×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Preces et Hymni, Lauda Sion

Lauda Sion

Lauda Sion Salvatorem, lauda ducem et pastorem, in hymnis et canticis.

Quantum potes, tantum aude: quia maior omni laude, nec laudare sufficis.

Laudis thema specialis, panis vivus et vitalis hodie proponitur.

Quem in sacrae mensa cenae, turbae fratrum duodenae datum non ambigitur.

Sit laus plena, sit sonora, sit iucunda, sit decora mentis iubilatio.

Dies enim solemnis agitur, in qua mensae prima recolitur huius institutio.

In hac mensa novi Regis, novum Pascha novae legis, phase vetus terminat.

Vetustatem novitas, umbram fugat veritas, noctem lux eliminat.

Quod in coena Christus gessit, faciendum hoc expressit in sui memoriam.

Docti sacris institutis, panem, vinum in salutis consecramus hostiam.

Dogma datur christianis, quod in carnem transit panis, et vinum in sanguinem.

Quod non capis, quod non vides, animosa firmat fides, praeter rerum ordinem.

Sub diversis speciebus, signis tantum, et non rebus, latent res eximiae.

Caro cibus, sanguis potus: manet tamen Christus totus sub utraque specie.

A sumente non concisus, non confractus, non divisus: integer accipitur.

Sumit unus, sumunt mille: quantum isti, tantum ille: nec sumptus consumitur.

Sumunt boni, sumunt mali: sorte tamen inaequali, vitae vel interitus.

Mors est malis, vita bonis: vide paris sumptionis quam sit dispar exitus.

Fracto demum sacramento, ne vacilles, sed memento tantum esse sub fragmento, quantum toto tegitur.

Nulla rei fit scissura: signi tantum fit fractura, qua nec status, nec statura signati minuitur.

Ecce Panis Angelorum, factus cibus viatorum: vere panis filiorum, non mittendus canibus.

In figuris praesignatur, cum Isaac immolatur, agnus Paschae deputatur, datur manna patribus.

Bone pastor, panis vere, Iesu, nostri miserere: Tu nos pasce, nos tuere, Tu nos bona fac videre in terra viventium.

Tu qui cuncta scis et vales, qui nos pascis hic mortales: tuos ibi commensales, coheredes et sodales fac sanctorum civium.

Amen. Alleluia.

Lauda Sion Lobet Zion praise Zion

Lauda Sion Salvatorem, lauda ducem et pastorem, in hymnis et canticis. Praise the Savior of Zion, praise the leader and the shepherd in hymns and songs.