×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Liber Psalmorum, Psalmi 31-60, Psalmus 050

Psalmus 050

1 In finem, Psalmus David,2 cum venit ad eum Nathan propheta, quando intravit ad Bethsabee.

3 Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam ; et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam. 4 Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me. 5 Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper. 6 Tibi soli peccavi, et malum coram te feci ; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. 7 Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. 8 Ecce enim veritatem dilexisti ; incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi. 9 Asperges me hyssopo, et mundabor ; lavabis me, et super nivem dealbabor. 10 Auditui meo dabis gaudium et lætitiam, et exsultabunt ossa humiliata. 11 Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele. 12 Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. 13 Ne projicias me a facie tua, et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. 14 Redde mihi lætitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me. 15 Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur. 16 Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ, et exsultabit lingua mea justitiam tuam. 17 Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. 18 Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique ; holocaustis non delectaberis. 19 Sacrificium Deo spiritus contribulatus ; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies. 20 Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut ædificentur muri Jerusalem. 21 Tunc acceptabis sacrificium justitiæ, oblationes et holocausta ; tunc imponent super altare tuum vitulos.


Psalmus 050 Psalm 050 Psalm 050 Salmo 050 Psaume 050 詩篇050 Salmo 050 Mezmur 050

1 In finem, 1 Unto the end, Psalmus David,2 cum venit ad eum Nathan propheta, quando intravit ad Bethsabee. a psalm of David, 2 When Nathan the prophet came to him after he had sinned with Bethsabee.

3 Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam ; et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam. 3 Have mercy on me, O God, according to your great mercy; and according to the multitude of thy mercies, blot out my iniquity. 4 Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me. 5 Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper. 5 For I know my iniquity, and my sin is always against me. 6 Tibi soli peccavi, et malum coram te feci ; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. 6 I have sinned against you alone, and I have done evil before you; that you may be justified in your words, and win when you are judged. 7 Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. 7 For behold, I was conceived in iniquities, and in sins my mother conceived me. 8 Ecce enim veritatem dilexisti ; incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi. 8 For behold, you have loved the truth; You have revealed to me the uncertain and hidden things of your wisdom. 9 Asperges me hyssopo, et mundabor ; lavabis me, et super nivem dealbabor. 9 Sprinkle me with hyssop, and I shall be clean; You will wash me, and I will be white over the snow. 10 Auditui meo dabis gaudium et lætitiam, et exsultabunt ossa humiliata. 11 Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele. 12 Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. 13 Ne projicias me a facie tua, et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. 14 Redde mihi lætitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me. 15 Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur. 16 Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ, et exsultabit lingua mea justitiam tuam. 17 Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. 18 Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique ; holocaustis non delectaberis. 19 Sacrificium Deo spiritus contribulatus ; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies. 20 Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut ædificentur muri Jerusalem. 21 Tunc acceptabis sacrificium justitiæ, oblationes et holocausta ; tunc imponent super altare tuum vitulos.