×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Evangelium secundum Ioannem, Caput 06

Caput 06

1 Post hæc abiit Jesus trans mare Galilææ, quod est Tiberiadis : 2 et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quæ faciebat super his qui infirmabantur.

3 Subiit ergo in montem Jesus et ibi sedebat cum discipulis suis. 4 Erat autem proximum Pascha dies festus Judæorum. 5 Cum sublevasset ergo oculos Jesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum : Unde ememus panes, ut manducent hi ? 6 Hoc autem dicebat tentans eum : ipse enim sciebat quid esset facturus. 7 Respondit ei Philippus : Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat. 8 Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas, frater Simonis Petri : 9 Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces : sed hæc quid sunt inter tantos ? 10 Dixit ergo Jesus : Facite homines discumbere. Erat autem fœnum multum in loco. Discubuerunt ergo viri, numero quasi quinque millia. 11 Accepit ergo Jesus panes : et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus : similiter et ex piscibus quantum volebant. 12 Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis : Colligite quæ superaverunt fragmenta, ne pereant. 13 Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quæ superfuerunt his qui manducaverant. 14 Illi ergo homines cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant : Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum. 15 Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus.

16 Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli ejus ad mare. 17 Et cum ascendissent navim, venerunt trans mare in Capharnaum : et tenebræ jam factæ erant et non venerat ad eos Jesus. 18 Mare autem, vento magno flante, exsurgebat. 19 Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Jesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt. 20 Ille autem dicit eis : Ego sum, nolite timere. 21 Voluerunt ergo accipere eum in navim et statim navis fuit ad terram, in quam ibant. 22 Altera die, turba, quæ stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Jesus in navim, sed soli discipuli ejus abiissent : 23 aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverunt panem, gratias agente Domino. 24 Cum ergo vidisset turba quia Jesus non esset ibi, neque discipuli ejus, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quærentes Jesum.

25 Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei : Rabbi, quando huc venisti ? 26 Respondit eis Jesus, et dixit : Amen, amen dico vobis : quæritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis. 27 Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus. 28 Dixerunt ergo ad eum : Quid faciemus ut operemur opera Dei ? 29 Respondit Jesus, et dixit eis : Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. 30 Dixerunt ergo ei : Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi ? quid operaris ? 31 Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est : Panem de cælo dedit eis manducare. 32 Dixit ergo eis Jesus : Amen, amen dico vobis : non Moyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum. 33 Panis enim Dei est, qui de cælo descendit, et dat vitam mundo. 34 Dixerunt ergo ad eum : Domine, semper da nobis panem hunc. 35 Dixit autem eis Jesus : Ego sum panis vitæ : qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet umquam. 36 Sed dixi vobis quia et vidistis me, et non creditis. 37 Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet : et eum qui venit ad me, non ejiciam foras : 38 quia descendi de cælo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. 39 Hæc est autem voluntas ejus qui misit me, ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die. 40 Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me : ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die. 41 Murmurabant ergo Judæi de illo, quia dixisset : Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi, 42 et dicebant : Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem ? quomodo ergo dicit hic : Quia de cælo descendi ? 43 Respondit ergo Jesus, et dixit eis : Nolite murmurare in invicem : 44 nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum ; et ego resuscitabo eum in novissimo die. 45 Est scriptum in prophetis : Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me. 46 Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem. 47 Amen, amen dico vobis : qui credit in me, habet vitam æternam.

48 Ego sum panis vitæ. 49 Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt. 50 Hic est panis de cælo descendens : ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. 51 Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi. 52 Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum : et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. 53 Litigabant ergo Judæi ad invicem, dicentes : Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum ? 54 Dixit ergo eis Jesus : Amen, amen dico vobis : nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. 55 Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam : et ego resuscitabo eum in novissimo die. 56 Caro enim mea vere est cibus : et sanguis meus, vere est potus ; 57 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. 58 Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem : et qui manducat me, et ipse vivet propter me. 59 Hic est panis qui de cælo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum.

60 Hæc dixit in synagoga docens, in Capharnaum.61 Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt : Durus est hic sermo, et quis potest eum audire ?62 Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis : Hoc vos scandalizat ?63 si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius ?64 Spiritus est qui vivificat : caro non prodest quidquam : verba quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.65 Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum.66 Et dicebat : Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo.67 Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro : et jam non cum illo ambulabant.68 Dixit ergo Jesus ad duodecim : Numquid et vos vultis abire ?69 Respondit ergo ei Simon Petrus : Domine, ad quem ibimus ? verba vitæ æternæ habes :70 et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei.71 Respondit eis Jesus : Nonne ego vos duodecim elegi : et ex vobis unus diabolus est ?72 Dicebat autem Judam Simonis Iscariotem : hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim.


Caput 06 Kapitel 06 Chapter 06 Chapitre 06 Hoofdstuk 06 Розділ 06 第06章

1 Post hæc abiit Jesus trans mare Galilææ, quod est Tiberiadis : 2 et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quæ faciebat super his qui infirmabantur. 1 After this, Jesus went across the Sea of Galilee, which is Tiberias: 2 and a great multitude followed him, because they saw the signs that he was performing on those who were sick.

3 Subiit ergo in montem Jesus et ibi sedebat cum discipulis suis. 3 Then Jesus went up into the mountain and sat there with his disciples. 4 Erat autem proximum Pascha dies festus Judæorum. 4 The Jewish feast of Passover was near. 5 Cum sublevasset ergo oculos Jesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum : Unde ememus panes, ut manducent hi ? 5 When Jesus therefore lifted up his eyes, and saw that a great multitude came to him, he said to Philip: Where shall we buy bread, that they may eat? 6 Hoc autem dicebat tentans eum : ipse enim sciebat quid esset facturus. 6 He said this to test him, because he himself knew what he was going to do. 7 Respondit ei Philippus : Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat. 7 Philip answered him: Bread of two hundred denarii is not enough for them, so that each one may receive a little something. 8 Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas, frater Simonis Petri : 9 Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces : sed hæc quid sunt inter tantos ? 8 One of his disciples, Andrew, Simon Peter's brother, says to him: 9 There is one boy here who has five barley loaves and two fish: but what are these among so many? 10 Dixit ergo Jesus : Facite homines discumbere. 10 Then Jesus said: Make the people sit down. Erat autem fœnum multum in loco. But there was a lot of hay in the place. Discubuerunt ergo viri, numero quasi quinque millia. Then the men, about five thousand in number, came together. 11 Accepit ergo Jesus panes : et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus : similiter et ex piscibus quantum volebant. 11 Then Jesus took the loaves, and when he had given thanks, he distributed them to those who were reclining; likewise, as much of the fish as they wanted. 12 Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis : Colligite quæ superaverunt fragmenta, ne pereant. 12 When they had had their fill, he said to his disciples, "Gather the fragments left over, so that nothing will be wasted. 13 Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quæ superfuerunt his qui manducaverant. 13 They therefore gathered and filled twelve baskets with pieces of five barley loaves, which were left over by those who had eaten. Li raccolsero e riempirono dodici canestri con i pezzi dei cinque pani d'orzo, avanzati a coloro che avevano mangiato. 14 Illi ergo homines cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant : Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum. 14 Those men, therefore, when they saw that Jesus had made a sign, said: Because this is truly a prophet who is about to come into the world. 15 Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus. 15 When Jesus therefore learned that they were coming to abduct him and make him king, he fled again into the mountain alone.

16 Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli ejus ad mare. 16 But when it was late, his disciples went down to the sea. 17 Et cum ascendissent navim, venerunt trans mare in Capharnaum : et tenebræ jam factæ erant et non venerat ad eos Jesus. 17 And when they had boarded the ship, they came across the sea to Capernaum: and it was already dark and Jesus had not come to them. 18 Mare autem, vento magno flante, exsurgebat. 18 And the sea, blown by a great wind, rose up. 19 Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Jesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt. 19 When they had rowed about three or four miles, they saw Jesus walking on the sea 11 and coming near the boat, and they began to be afraid. 20 Ille autem dicit eis : Ego sum, nolite timere. 20 But he says to them: I am he, do not be afraid. 21 Voluerunt ergo accipere eum in navim et statim navis fuit ad terram, in quam ibant. They were willing therefore to take him into the ship, and immediately the ship was to the land whither they were going. They wanted to take him into the boat, but the boat immediately arrived at the shore to which they were heading. 22 Altera die, turba, quæ stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Jesus in navim, sed soli discipuli ejus abiissent : 23 aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverunt panem, gratias agente Domino. The next day, the crowd that stood on the other side of the sea saw that there was only one boat there, and that Jesus had not entered into a boat with his disciples, but his disciples were gone alone. thanksgiving to the Lord. [22] Il giorno dopo, la folla, rimasta dall'altra parte del mare, notò che c'era una barca sola e che Gesù non era salito con i suoi discepoli sulla barca, ma soltanto i suoi discepoli erano partiti. [23] Altre barche erano giunte nel frattempo da Tiberìade, presso il luogo dove avevano mangiato il pane dopo che il Signore aveva reso grazie. 24 Cum ergo vidisset turba quia Jesus non esset ibi, neque discipuli ejus, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quærentes Jesum. 24 When the crowd saw that Jesus was not there, nor his disciples, they got into boats and came to Capernaum looking for Jesus.

25 Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei : Rabbi, quando huc venisti ? 25 And when they found him on the other side of the sea, they said to him: Rabbi, when did you come here? And when they found him across the sea they said to him, "Rabbi, when did you get here?" 26 Respondit eis Jesus, et dixit : Amen, amen dico vobis : quæritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis. Jesus answered them, and said: Amen, amen, I say to you: you seek me, not because you have seen signs, but because you did eat of the loaves and were filled. 27 Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. 27 Do not work for food that perishes, but for food that endures to eternal life, which the Son of Man will give you. Hunc enim Pater signavit Deus. For on him the Father, God, has set his seal 28 Dixerunt ergo ad eum : Quid faciemus ut operemur opera Dei ? So they said to him, "What can we do to accomplish the works of God?" 29 Respondit Jesus, et dixit eis : Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. 29 Jesus answered and said to them, "This is the work of God, that you believe in the one he sent." 30 Dixerunt ergo ei : Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi ? 30 Then they said to him: What sign do you then make that we may see and believe you? quid operaris ? What can you do? 31 Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est : Panem de cælo dedit eis manducare. 31 Our fathers ate manna in the desert, as it is written: He gave them bread from heaven to eat. 32 Dixit ergo eis Jesus : Amen, amen dico vobis : non Moyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum. 32 Then Jesus said to them: Amen, amen I say to you: Moses did not give you bread from heaven, but my Father gives you true bread from heaven. 33 Panis enim Dei est, qui de cælo descendit, et dat vitam mundo. 33 For it is the bread of God, which comes down from heaven, and gives life to the world. 34 Dixerunt ergo ad eum : Domine, semper da nobis panem hunc. 34 Then they said to him: Lord, always give us this bread. 35 Dixit autem eis Jesus : Ego sum panis vitæ : qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet umquam. 35 And Jesus said unto them: I am the bread of life: he that cometh to me shall not hunger, and he that believeth in me shall never thirst. 36 Sed dixi vobis quia et vidistis me, et non creditis. 36 But I said to you that you have seen me and do not believe. 37 Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet : et eum qui venit ad me, non ejiciam foras : 38 quia descendi de cælo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. 37 All that the Father gives me will come to me: and him that comes to me I will not cast out: 38 for I came down from heaven, not to do my will, but the will of him that sent me. 39 Hæc est autem voluntas ejus qui misit me, ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die. 39 And this is the will of the one who sent me, that I should not lose anything of what he gave me, but that I should raise it (on) the last day. 40 Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me : ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die. 40 This is the will of my Father who sent me: that everyone who sees the Son and believes in him may have eternal life, and I will raise him up at the last day. 41 Murmurabant ergo Judæi de illo, quia dixisset : Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi, 42 et dicebant : Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem ? 41 The Jews then murmured about him, because he had said: I am the living bread that came down from heaven, 42 and they said: Is not this Jesus the son of Joseph, whose father and mother we know? quomodo ergo dicit hic : Quia de cælo descendi ? How then does he say: Because I came down from heaven? 43 Respondit ergo Jesus, et dixit eis : Nolite murmurare in invicem : 44 nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum ; et ego resuscitabo eum in novissimo die. 43 Then Jesus answered and said to them: Do not grumble among yourselves: 44 No one can come to me unless the Father who sent me draws him; and I will raise him up at the last day. 45 Est scriptum in prophetis : Et erunt omnes docibiles Dei. It is written in the prophets: And they shall all be taught by God. Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me. Everyone who has heard from the Father and learned comes to me. 46 Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem. 46 Not because anyone has seen the Father, except he who is from God, here he has seen the Father. 47 Amen, amen dico vobis : qui credit in me, habet vitam æternam. 47 Amen, amen I say to you: he who believes in me has eternal life.

48 Ego sum panis vitæ. 48 I am the bread of life. 49 Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt. 49 Your fathers ate manna in the desert and died. 50 Hic est panis de cælo descendens : ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. 50 This is the bread that came down from heaven, so that if anyone eats of it, he will not die. 51 Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi. 51 I am the living bread, which came down from heaven. 52 Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum : et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. 52 If any man eat of this bread, he shall live for ever: and the bread which I will give is my flesh for the life of the world. 53 Litigabant ergo Judæi ad invicem, dicentes : Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum ? 53 The Jews then argued with each other, saying: How can this man give us his flesh to eat? 54 Dixit ergo eis Jesus : Amen, amen dico vobis : nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. 54 Then Jesus said to them: Amen, amen I say to you: unless you eat the flesh of the Son of Man and drink his blood, you will not have life in you. 55 Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam : et ego resuscitabo eum in novissimo die. 55 Whoever eats my flesh and drinks my blood has eternal life: and I will raise him up at the last day. 56 Caro enim mea vere est cibus : et sanguis meus, vere est potus ; 57 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. 56 For my flesh is truly food: and my blood is truly drink; 57 he who eats my flesh and drinks my blood abides in me, and I in him. 58 Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem : et qui manducat me, et ipse vivet propter me. 58 As the living Father sent me, and I live because of the Father: and he that eateth me, he shall live because of me. 59 Hic est panis qui de cælo descendit. 59 This is the bread that came down from heaven. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Unlike your ancestors who ate and still died Qui manducat hunc panem, vivet in æternum. Whoever eats this bread will live forever.

60 Hæc dixit in synagoga docens, in Capharnaum.61 Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt : Durus est hic sermo, et quis potest eum audire ?62 Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis : Hoc vos scandalizat ?63 si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius ?64 Spiritus est qui vivificat : caro non prodest quidquam : verba quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.65 Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. 60 He said these things while teaching in the synagogue in Capernaum. 61 Many of his disciples who heard him said, "This is a hard word, and who can listen to it?" ? 62 Since Jesus knew that his disciples were murmuring about this, he said to them, "Does this shock you?63 If you then see the Son of Man ascending where he was before? 64 It is the spirit that gives life: the flesh does not profit anything: the words that I have spoken to you are spirit and life. 65 But there are some of you who do not believe. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum.66 Et dicebat : Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo.67 Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro : et jam non cum illo ambulabant.68 Dixit ergo Jesus ad duodecim : Numquid et vos vultis abire ?69 Respondit ergo ei Simon Petrus : Domine, ad quem ibimus ? For Jesus knew from the beginning who were the unbelievers, and who would betray him. 66 And he said: That is why I told you that no one can come to me unless it is given to him by my Father. 67 From this many of his disciples went back: and now they did not walk with him. 68 Then Jesus said to the twelve: Do you also want to go away? 69 Then Simon Peter answered him: Lord, to whom shall we go? verba vitæ æternæ habes :70 et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei.71 Respondit eis Jesus : Nonne ego vos duodecim elegi : et ex vobis unus diabolus est ?72 Dicebat autem Judam Simonis Iscariotem : hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim. you have the words of eternal life: 70 and we believed and knew that you are the Christ, the Son of God. 71 Jesus answered them: Did I not choose you twelve, and one of you is a devil? when he was one of the twelve.