×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Evangelium secundum Marcum, Marcum, Capitulum 12

Marcum, Capitulum 12

1 Et cœpit illis in parabolis loqui : Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. 2 Et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineæ. 3 Qui apprehensum eum ceciderunt, et dimiserunt vacuum. 4 Et iterum misit ad illos alium servum : et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis affecerunt. 5 Et rursum alium misit, et illum occiderunt : et plures alios : quosdam cædentes, alios vero occidentes. 6 Adhuc ergo unum habens filium carissimum, et illum misit ad eos novissimum, dicens : Quia reverebuntur filium meum. 7 Coloni autem dixerunt ad invicem : Hic est hæres : venite, occidamus eum : et nostra erit hæreditas. 8 Et apprehendentes eum, occiderunt : et ejecerunt extra vineam. 9 Quid ergo faciet dominus vineæ ? Veniet, et perdet colonos, et dabit vineam aliis. 10 Nec scripturam hanc legistis : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli : 11 a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris ? 12 Et quærebant eum tenere : et timuerunt turbam : cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt.

13 Et mittunt ad eum quosdam ex pharisæis, et herodianis, ut eum caperent in verbo. 14 Qui venientes dicunt ei : Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam : nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum Cæsari, an non dabimus ? 15 Qui sciens versutiam illorum, ait illos : Quid me tentatis ? afferte mihi denarium ut videam. 16 At illi attulerunt ei. Et ait illis : Cujus est imago hæc, et inscriptio ? Dicunt ei : Cæsaris. 17 Respondens autem Jesus dixit illis : Reddite igitur quæ sunt Cæsaris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo.

18 Et venerunt ad eum sadducæi, qui dicunt resurrectionem non esse : et interrogabant eum, dicentes : 19 Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cujus frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater ejus uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo. 20 Septem ergo fratres erant : et primus accepit uxorem, et mortuus est non relicto semine. 21 Et secundus accepit eam, et mortuus est : et nec iste reliquit semen. Et tertius similiter. 22 Et acceperunt eam similiter septem : et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier. 23 In resurrectione ergo cum resurrexerint, cujus de his erit uxor ? septem enim habuerunt eam uxorem. 24 Et respondens Jesus, ait illis : Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei ? 25 Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli in cælis. 26 De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum, quomodo dixerit illi Deus, inquiens : Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob ? 27 Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Vos ergo multum erratis.

28 Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum. 29 Jesus autem respondit ei : Quia primum omnium mandatum est : Audi Israël, Dominus Deus tuus, Deus unus est : 30 et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum. 31 Secundum autem simile est illi : Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Majus horum aliud mandatum non est. 32 Et ait illi scriba : Bene, Magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius præter eum. 33 Et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine, et diligere proximum tamquam seipsum, majus est omnibus holocautomatibus, et sacrificiis. 34 Jesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi : Non es longe a regno Dei. Et nemo jam audebat eum interrogare.

35 Et respondens Jesus dicebat, docens in templo : Quomodo dicunt scribæ Christum filium esse David ? 36 Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto : Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. 37 Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus ? Et multa turba eum libenter audivit. 38 Et dicebat eis in doctrina sua : Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro, 39 et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in cœnis : 40 qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixæ orationis : hi accipient prolixius judicium.

41 Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba jactaret æs in gazophylacium, et multi divites jactabant multa.42 Cum venisset autem vidua una pauper, misit duo minuta, quod est quadrans,43 et convocans discipulos suos, ait illis : Amen dico vobis, quoniam vidua hæc pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium.44 Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt : hæc vero de penuria sua omnia quæ habuit misit totum victum suum.


Marcum, Capitulum 12 Mark, Chapter 12 Marcos, Capítulo 12

1 Et cœpit illis in parabolis loqui : Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. 1 And he began to speak to them in parables: The man planted a vineyard, and compassed a hedge, and dug a pit, and built a tower, and let it out to farmers, and went into a strange country. 2 Et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineæ. 2 And he sent to the husbandmen a servant in due season, to receive of the fruit of the vineyard from the husbandmen. 3 Qui apprehensum eum ceciderunt, et dimiserunt vacuum. 3 And they took him, and beat him, and sent him away empty. 4 Et iterum misit ad illos alium servum : et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis affecerunt. And again he sent to them another servant: and they wounded him in the head, and treated him with insults. 5 Et rursum alium misit, et illum occiderunt : et plures alios : quosdam cædentes, alios vero occidentes. And again he sent another, and him they slew: and many others: some they beat, and others some killing. 6 Adhuc ergo unum habens filium carissimum, et illum misit ad eos novissimum, dicens : Quia reverebuntur filium meum. 6 He still therefore had one beloved son, and sent him last to them, saying: They will respect my son. 7 Coloni autem dixerunt ad invicem : Hic est hæres : venite, occidamus eum : et nostra erit hæreditas. And the tenants said one to another: This is the heir: come, let us kill him, and the inheritance shall be ours. 8 Et apprehendentes eum, occiderunt : et ejecerunt extra vineam. 8 And laying hold on him, they killed him, and cast him out of the vineyard. 9 Quid ergo faciet dominus vineæ ? Veniet, et perdet colonos, et dabit vineam aliis. 10 Nec scripturam hanc legistis : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli : 11 a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris ? 10 Have you not read this scripture: The stone which the builders rejected, this is become the head of the corner: 11 This is made by the Lord, and is marvelous in our eyes? 12 Et quærebant eum tenere : et timuerunt turbam : cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. And they sought to lay hands on him, but they feared the people: for they knew that he spoke this parable against them. Et relicto eo abierunt. And they left him and went away.

13 Et mittunt ad eum quosdam ex pharisæis, et herodianis, ut eum caperent in verbo. And they send to him certain of the Pharisees and of the Herodians, that they might entangle him in his words. 14 Qui venientes dicunt ei : Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam : nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. 14 Who come and say to him: Master, we know that thou art true, and care not for any man: for thou seeest not the face of men, but teachest the way of God in truth. Licet dari tributum Cæsari, an non dabimus ? Is it lawful to give tribute to Caesar, or shall we not? 15 Qui sciens versutiam illorum, ait illos : Quid me tentatis ? afferte mihi denarium ut videam. 16 At illi attulerunt ei. Et ait illis : Cujus est imago hæc, et inscriptio ? Dicunt ei : Cæsaris. 17 Respondens autem Jesus dixit illis : Reddite igitur quæ sunt Cæsaris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo. And Jesus answering, said to them: Render therefore to Caesar the things that are Caesar's, and to God the things that are God's. Et mirabantur super eo.

18 Et venerunt ad eum sadducæi, qui dicunt resurrectionem non esse : et interrogabant eum, dicentes : 19 Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cujus frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater ejus uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo. And the Sadducees came to him, who say that there is no resurrection, and asked him, saying: 19 Master, Moses wrote to us, that if a man's brother dies, and leaves a wife, and leaves no children, his brother should take his wife and raise up. his brother's seed 20 Septem ergo fratres erant : et primus accepit uxorem, et mortuus est non relicto semine. There were therefore seven brothers: and the first took a wife, and died leaving no issue. 21 Et secundus accepit eam, et mortuus est : et nec iste reliquit semen. And the second took her, and died; and neither did he leave any issue. Et tertius similiter. 22 Et acceperunt eam similiter septem : et non reliquerunt semen. 22 And the seven took her in like manner, and left no seed. Novissima omnium defuncta est et mulier. 23 In resurrectione ergo cum resurrexerint, cujus de his erit uxor ? In the resurrection therefore, when they shall rise, whose wife of them shall she be? septem enim habuerunt eam uxorem. for the seven had her to wife. 24 Et respondens Jesus, ait illis : Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei ? And Jesus answering, said to them: Do you not therefore err, not knowing the scriptures, nor the power of God? 25 Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli in cælis. 25 For when they shall rise from the dead, they will neither marry, nor be given in marriage, but are like angels in heaven. 26 De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum, quomodo dixerit illi Deus, inquiens : Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob ? But concerning the dead that they rise, have you not read in the book of Moses, in the bush, how God spoke to him, saying: I am the God of Abraham, and the God of Isaac, and the God of Jacob? 27 Non est Deus mortuorum, sed vivorum. 27 He is not the God of the dead, but of the living. Vos ergo multum erratis.

28 Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum. 28 And there came one of the scribes, who had heard them reasoning together, and seeing that he had answered them well, asked him what was the first commandment of all. 29 Jesus autem respondit ei : Quia primum omnium mandatum est : Audi Israël, Dominus Deus tuus, Deus unus est : 30 et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum. 31 Secundum autem simile est illi : Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Majus horum aliud mandatum non est. 32 Et ait illi scriba : Bene, Magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius præter eum. 33 Et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine, et diligere proximum tamquam seipsum, majus est omnibus holocautomatibus, et sacrificiis. 34 Jesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi : Non es longe a regno Dei. Et nemo jam audebat eum interrogare.

35 Et respondens Jesus dicebat, docens in templo : Quomodo dicunt scribæ Christum filium esse David ? 36 Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto : Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. 37 Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus ? Et multa turba eum libenter audivit. 38 Et dicebat eis in doctrina sua : Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro, 39 et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in cœnis : 40 qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixæ orationis : hi accipient prolixius judicium. 38 And he said to them in his teaching: Beware of the scribes, who want to walk in robes and be saved in the market, 39 and to sit in the first chairs in the synagogues, and the first seats in the dinners: 40 who devour the houses of widows under the cover of lengthy prayer: these will receive more lengthy judgment

41 Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba jactaret æs in gazophylacium, et multi divites jactabant multa.42 Cum venisset autem vidua una pauper, misit duo minuta, quod est quadrans,43 et convocans discipulos suos, ait illis : Amen dico vobis, quoniam vidua hæc pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium.44 Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt : hæc vero de penuria sua omnia quæ habuit misit totum victum suum.