×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Liber Psalmorum, Psalmi 61-90, Psalmus 087

Psalmus 087

1 Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitæ.

2 Domine, Deus salutis meæ, in die clamavi et nocte coram te. 3 Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam. 4 Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit. 5 Æstimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adjutorio, 6 inter mortuos liber ; sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt. 7 Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis. 8 Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me. 9 Longe fecisti notos meos a me ; posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar ; 10 oculi mei languerunt præ inopia. Clamavi ad te, Domine, tota die ; expandi ad te manus meas. 11 Numquid mortuis facies mirabilia ? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi ? 12 Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione ? 13 Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua ? et justitia tua in terra oblivionis ? 14 Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea præveniet te. 15 Ut quid, Domine, repellis orationem meam ; avertis faciem tuam a me ? 16 Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea ; exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus. 17 In me transierunt iræ tuæ, et terrores tui conturbaverunt me : 18 circumdederunt me sicut aqua tota die ; circumdederunt me simul. 19 Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria.

Psalmus 087 Psalm 087 Psaume 087 詩篇087 Psalm 087 Salmo 087 Psalm 087