes, silently, but does not sound like a stranger, when both run, host together, and share together. Et ait: Si rex es, ut dicis, convenit te mihi esse prudentiorem; solve quaestionem! And he said: If you are a king, as you say, it is fitting that you should be more prudent than me; solve the problem!

Ait Apollonius: Nec scias, me esse mentitum! Domus, quae in terra resonat, unda est; hospes tacitus piscis est, qui cum domo sua currit. The house which echoes on the earth is the wave; The silent host is the fish, who runs with his house.

At illa:

Longa feror velox formosae flia silvae, Innumera pariter comitum stipante caterva, Curro vias multas, vestigia nulla relinquo. I travel long distances swiftly, the daughter of a beautiful forest.

Apollonius ait: Si licitum esset, ostendam tibi multa, quae nescis, cum respondebo questionibus tuis; miror te tam tenera aetate mirifica prudentia esse imbutam, namque arbor stipata catervis vias multas currens et vestigia nulla relinquens navis est. Apollonius said: If allowed to show you the many who do not know when I will answer your questions; I wonder such a tender age and wonderful wisdom was drenched tree accompanied by a throng ways for many current and leaving no trace of the ship.

Et addit puella:

Per rotas et edes innoxius ille pertransit, Est calor in medio magnus, quem nemo removit; Non est nuda domus, nudus sed convenit hospes; Si luctum poneres, innocens intrares in ignes. That innocent person passes through the wheels and eats, There is a great heat in the middle, which no one has removed; The house is not naked, but the host is becoming naked; If you were to mourn, you would enter into the fire innocent.