×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

Linguam latinam discimus - Lateinisches Übungsbuch - Latin … – Text to read

Linguam latinam discimus - Lateinisches Übungsbuch - Latin Primer, 007 A viris claris

Beginner 2 Latin lesson to practice reading

Start learning this lesson now

007 A viris claris

Alexander Magnus, rēx Macedonum, multās terrās expugnāvit. Prīmō rēgī Rōmānōrum nōmen fuit Rōmulus, prīmō imperātōrī nōmen Augustus, ultimō imperātōrī nōmen Rōmulus Augustulus.

Sevērus, sed aequus iūdex semper fuī: iniūstē numquam iūdicāvī.

Artificem commendat opus.

Caesaris temporibus Orgetorix prīnceps Helvētiōrum fuit. Laudō fortitūdinem vestram, mīlitēs: nam fortiter prō prīncipe vestrō pugnāvistis! Fīdus comes amīcī tuī fuistī, Patrocle! Meritō in magnō honōre fuistī, Catō: sevērus, sed iūstus cūstōs mōrum vitia Rōmānōrum vituperāvistī!

Mīlitēs Hannibalis semper ēgregiā fortitūdine fuērunt: saepe igitur Rōmānōs superāvērunt. Bonus et strēnuus dux amōre mīlitum dignus est. Prō prīncipe et rēge fortiter pugnāvisse magnō honōrī est.

Rōbur corporis vir dēsīderat. Rāra sunt simulācra deōrum ex aurō et ebore facta. Statuae ex marmore Pariō factae admodum pulchrae sunt; nam marmor Parium candidum et pretiōsum est.

Iter longum hominibus armīs onustīs molestum est. Strēnuī estis, commīlitōnēs; nam magnīs itineribus fessī pugnam nōn dētractātis!

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE