×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Linguam latinam discimus - Lateinisches Übungsbuch - Latin Primer, 030 Pronomina - quis? qui? qualis? quantus? quot?

030 Pronomina - quis? qui? qualis? quantus? quot?

Quis nostrum, qui humanitatis particeps sumus, non retinet gratam memoriam magistrorum? Quid est morti similius quam somnus? Quis homo ab Apolline sapientissimus omnium iudicatus est? - Socrates. Qui homo deos caelestes maxime adorat? - Pius et iustus. Cuius vita curis et doloribus libera est? Cui populo in animo erat per provinciam Romanam in Galliam migrare? - Helvetiis. Quae virtus pietati contraria est, quae iustitiae? - Pietati impietas, iustitiae iniuria contraria est. Quod vitium hominibus perniciosius est quam avaritia? Quos bonos cives appellamus nisi eos, qui patriae beneficia memoria tenent? Quibus populis, qui nunc sumus, plus debemus quam Graecis et Romanis? Quantus fuit ardor in oculis Hannibalis! Quot milites Romani in proelio ad Cannas necati sunt? - Peditum quadraginta quinque milia et quingenti, equitum duo milia et septingenti. Qualis est vitae exitus hominum malorum? - Miser. Quantum in hominibus communio sanguinis valet! Quantae copiae Xerxi fuerunt? - Tantae, quantae numquam in uno eodem exercitu numeratae sunt.


030 Pronomina - quis? qui? qualis? quantus? quot? 030 Pronomen – wer? WHO? welche Art wie viele wie viele 030 Pronouns - who? who? what kind how many how many 030 Voornaamwoorden - wie? WHO? welk soort hoeveel hoeveel

Quis nostrum, qui humanitatis particeps sumus, non retinet gratam memoriam magistrorum? Which of us who share in humanity does not retain a pleasant memory of teachers? Quid est morti similius quam somnus? What is more like death than sleep? Quis homo ab Apolline sapientissimus omnium iudicatus est? Which man was judged by Apollo to be the wisest of all? - Socrates. Qui homo deos caelestes maxime adorat? - Pius et iustus. Cuius vita curis et doloribus libera est? Cui populo in animo erat per provinciam Romanam in Galliam migrare? - Helvetiis. Quae virtus pietati contraria est, quae iustitiae? - Pietati impietas, iustitiae iniuria contraria est. Quod vitium hominibus perniciosius est quam avaritia? Quos bonos cives appellamus nisi eos, qui patriae beneficia memoria tenent? Quibus populis, qui nunc sumus, plus debemus quam Graecis et Romanis? Quantus fuit ardor in oculis Hannibalis! Quot milites Romani in proelio ad Cannas necati sunt? - Peditum quadraginta quinque milia et quingenti, equitum duo milia et septingenti. Qualis est vitae exitus hominum malorum? - Miser. Quantum in hominibus communio sanguinis valet! Quantae copiae Xerxi fuerunt? - Tantae, quantae  numquam in uno eodem exercitu numeratae sunt. Which man worships the heavenly gods the most? - Pious and just. Whose life is free from care and pain? To which people was it intended to migrate through the Roman province into Gaul? - The Swiss What virtue is contrary to piety, and what to justice? - Impiety to piety is the opposite of injustice to justice. What vice is more destructive to men than avarice? What good citizens do we call but those who remember the benefits of the country? To what nations do we owe more than the Greeks and Romans? How great was the ardor in Hannibal's eyes! How many Roman soldiers were killed in the battle at Cannae? - Forty-five thousand five hundred infantry, two thousand seven hundred horse. What is the outcome of the life of bad people? - Miserable. How great is the communion of blood in men! How many troops were Xerxes? - As many as have never been numbered in one and the same army.