030 Pronomina - quis? qui? qualis? quantus? quot?
Quis nostrum, qui humanitatis particeps sumus, non retinet gratam memoriam magistrorum? Quid est morti similius quam somnus? Quis homo ab Apolline sapientissimus omnium iudicatus est? - Socrates. Qui homo deos caelestes maxime adorat? - Pius et iustus. Cuius vita curis et doloribus libera est? Cui populo in animo erat per provinciam Romanam in Galliam migrare? - Helvetiis. Quae virtus pietati contraria est, quae iustitiae? - Pietati impietas, iustitiae iniuria contraria est. Quod vitium hominibus perniciosius est quam avaritia? Quos bonos cives appellamus nisi eos, qui patriae beneficia memoria tenent? Quibus populis, qui nunc sumus, plus debemus quam Graecis et Romanis? Quantus fuit ardor in oculis Hannibalis! Quot milites Romani in proelio ad Cannas necati sunt? - Peditum quadraginta quinque milia et quingenti, equitum duo milia et septingenti. Qualis est vitae exitus hominum malorum? - Miser. Quantum in hominibus communio sanguinis valet! Quantae copiae Xerxi fuerunt? - Tantae, quantae numquam in uno eodem exercitu numeratae sunt.