×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

ScorpioMartianus - Vatican Radio, Vatican Priest Speaks Latin with American on the Radio 🎙️ - YouTube

Vatican Priest Speaks Latin with American on the Radio 🎙️ - YouTube

Nūper invītātus apud programma Statiōnis Radiophōnicae Vātīcānae cui titulus est Anima Latīna,

cum Reverendissimō Valdemārō Turek Latīnē locūtus sum in undīs.

Quamvīs apud alium canālem polýMATHY partēs nostrī colloquiī audītae sint,

hīc integrae cōnfābulātiōnēs auscultantur. Eccās!

Certē! Quid invēnistī ipse, magister?

Sed quā dē rē agitur?

Quid putās dē —

dē hāc rē.

Loquunturne etiamnunc sacerdōtēs Vātīcānī Latīnē?

Paucissimī sunt sacerdōtēs in Cīvitāte Vātīcānā quī loquuntur Latīnē.

Forsitan multī frequentāvērunt curricula et studia

in variīs nātiōnibus,

tamen paucissimī sunt illī quī

possunt loquī dē omnibus rēbus,

et quibusdam aliīs tī ita dīcitur

forsitan nōn est plūs nōbīs ista prāxis et trāditiō

ūsque ad Concilium Vātīcānum Secundum

ferē omnēs sacerdōtēs Ecclēsiasticī loquebantur Latīnē

posteā trānsiērunt multae mūtātiōnēs

et hodiē etiam in sēmināriīs sunt quaedam curricula

tamen agitur nōn dē facultāte loquendī,

sed dē facultāte, exemplī grātiā, legendī, prōnūntiandī

et potissimum dē intelligendō textūs Latīnōs et Graecōs

quī māximum cōnstituunt ūsque ad nostrum tempus thēsaurum

tum quod pertinet ad disciplīnās theologicās, philosophicās

sed etiam ad disciplīnās nostrae aetātis

quia, sī cōnsīderāmus, exemplī grātiā, prōvinciam oecologicam

vel prōvinciam commūnicātiōnis socialis

multa sunt nōbīs vocābula

quae rādīcem habent in sermōne Graecō vel in sermōne Latīnō

et tenētur omnīno dē nāvitāte nostrā

et dē operā nostrā in Secrētāriō Statūs

quia multa documenta parantur etiam hodiē in sermōne Latīnō

et posteā pūblicī iūris

sunt ācta Apostolicae Sēdis

et sunt quōdammodō, ut ita dīcam, pūnctum cōnsīderātiōnis

et pūnctum meditātiōnis dē rēbus quae hodiē

omnīnō maiōris vel māximī sunt mōmentī.

Ergō oportet etiamnunc sacerdōtēs discere linguam Latīnam?

Omnīnō, omnīno!

Ut loquantur?

Variās ob causā. Haec est alia quaestiō, quia

nōs possumus discere sermōnem Latīnum ob variās causās

potissimum quia cōnstituunt fontēs, nōn?

historiae, theologiae, philosophiae

hodiē nesciō sī sint in ūniversō, in orbe

prōfessōrēs, magistrī quī aptī sint

ad istud opus, quia nōn est opus facile! hodiē loquī.

Nesciō sī possum, sī licet mihi,

quaedam etiam Latīnē dīcere

quia omnīnō oblītus sum

Venī hūc, Monsignore!

et trādere tibi volūmen

cui titulus est Breviloquia Francīscī Pāpae

sunt breviloquia [pīpiātiōnēs] vidēlicet "tweet"

nōs titulum dedimus sententiīs, "tweet," "breviloquia"

quia etymologia est vēra propria

quod sibi vult "tweet"

et sunt sententiae Summī Pontificis Francīscī

compositae Italicē et Latīnē

et trānslātiō Latīna est opus nostrum

quod dat nōbīs, quod offert nōbīs dēlectāmentum

et etiam optimam occāsiōnem

ad sermōnem Latīnum etiam hominubus nostrae aetātis praebēre

et dōnō tibi, trādō volūmen

sīcut testimōnium nostrae audītiōnis

nostrī dialogī dē Latīnitāte

et semper dē pondere, dīxerim,

dē monumentō et dē mōmentō istīus linguae

quia omnīnō māximum, sīcut iam dīximus

cōnstituit thēsaurum prō cultūrā et nostrae aetātis.

Mihi nunc est properandum.

Summās tibi et vōbīs omnibus singulīs grātiās agō

Grātiās māximās et etiam omnibus quī cultōrēs sunt Latīnitātis in Americā

tum Septentriōnālī cum Merīdiōnālī.

Certissimē! Valē!

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE