Tour of Baalbek - in LATIN! [Subtitles in 10+ Languages] 🇱🇧
Nunc Berytō Heliopolim Syriācam raedā uehor.
Haec via Damascena appellātur, quia ad urbem Damascum olim dūcēbat.
Hēliopolis fere chiliometra octoginta sive quinquaginta milia pasuum Bērytō abest.
Illuc ut perveniam mihi opus est dūabus hōris.
Hae sunt ingentes terrae Bekaa vallis.
Hodiē caelum ualde sudum est.
Modo Heliopolis, vel Baalbek, sicut Arabice hic locus uocātur, advenī.
Heliopolis iam ante amplius quam decem milia annōs condita est.
Prīmum, lapidicinās Rōmānas petivi,
in quibus saxum quadratum stat omnium maximum totius orbis terrārum.
Hoc saxum fere unum chiliōmetrum (siue septingentōs passūs) a templō sītum est.
Saxa, primum in hōc locō quadrāta et secāta,
deinde ad ipsum templum comportāta sunt.
Quōmodo id factum sit nondum quisquam intelligere potuit,
nec quārē hoc magnum saxum hīc relīquerint cuiquam uere liquet.
Utcumque est, lapidicinārum operāriī in hīs cellulīs dormiēbant.
Huic saxo pondus est ad mille tonnas (sive tria milia librārum).
Iste vero māior, ut ita dicam, frater eius,
iuxta illud sītus est, qui gravior est eō.
Mihi hic adstanti ualde ingens videtur.
Ecce lōcus templī Hēliopolitanī,
en hae nonnullae veteres Libanenses domūs sunt.
Hic situs nōn modo ruīnis ex temporibus Rōmānis compōnitur,
sed etiam antīquuis ruīnis gentium quae Semiticae vocantur,
scilicet Phoenīcium Chanaanaeōrumque.
Haec est frons quae spectat in meridiem et orientem solem.
Agite eāmus intus ut in illud mirāculum proprius inspiciāmus.
Ecce forum Heliopolitanum.
Nunc equidem ante magnum fanum,
quod Iovi Optimō Maximō Heliopolitāno dicatum est, adsto.
Cuius atrium lōcus erat ad remittendum corpus
atque ad ludōs spectāndōs aptus.
Haec sunt propylaea, ingens aditum quod ad sanctuārium dūcit.
Propylaea autem ex duōdecim columnīs syeniticis constant,
sēnis columnis ex utrāque parte ornāta.
Dum per scalās pergrandēs ascendō,
arcanās huius lōci uoluptātes sentīre incipiō.
Quōs lapidēs! Quae saxa! Aspīcite modo!
Romanis tempōribus, ut imagine utamur,
haec Propylaea partem urbis profanam et publicam a parte urbis sacrā dividēbant.
Quārum columnārum unaquaeque unā molle syenitis factā est.
Nam circa tertium saeculum aetatis nostrae,
multae hārum columnārum aurō aereque ita ōrnata erant
ut e longiquo vidērī possent, quod aditum speciosum efficiebat.
Hoc genus lapidis, qui granītum hodie vocātur,
ex urbe Syēnē, in Aegyptō sitā, hucusque aduectum est.
Valdē polītus lapis est molleque tactū.
Aspīciatis modo illud artis opus!
Haec est pars propylaeōrum quae in septentriōnes spectat.
Aetate quae dicitur media, in cārcerem mūtāta est.
Et ecce adsum equidem, Patrīcius,
homō hodiernus qui Heliopolidis versatur!
Verum eāmus nunc ad aulam sexangulam,
res inter priscas aedificatiōnes mira raraque,
nam cīncta est porticū ex trīginta columnīs syeniticis
quattuorque exedrīs rectangulīs factō.
Quod ad exedras pertinet, pulchrē opiparēque ornātae sunt.
Aula sexangula trānsitus est a propylaeā ad magnam aulam.
O! Quam pulcher lenisque est hic lapis!
Exeunte quartō saeculō post Christum natum
in hōc locō conveniebant Christiani.
Postea ex hāc āreā castellum mediaevāle factum est.
Adhūc in duābus exedrīs reliquias moenium vidēre possumus.
Rōmānī enim epistyliō ōva conchasque sculpēbant,
signum pignusque vītae fertilitātisque.
Aspīcite hoc pulchrum ovum...
Nunc ad maximam sanctuāriī āream progrediāmur,
ubi res maximae curae dignās agebantur.
Lōcus enim erat in quo homines preces
dīs immortalibus adhibebant ac sacrificia faciebant.
Aula uero magnō porticū columnārum cinctā est.
E plūriis aediculīs cum pulchrīs statuīs constābat.
Istīus quam uidētis instar.
Exedra autem ipsa ex plūriis rectangulis semicirculātisque ēxedris constābat.
Areola in quae ara sita est, lōcus amoenissimus erat et festivus,
spectaculōrum sonōrum odōrumque plenus.
Iam per aram magnam ambulō.
Ara magna araeque minores sunt structurae
quae apud Rōmānōs et Graecōs plērumque non inveniuntur.
Itaque dicuntur a cultu mediorientālium populōrum deducta esse.
Crepidines signōrum plūrēs latīnis uerbīs inscribuntur,
ubi nōmina donatōrum commemorāta sunt.
Nam illae statuae figuram imitabantur rēgum, imperātōrum,
mīlitum, sacerdōtum nobilium patriciōrumque.
Nec tamen eārum statuārum ullum vestīgium inventum est.
Aspīcite hanc pulcherrimam Latīnam inscriptionem!
Inter Christiānum tēmporis a saeculō quintō Anno Domini,
arae duae dēletae sunt atque basilicā commūtatae sunt.
Relīquiae basilicae saeculō vīcēsimo remōtae sunt
ut templum Rōmānum investigaret.
Duae huius basilicae columnae adhūc adrectae sunt.
Pergāmus tandem viam nostram usque ad Iovis templum,
quod sanctuārium est maximum omnium a Rōmānīs exstructōrum.
Cuius tamen templi modo sex columnae tamen adhūc stant.
Nam fama est saeculō sextō post Christum natum
aedifīcium fulgure ictum ruinā collapsum esse.
Postea uero Justiniānus princeps multas eārum columnarum removēre coepit
ut Byzantii (Cōnstantīnopolī) ecclesiam Sanctae Sophiae (Hagiae Sophiae) exstrueret.
Multis annis transactis, Europae reges in expeditiones sacras (cruciātās) profecti,
eōsdem lapides denuo ad castellum aedificandum usurpaūerunt.
Columnae mole pergrandes sunt.
Eminentiores enim sunt altitudine sexaginta pedum (vīginti metrorum),
earumque crassitudo (Graece diametrus) ad septem pedes.
Caelaturae opus in capitulis templī satis subtīle accurātumque erat.
Artes magnae pulchritūdinis!
Hīc est fastīgiī āngulus.
Hoc fragmentum solum est quāsi quinquāgintā tonnis.
Videtisne hoc signum quod Indi Svastikam vocant?
Significat divinitatem, numen deorum,
hominum deorumque consortionem, prosperitatem.
Hinc prospectus late patet.
Ecce magna aula Heliopolīs.
Dum hōs lapidēs spectāmus, dē vita antiquōrum hominum cōgitēmus
ut huius lōcī numen atque ingenium animadvertāmus.
Vidēte quam parva sit puella quae ante has columnas stat!
Nunc super lapidem discalceātus dēcumbō.
O prospectum templōrum nulli alteri comparandum!
Totum diem hīc sedere possim.
Ecce prospectus amoenissimus ex parte quae ad occidentem solem vergit.
Quam pulcher et viridis est!
Nunc autem ad Bacchum templum regrediāmur.
Ecce est alius colosseum saxum ex Iovis capitulō.
Hae sunt ceterae columnae ex templō Iovis quae
diruta sunt extremo terrae mōtu qui annō 1759 (MDCCLIX) urbem excussit.
Proponatis autem oculīs speciem huius templi,
nam Iovis templum omnino 54 (LIV) columnīs praeditus erat!
O di immortales, hic est opus maxime laboriosum nonne?
Ni fallor, hoc papāver est!
Ecce cēterā ōva!
Hoc est epistyliī fragmentum ex templō Iōvis,
quae est pars sub tectum stans quam columnae sustinent.
Leo, qui Rōmānis tempōribus signum vis ac fidei inter socios datae habebatur,
fauces aperit, quas Romani ut canalem pluvialem usurpabant
“Forma dei munus!”, ut dixit Ovidius.
Aedes Bacchi valdē minores sunt quam Iōvis templum,
mollis tamen eius etiam ingens est.
Aspīcite in īmā parte aedificii quam pusilli homines uideantur!
Putes tamquam ex lāpidibus ēmergens vita sōlem salūtare..
O! Quam pulchrum est illud Bacchi fanum,
quam dignum caelesti suā naturā..
Ecce stylobatae quibus columnae superstant.
Vīta brevis, ars longa!
O praeclaram aedificii maiestatem!
Est enim unum ex integerrimis speciosissimisque
templis Romanis in toto orbe terrārum.
Templum Bacchō, deō vīnī, vindēmiārum,
fertilitātis theātrīque sacratum est.
Is autem deus apud Romanōs Bacchus quidem vocātur,
Diōnysus tamen apud Graecōs dīcitur.
Templum inter 150 A.D et 250 A.D aedificātum est.
Hīc olim stabant 42 (XLII) Corinthiae columnae,
quārum 19 (XIX) adhūc exstant.
Hae columnae permagnae sustentant epistylium opulenter sculptum,
opus optimus, mirabile, politissimā arte perfectum.
Longā vero scalāriā ad sanctuārium dūcor,
quod sculpto papavere, vineīs ovisque implexis exornatum est.
In hōc templō, nōbilēs solēbant vinum et opium bībere,
ac omnes conversatiōne oblectārī.
Tenesne quōrsum hoc dicam?
Natura, artis magistra..
En tectī pars diruta
Extra templum, in parte quae vergit ad occidentem solem,
extant reliquiae moenium ab Arabis saeculō
ūndecimō duodecimōque A.D. extructōrum.
Quae munimenta aedificavērunt ut oppidum a cruciatis defenderent.
Hinc autem, ab aedibus Bacchi, videtis prospectum Iovis templī.
In quō templō sunt plūrae aedīculae quae olim multis stātuis signisque ornābantur.
In hōc vero lōcō etiamnum concentus et sollemniaque popularia aguntur.
"Salvete amici amicaeque, hīc in templo romano sunt"
Sonus hic est tamquam musica naturā edita, cui libentissime aures praebeo...
Nunc vero extremos oppidi muros praetereo quos aetate media
priscis adstructi sunt ad oppidum muniendum.
Partem autem peto aedium Iovis quae in occidentem solem spectat,
ut videam notissimam lapidum compositionem quae trilithon vocatur.
Nam hic tria trilitha stant, quorum quodque pondus ad 800 tonnas habet.
Nec tamen quisquam scit quomodo hucusque sublata advectaque sint!
Haec est Veneris Musarumque aedes.
Circum aedem peristylum erat.
Dea autem Venus in templum Iovis spectat.
Hic enim olim homines Venerem colebant venerabantur.
Cum tandem Berytum peto,
non est quin miratus mecum reputem:
“Attat! Ubinam versatus sum!”