×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

New Year Sale Up to 50% off
Sign Up Free
image

Youtube Imports, Ancient Rome Tour in Latin - Roman Forum 3D

Ancient Rome Tour in Latin - Roman Forum 3D

Urbs Roma in ripa Tiberis fluminis sita est viginti milia

passuum a mari.

Hoc loco flumen facile transitur,

et colles propinqui bene muniri possunt.

Moenia Romana antiqua septem colles sive montes complectuntur.

Roma condita est anno DCCLIII ante Christum natum.

In monte Capitolino, qui prae ceteris sacer habetur,

multa sunt aedificia sacra, quorum clarissimum est

templum Iovis Optimi Maximi.

Ea Capitolii pars quae spectat ad septentriones,

ardua atque muris firmis munita, Arx dicitur.

In summa Arce templum Iunonis Monetae situm est,

in quo nummi e metallis pretiosis efficiuntur

atque imaginibus imprimuntur.

In infimo Capitolio est Tabularium,

id est amplum aedificium in quo tabulae et litterae publicae servantur.

Infra Capitolinum Palatinumque collem est forum Romanum.

In ea valle olim magna palus erat, quae tum demum siccata est

cum aqua paludis in flumen deduceretur per cloacam subterraneam

quae appellatur 'cloaca Maxima'.

Magnus numerus hominum cotidie convenit in forum Romanum,

locum urbis celeberrimum, qui multis aedificiis publicis et sacris cingitur.

Haec est Basilica Aemilia, quae cum Basilica Iulia

Aedificium publicum amplissimum est.

Basilicae fororum potiorem locum occupabant quam alia aedificia.

Basilica est aedificium publicum in quo et

alia multa negotia aguntur et ius inter cives dicitur.

Deinde, Christiani formam basilicarum usi sunt ut

spatium religiosum ad sacram liturgiam celebrandum.

Postea, cum imperium Christianum factum esse

vocabulum etiam usum est ad magnas ecclesias referendum.

Itaque hodie ipsum vocabulum usum est

in rebus religiosis et architecturae.

luxta basilicam Aemiliam, in ea fori parte

quae dicitur Comitium, locata est Curia,

id est aedificium quo senatus Romanus convenire solet.

Senatus constat ex sescentis senatoribus,

civibus nobilissimis, qui ante Caesaris aetatem

summam potestatem in re publica Romana tenebant.

Ante Comitium est locus superior ex quo oratores

verba faciunt ad populum.

'Rostra' nomen est huius loci,

quia rostris navium captarum ornatur.

'Rostrum' enim vocantur eae hastae ferreae quae

e prora navis longae eminent velut rostrum avis.

Multi oratores illustres in Rostra ascenderunt,

ut orationes ad populum haberent.

Ex aedibus sacris fori Romani minima quidem,

sed veterrima est aedes Iani.

Illa aedes duas ianuas vel portas habet,

quae tum demum clauduntur cum per totum imperium populi

Romani terra marique pax facta est.

id quod per septingentos annos

inter Romulum et Augustum bis tantum evenit.

Augustus vero, cum ad Actium, promunturium Epiri,

classem M. Antonii vicisset, Ianum tertium claudi iussit.

In contraria fori parte est aedes Vestae antiquissima,

quae formam habet rotundam.

Vesta est dea foci rerumque domesticarum,

in cuius aede ignis aeternus ardet.

Sex virgines Vestales ex filiabus Romanorum illustrium

electae diligenter curant ne ignis Vestae umquam exstinguatur,

namque ignis ille semper ardens Romam

urbem aeternam esse significat.

Iuxta aedem Vestae est Regia,

domus pontificis maximi, in qua olim

reges Romani habitavisse dicuntur.

Pontifex maximus est summus sacerdos, qui ceteris omnibus

sacerdotibus Romanis praefectus est.

Sacerdotum negotium est sacrificia facere atque res divinas curare.

Ante Regiam est templum C. Iulio Caesari consecratum,

quod templum Divi Iulii appellatur.

Caesar enim, ut plerique principes Romani,

post mortem in deorum numero habetur et 'divus' vocatur.

Templum Divi Iulii ab Augusto aedificatum est eo ipso loco

ubi corpus Caesaris a civibus lugentibus crematum erat.

Ab utraque parte basilicae luliae magna aedes sita est,

a dextra sub clivo Capitolino aedes Saturni,

a sinistra aedes Castoris et Pollucis.

Aedes Saturni est aerarium populi Romani,

id est locus ubi pecunia publica deponitur ac servatur.

Hoc templum antiquissimum Senatus Populusque Romanus

incendio consumptum restituit.

Aedes Castoris consecrata est diis Castori et Polluci,

Iovis filiis geminis, qui saepius Romanis

in proeliis auxilio venerunt.

Inter hanc aedem et templum Divi lulii

Senatus Populusque Romanus post proelium ad Actium factum

Augusto victori arcum marmoreum aedificavit.

Infra Capitolium iuxta Tabularium sunt aedes

Concordiae et Divi Vespasiani.

Aedes Concordiae antiqua eo tempore aedificata esse dicitur

cum post longam discordiam quae populum Romanum

diviserat in duas factiones inter se inimicissimas,

patricios et plebeios, tandem concordia omnium civium restituta est.

Prope aedem Concordiae est Carcer,

cuius pars subterranea, tenebris et odore foeda atque

terribilis, Tullianum appellatur.

Aedes Divi Vespasiani a filiis Tito et Domitiano aedificata,

a Domitiano patri mortuo dedicata est.

Iuxta aedem Divi Vespasiani est porticus duodecim

diis et deabus consecrata, quorum

simulacra aurata in porticu stant.

Fortasse vos percontamini quomodo scitur ut hic locus

sic videbatur, si nulla aedificia restat ex illa urbe,

praeter fundationes et nonnulla columna.

Hae reliquiae nos adiuvant ad magnitudinem aedificii videndum.

Praeterea pauca aedificia illius temporis servantur

et imagines aedificiorum in antuquis nummis.

Maximi momenti autem, libri Vitruvii sunt,

sed ea in alio tempore videbimus.

Romae multa aedificia publica erant.

hodie percurrimus eos quod locum urbis celeberrimum cingebant.

Si alia genera aedificiorum videre voletis ut haec,

deorsum scribite.

Gratias maximas vobis ago et valete.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE