×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

New Year Sale Up to 50% off
Sign Up Free
image

The Aeneid, Aeneid: Book I, 1-33

Aeneid: Book I, 1-33

Arma virumque canō, Trojae quī prīmus ab ōrīs

Italiam fātō profugus Lavinaque vēnit

lītora — multum ille et terrīs jactātus et altō

vī superum, saevae memorem Jūnōnis ob īram,

multa quoque et bellō passus, dum conderet urbem

īnferretque deōs Latiō — genus unde Latīnum

Albānīque patrēs atque altaue moenia Rōmae.

Mūsa, mihī causās memorā, quō nūmine laesō

quidve dolēns rēgīna deum tot volvere cāsūs

īnsignem pietāte virum, tot adīre labōrēs

impulerit. Tantaene animīs caelestibus īrae?

Urbs antīqua fuit (Tyriī tenuēre colōnī)

Karthāgō, Ītaliam contrā Tiberīnaque longē

ōstia, dīves opum studiīsque asperrima bellī,

quam Jūnō fertur terrīs magis omnibus ūnam

posthabitā coluisse Samō, hīc illius arma,

hīc currus fuit; hoc rēgnum dea gentibus esse,

sī quā fāta sinant, iam tum tenditque fovetque.

Prōgeniem sed enim Troiānō ā sanguine dūcī

audierat Tyriās ōlim quae verteret arcēs;

hinc populum lātē rēgem bellōque superbum

ventūrum excidiō Libyae; sīc volvere Parcās.

Id metuēns veterisque memor Sāturnia bellī,

prīma quod ad Troiam prō cārīs gesserat Argīs —

necdum etiam causae īrārum saevīque dolōrēs

exciderant animō; manet altā mente repostum

iūdicium Paradis sprētaeque iniūria formae,

et genus invīsum, et raptī Ganymēdis honōrēs:

hīs accēnsa super iactātōs aequore tōtō

Trōas, reliquiās Danaum atque immītis Achillī,

arcēbat longē Latiō, multōsque per annōs

errābant, āctī fātīs, maria omnia circum.

Tantae mōlis erat Rōmānām condere gentem!

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE