×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

GCSE Latin 2017, Virgil Aeneid 1, 7. Aeneid 1 437-519, FINAL

7. Aeneid 1 437-519, FINAL

437 'O fortunati, quorum iam moenia surgunt!' 438 Aeneas ait, et fastigia suspicit urbis.

439 infert se saeptus nebula, mirabile dictu,

440 per medios, miscetque viris, neque cernitur ulli.

494 Haec dum Dardanio Aeneae miranda videntur,

495 dum stupet, obtutuque haeret defixus in uno,

496 regina ad templum, forma pulcherrima Dido,

497 incessit magna iuvenum stipante caterva.

498 qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi

499 exercet Diana choros, quam mille secutae

500 hinc atque hinc glomerantur oreades; illa pharetram

501 fert umero, gradiensque deas supereminet omnes

502 ( Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus):

503 talis erat Dido, talem se laeta ferebat

504 per medios, instans operi regnisque futuris.

505 tum foribus divae, media testudine templi,

506 saepta armis, solioque alte subnixa resedit.

507 iura dabat legesque viris, operumque laborem

508 partibus aequabat iustis, aut sorte trahebat:

509 cum subito Aeneas concursu accedere magno

510 Anthea Sergestumque videt fortemque Cloanthum,

511 Teucrorumque alios, ater quos aequore turbo

512 dispulerat penitusque alias avexerat oras.

513 obstipuit simul ipse simul perculsus Achates

514 laetitiaque metuque; avidi coniungere dextras

515 ardebant; sed res animos incognita turbat.

516 dissimulant, et nube cava speculantur amicti,

517 quae fortuna viris, classem quo litore linquant,

518 quid veniant; cunctis nam lecti navibus ibant,

519 orantes veniam, et templum clamore petebant.

7. Aeneid 1 437-519, FINAL 7. Aeneis 1 437-519, ENDGÜLTIG 7. Aeneid 1 437-519, FINAL 7. Énéide 1 437-519, FINAL 7. Eneide 1 437-519, FINALE 7. アエネイス 1 437-519、最終

437 'O fortunati, quorum iam moenia surgunt!' 437 'O fortunate ones, whose walls are already rising!' 438 Aeneas ait, et fastigia suspicit urbis.