014 De vita rustica
Agricolae non in oppidis habitant, sed in vicis. Circa aedificia agricolarum horti et agri sunt et campi et prata viridia. Quam laeta est vere, aestate, autumno vita rustica! Natura magistra agricolarum est. Fundamentum salutis agricolarum industriorum fertilitas soli est. Sed agricolis non mediocris industria et parsimonia necessaria est. Nam vita rustica operosa et plena gravium operum et ingentium curarum est.
Fortuna est domina cum omnium rerum humanarum, tum rei rusticae. Quam fluxae res rusticae sunt, quam fallaces spes agricolarum! Quam saepe acre frigus hiemis, diuturnus aestus aestatis, nimiae pluviae et ingentes procellae agros et fructus arborum vastant!
Socii laborum agricolae equus et taurus sunt; etiam greges armentorum et ovium, gallinae, columbae, apes sedulae agricolae utiles sunt. Equus autem et taurus agricolis ad varios labores plane necessarii sunt; nam agros et campos aratro arant. Vita rustica robora corporis et vires animi firmat. Itaque laetam et simplicem vitam agricolarum, industriam, pietatem, fidem multi poetae omnium gentium laudant celebrantque.Et est apud omnes nationes et populos in magna laude et in magnis honoribus ordo agricolarum. Nam agricultura firmum fundamentum roboris et salutis rei publicae est.
Navita de ventis, de tauris narrat arator,
enumerat miles vulnera, pastor oves. (Propertius, Elegiae)