×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

Linguam latinam discimus - Lateinisches Übungsbuch - Latin … – Text to read

Linguam latinam discimus - Lateinisches Übungsbuch - Latin Primer, 034 Gallia (C. Iulii Caesaris de bello Gallico I/1)

Beginner 2 Latin lesson to practice reading

Start learning this lesson now

034 Gallia (C. Iulii Caesaris de bello Gallico I/1)

Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam obtinent Belgae, aliam Aquitani, tertiam, qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur. Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se discrepant. Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana separat.Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque ea, quibus animi effeminantur, important proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum habitant, quibuscum continenter bellant. Qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute superant, quod fere cotidianis proeliis cum Germanis pugnant, cum aut suis finibus eos prohibent aut ipsi in eorum finibus bellant. Eorum unam partem, quam Galli obtinent, Rhodanus flumen, Garumna flumen, Oceanus, fines Belgarum, ab Sequanis et Helvetiis flumen Rhenus continet; spectat ad septemtriones. Belgae ab extremis Galliae finibus pertinent ad inferiorem partem fluminis Rheni; spectant in septemtriones et orientem solem. Aquitania a Garumna flumine ad Pyrenaeos montes et eam partem Oceani, quae est ad Hispaniam, pertinet; spectat inter occasum solis et septemtriones. (imago: https://de.wikipedia.org/wiki/Gallien#/media/File:Peuples_gaulois.jpg [Treanna])

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE