×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Evangelium secundum Ioannem, Caput 02

Caput 02

1 Et die tertio nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ, et erat mater Jesu ibi.

2 Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus, ad nuptias. 3 Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum : Vinum non habent. 4 Et dicit ei Jesus : Quid mihi et tibi est, mulier ? nondum venit hora mea. 5 Dicit mater ejus ministris : Quodcumque dixerit vobis, facite. 6 Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Judæorum, capientes singulæ metretas binas vel ternas. 7 Dicit eis Jesus : Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum. 8 Et dicit eis Jesus : Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt. 9 Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui haurierant aquam : vocat sponsum architriclinus, 10 et dicit ei : Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu servasti bonum vinum usque adhuc. 11 Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus. 12 Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus : et ibi manserunt non multis diebus.

13 Et prope erat Pascha Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam :14 et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes.15 Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit æs, et mensas subvertit.16 Et his qui columbas vendebant, dixit : Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis.17 Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est : Zelus domus tuæ comedit me.18 Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei : Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis ?19 Respondit Jesus, et dixit eis : Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.20 Dixerunt ergo Judæi : Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud ?21 Ille autem dicebat de templo corporis sui.22 Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturæ et sermoni quem dixit Jesus.23 Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus, quæ faciebat.24 Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes,25 et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine : ipse enim sciebat quid esset in homine.


Caput 02 Kapitel 02 Chapter 02 capitulo 02 Capítulo 02 Розділ 02

1 Et die tertio nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ, et erat mater Jesu ibi. 1 And on the third day the wedding took place in Cana of Galilee, and the mother of Jesus was there.

2 Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus, ad nuptias. 2 Now both Jesus and his disciples were called to the wedding. 3 Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum : Vinum non habent. 3 And when the wine was lacking, the mother of Jesus said to him: They have no wine. 4 Et dicit ei Jesus : Quid mihi et tibi est, mulier ? 4 And Jesus said to her: What is that to me and to you, woman? nondum venit hora mea. My hour has not yet come. 5 Dicit mater ejus ministris : Quodcumque dixerit vobis, facite. 5 His mother says to the servants: Whatever he tells you, do. 6 Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Judæorum, capientes singulæ metretas binas vel ternas. 6 Now there were six stone cisterns placed there according to the purification of the Jews, each holding two or three gallons. Vi erano là sei giare di pietra per la purificazione dei Giudei, contenenti ciascuna due o tre barili. 7 Dicit eis Jesus : Implete hydrias aqua. 7 Jesus said to them: Fill the jars with water. Et impleverunt eas usque ad summum. And they filled them to the brim. 8 Et dicit eis Jesus : Haurite nunc, et ferte architriclino. 8 And Jesus said to them: Draw now, and bring it to the waiter. Et tulerunt. And they took it. 9 Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui haurierant aquam : vocat sponsum architriclinus, 10 et dicit ei : Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. 9 But as soon as the waiter tasted the water, the wine was made, and he did not know whence it was; but the attendants knew who had drawn the water: the waiter calls the bridegroom, 10 and says to him: Every man first makes good wine; and said to him, "Everyone serves good wine first, and then when people have drunk freely, an inferior one; /e gli disse: "Tutti servono da principio il vino buono e, quando sono un pò brilli, quello meno buono; Tu servasti bonum vinum usque adhuc. But you have kept the good wine until now. 11 Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus. 11 This is what Jesus did at the beginning of the signs in Cana of Galilee; and he manifested his glory, and his disciples believed in him. 12 Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus : et ibi manserunt non multis diebus. 12 After this he went down to Capernaum, and his mother, and his brothers, and his disciples: and they remained there not many days.

13 Et prope erat Pascha Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam :14 et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes.15 Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit æs, et mensas subvertit.16 Et his qui columbas vendebant, dixit : Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis.17 Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est : Zelus domus tuæ comedit me.18 Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei : Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis ?19 Respondit Jesus, et dixit eis : Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.20 Dixerunt ergo Judæi : Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud ?21 Ille autem dicebat de templo corporis sui.22 Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturæ et sermoni quem dixit Jesus.23 Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus, quæ faciebat.24 Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes,25 et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine : ipse enim sciebat quid esset in homine. 13 And the Passover of the Jews was near, and Jesus went up to Jerusalem.14 And he found in the temple those who sold oxen, and sheep, and doves, and the moneychangers, sitting and he poured out the money of the money, and overturned the tables. Then the Jews said to him, "What sign do you show us that you do these things?" 19 Jesus answered and said to them, Destroy this temple, and in three days I will raise it up. will you raise it up in three days?21 And he spoke of the temple of his body. At the passover, on the feast day, many believed in his name, seeing the signs which he did.24 But Jesus himself did not believe them, because he himself knew them all,25 and because he had no need for anyone to testify about the man. for he knew what was in man.