×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Liber Psalmorum, Psalmi 31-60, Psalmus 031

Psalmus 031

1 Ipsi David intellectus.

Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. 2 Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus. 3 Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die. 4 Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina. 5 Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi : Confitebor adversum me injustitiam meam Domino ; et tu remisisti impietatem peccati mei. 6 Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt. 7 Tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me ; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me. 8 Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris ; firmabo super te oculos meos. 9 Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te. 10 Multa flagella peccatoris ; sperantem autem in Domino misericordia circumdabit. 11 Lætamini in Domino, et exsultate, justi ; et gloriamini, omnes recti corde.


Psalmus 031 Psalm 031 Psalm 031 Salmo 031 Psaume 031 詩篇031 Salmo 031 Psalm 031 诗篇 031

1 Ipsi David intellectus. 1 For the director.

Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Selig sind diejenigen, deren Sünden vergeben und deren Sünden zugedeckt sind. Blessed are those whose iniquities are forgiven, and whose sins are covered. Bem-aventurados aqueles cujas iniqüidades são perdoadas e cujos pecados são cobertos. 2 Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus. 2 Blessed is the man to whom the Lord has not imputed sin, and there is no guile in his spirit. 2 Bem-aventurado o homem a quem o Senhor não imputou o pecado, e não há dolo no seu espírito. 3 Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die. 3 Because I kept silent, my bones grew old, while I cried all day. 3Porque fiquei calado, meus ossos envelheceram, enquanto chorei o dia todo. 4 Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina. 4 Because your hand was heavy upon me day and night, I turned to my place, while the thorn was fixed. 4 Porque a tua mão pesava sobre mim dia e noite, voltei-me para o meu lugar, enquanto o espinheiro estava fixo. 5 Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. 5 I made my transgression known to you, and I did not hide my iniquity. 5 Dei-te a conhecer a minha transgressão, e não escondi a minha iniquidade. Dixi : Confitebor adversum me injustitiam meam Domino ; et tu remisisti impietatem peccati mei. I said: I will confess my injustice to the Lord; and thou hast forgiven the wickedness of my sin. Eu disse: confessarei minha injustiça ao Senhor; e tu perdoaste a maldade do meu pecado. 6 Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. 6 For this every saint will pray to you in due time. 6 Por isso, todo santo orará a você no devido tempo. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt. No entanto, no dilúvio de muitas águas, eles não chegarão perto dele. 7 Tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me ; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me. 7 You are my refuge from the trouble that surrounds me; my exultation, deliver me from those who surround me. 7 Tu és o meu refúgio na angústia que me rodeia; minha exultação, resgata-me daqueles que me cercam. 8 Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris ; firmabo super te oculos meos. 8 Eu te darei entendimento e te instruirei no caminho que hás de trilhar; Vou fixar meus olhos em você. 9 Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. 9 Não seja como o cavalo e a mula, que não têm entendimento. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te. Amarre as mandíbulas daqueles que não se aproximam de você em camuflagem e freio. 10 Multa flagella peccatoris ; sperantem autem in Domino misericordia circumdabit. 10 Muitos flagelos do pecador; Mas a misericórdia cercará aquele que espera no Senhor. 11 Lætamini in Domino, et exsultate, justi ; et gloriamini, omnes recti corde. 11 Alegrai-vos no Senhor e exultai, ó justos; e glória, todos eles retos de coração.