×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Evangelium secundum Marcum, Marcum, Capitulum 10

Marcum, Capitulum 10

1 Et inde exsurgens venit in fines Judææ ultra Jordanem : et conveniunt iterum turbæ ad eum : et sicut consueverat, iterum docebat illos. 2 Et accedentes pharisæi interrogabant eum : Si licet viro uxorem dimittere : tentantes eum. 3 At ille respondens, dixit eis : Quid vobis præcepit Moyses ? 4 Qui dixerunt : Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere. 5 Quibus respondens Jesus, ait : Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud : 6 ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos Deus. 7 Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit ad uxorem suam : 8 et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. 9 Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. 10 Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum. 11 Et ait illis : Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam. 12 Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, mœchatur.

13 Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus. 14 Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis : Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos : talium enim est regnum Dei. 15 Amen dico vobis : Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud. 16 Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos.

17 Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum : Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam ? 18 Jesus autem dixit ei : Quid me dicis bonum ? nemo bonus, nisi unus Deus. 19 Præcepta nosti : ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem. 20 At ille respondens, ait illi : Magister, hæc omnia observavi a juventute mea. 21 Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei : Unum tibi deest : vade, quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me. 22 Qui contristatus in verbo, abiit mœrens : erat enim habens multas possessiones. 23 Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis : Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt ! 24 Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens ait illis : Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire ! 25 Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei. 26 Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos : Et quis potest salvus fieri ? 27 Et intuens illos Jesus, ait : Apud homines impossibile est, sed non apud Deum : omnia enim possibilia sunt apud Deum.

28 Et cœpit ei Petrus dicere : Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te. 29 Respondens Jesus, ait : Amen dico vobis : Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium, 30 qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc : domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam. 31 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.

32 Erant autem in via ascendentes Jerosolymam : et præcedebat illos Jesus, et stupebant : et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, cœpit illis dicere quæ essent ei eventura. 33 Quia ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus : 34 et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum : et tertia die resurget.

35 Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes filii Zebedæi, dicentes : Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis. 36 At ille dixit eis : Quid vultis ut faciam vobis ? 37 Et dixerunt : Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua. 38 Jesus autem ait eis : Nescitis quid petatis : potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari ? 39 At illi dixerunt ei : Possumus. Jesus autem ait eis : Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis ; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini : 40 sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est. 41 Et audientes decem, cœperunt indignari de Jacobo et Joanne. 42 Jesus autem vocans eos, ait illis : Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis : et principes eorum potestatem habent ipsorum. 43 Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister : 44 et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus. 45 Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.

46 Et veniunt Jericho : et proficiscente eo de Jericho, et discipulis ejus, et plurima multitudine, filius Timæi Bartimæus cæcus, sedebat juxta viam mendicans.47 Qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est, cœpit clamare, et dicere : Jesu fili David, miserere mei.48 Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat : Fili David, miserere mei.49 Et stans Jesus præcepit illum vocari. Et vocant cæcum, dicentes ei : Animæquior esto : surge, vocat te.50 Qui projecto vestimento suo exiliens, venit ad eum.51 Et respondens Jesus dixit illi : Quid tibi vis faciam ? Cæcus autem dixit ei : Rabboni, ut videam.52 Jesus autem ait illi : Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via.

Marcum, Capitulum 10 Mark, Chapter 10

1 Et inde exsurgens venit in fines Judææ ultra Jordanem : et conveniunt iterum turbæ ad eum : et sicut consueverat, iterum docebat illos. 1 And rising from thence, he came into the territories of Judea beyond the Jordan: and the people assembled again to him: and as he was accustomed to do, he taught them again. 2 Et accedentes pharisæi interrogabant eum : Si licet viro uxorem dimittere : tentantes eum. 2 And the Pharisees coming, asked him: Is it lawful for a man to put away his wife, tempting him. 3 At ille respondens, dixit eis : Quid vobis præcepit Moyses ? 3 But he answering, said to them: What did Moses command you? 4 Qui dixerunt : Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere. 4 Who said: Moses permitted to write a bill of divorce, and to put her away. 5 Quibus respondens Jesus, ait : Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud : 6 ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos Deus. 5 To whom Jesus answering, said: Because of the hardness of your heart, he wrote you this commandment: 6 But from the beginning of the creation God made them male and female. 7 Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit ad uxorem suam : 8 et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Therefore they are no longer two, but one flesh. 9 Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. 9 Therefore what God has joined together, let not man separate. 10 Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum. 10 And again in the house his disciples asked him about the same thing. 11 Et ait illis : Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam. And he said to them: Whoever puts away his wife and marries another, commits adultery against her. 12 Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, mœchatur. 12 And if a wife divorces her husband, and marries another, he commits adultery.

13 Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. 13 And they brought to him little ones to touch them. Discipuli autem comminabantur offerentibus. The disciples rebuked those who brought them. 14 Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis : Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos : talium enim est regnum Dei. 14 And when Jesus saw them, he took it with indignation, and said to them: Suffer the little children to come to me, and forbid them not: for of such is the kingdom of God. 15 Amen dico vobis : Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud. 15 Truly I say to you, whoever does not receive the kingdom of God as a child, will not enter into it. 16 Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos. 16 And embracing them, and laying his hands upon them, he blessed them.

17 Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum : Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam ? 17 And as he was going out into the way, a certain man ran and knelt before him, and asked him: Good Master, what shall I do to receive eternal life? 18 Jesus autem dixit ei : Quid me dicis bonum ? 18 And Jesus said to him: Why do you call me good? nemo bonus, nisi unus Deus. no one is good but one God. 19 Præcepta nosti : ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem. 19 You know the commandments: do not commit adultery, do not kill, do not rage, do not bear false witness, do not commit fraud, honor your father and mother. 20 At ille respondens, ait illi : Magister, hæc omnia observavi a juventute mea. 20 But he, answering, said to him: Master, I have observed all these things from my youth. 21 Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei : Unum tibi deest : vade, quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me. 21 And Jesus, seeing him, loved him, and said to him: You lack one thing: go, sell whatever you have and give to the poor, and you will have treasure in heaven: and come, follow me. 22 Qui contristatus in verbo, abiit mœrens : erat enim habens multas possessiones. 22 He who was grieved at the word went away dying: for he had many possessions. 23 Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis : Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt ! And Jesus looking around, said to his disciples: How hard it is for them that have riches to enter into the kingdom of God! 24 Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. 24 But the disciples were amazed at his words. At Jesus rursus respondens ait illis : Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire ! But Jesus again answering, said to them: Little children, how difficult is it, trusting in money, to enter into the kingdom of God! 25 Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei. 25 It is easier for a camel to pass through the eye of a needle than for a rich man to enter the kingdom of God. 26 Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos : Et quis potest salvus fieri ? Who were astonished the more, saying among themselves: Who then can be saved? 27 Et intuens illos Jesus, ait : Apud homines impossibile est, sed non apud Deum : omnia enim possibilia sunt apud Deum. And Jesus looking at them, said: With men it is impossible, but not with God: for all things are possible with God.

28 Et cœpit ei Petrus dicere : Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te. 28 And Peter began to say to him, Behold, we have left all and followed you. 29 Respondens Jesus, ait : Amen dico vobis : Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium, 30 qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc : domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam. 29 Jesus answering, said: Amen I say to you: there is none that has left house, or brothers, or sisters, or father, or mother, or children, or lands for me and for the gospel. : houses, and brothers, and sisters, and mothers, and children, and fields, with persecutions, and life everlasting in the world to come. 31 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi. 31 And many shall be first last, and first last.

32 Erant autem in via ascendentes Jerosolymam : et præcedebat illos Jesus, et stupebant : et sequentes timebant. 32 And they were on the way going up to Jerusalem: and Jesus went before them, and were astonished, and feared following them. Et assumens iterum duodecim, cœpit illis dicere quæ essent ei eventura. And taking the twelve again, he began to tell them what was going to happen to him. 33 Quia ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus : 34 et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum : et tertia die resurget. 33 For, behold, we go up to Jerusalem, and the Son of man will be betrayed to the chief priests and the scribes and the elders; and they will condemn him to death, and deliver him to the nations. .

35 Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes filii Zebedæi, dicentes : Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis. 35 And there come to him James and John the sons of Zebedee, saying: Master, we will do to us whatever we may ask. 36 At ille dixit eis : Quid vultis ut faciam vobis ? 36 And he said to them: What will you that I should do for you? 37 Et dixerunt : Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua. 37 And they said: Grant to us that we may sit, one on thy right hand, and the other on thy left hand, in thy glory. 38 Jesus autem ait eis : Nescitis quid petatis : potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari ? 38 And Jesus said to them, You do not know what you are asking. Can you drink the cup that I drink, or be baptized with the baptism with which I am baptized? 39 At illi dixerunt ei : Possumus. 39 But they said to him: We can. Jesus autem ait eis : Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis ; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini : 40 sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est. But Jesus said to them, "You shall indeed drink the cup that I drink; and with the baptism by which I am baptized, you will be baptized. 41 Et audientes decem, cœperunt indignari de Jacobo et Joanne. 41 And when the ten heard it, they began to be indignant about James and John. 42 Jesus autem vocans eos, ait illis : Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis : et principes eorum potestatem habent ipsorum. 42 And Jesus, calling them, said to them: You know that those who seem to rule over the nations, rule over them, and their princes have power over them. 43 Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister : 44 et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus. 43 And it is not so among you, but whoever will be the greatest will be your servant. 44 And whoever will be the first among you will be the servant of all. 45 Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis. 45 For the Son of man did not come to be served, but to serve and to give his life as a ransom for many.

46 Et veniunt Jericho : et proficiscente eo de Jericho, et discipulis ejus, et plurima multitudine, filius Timæi Bartimæus cæcus, sedebat juxta viam mendicans.47 Qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est, cœpit clamare, et dicere : Jesu fili David, miserere mei.48 Et comminabantur ei multi ut taceret. 46 And they came to Jericho, and as he was going from Jericho, with his disciples, and a very great multitude, the blind man, Bartimaeus, the son of Timaeus, sat by the way side begging. 48 And many rebuked him that he should keep his peace. At ille multo magis clamabat : Fili David, miserere mei.49 Et stans Jesus præcepit illum vocari. But he cried out much the more, Son of David, have mercy on me. 49 And Jesus stopped and commanded him to be called. Et vocant cæcum, dicentes ei : Animæquior esto : surge, vocat te.50 Qui projecto vestimento suo exiliens, venit ad eum.51 Et respondens Jesus dixit illi : Quid tibi vis faciam ? And they call the blind man, saying to him: Take good courage, arise, he calls you. Cæcus autem dixit ei : Rabboni, ut videam.52 Jesus autem ait illi : Vade, fides tua te salvum fecit. And the blind man said to him, Rabboni, that I may see. 52 And Jesus said to him, Go, your faith has saved you. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via. And immediately he saw, and followed him on the way.