×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Epitome Historiae Sacrae, Epitomes Historiae Sacrae Pars Prima

Epitomes Historiae Sacrae Pars Prima

Deus creavit caelum et terram intra sex dies. Primo die fecit lucem. Secundo die, fecit firmamentum, quod vocavit caelum. Tertio die coegit aquas in unum locum, et eduxit e terra plantas et arbores. Quarto die fecit solem et lunam, et stellas. Quinto die, aves quae volitant in aere, et pisces qui natant in aquis. Sexto die fecit omnia animantia, postremo hominem, et quievit die septimo.

Deus finxit corpus hominis e limo terrae; dedit illi animam viventem; fecit illum ad similitudinem suam, et nominavit illum Adamum. Deinde immisit soporem in Adamum et detraxit unam e costis eius dormientis. Ex ea formavit mulierem, quam dedit sociam Adamo, sicque instituit matrimonium. Nomen primae mulieris fuit Eva.

Deus posuit Adamum et Evam in horto amoenissimo, qui solet appellari Paradisus terrestris. Ingens fluvius irrigabat hortum: erant ibi omnes arbores jucundae aspectu, et fructus gustu suaves. Inter eas arbor scientiae boni et mali. Deus dixit homini: utere fructibus omnium arborum Paradisi, praeter fructum arboris scientiae boni et mali; nam si comedas illum fructum, morieris.

Serpens, qui erat callidissimus omnium animantium, dixit mulieri: cur non comedis fructum istius arboris? Mulier respondit: Deus id prohibuit. Si tetigerimus illum, moriemur. Minime, inquit serpens: non moriemini; sed eritis similes Deo, scientes bonum et malum. Mulier, decepta his verbis, decerpsit fructum et comedit; deinde obtulit viro, qui pariter comedit.

Adamus, fugiens conspectum Dei, se abscondit. Deus vocavit illum: Adame, Adame. Qui respondit: timui conspectum tuum, et abscondi me. Cur times, inquit Deus, nisi quia comedisti fructum vetitum? Adamus respondit: mulier, quam dedisti mihi sociam, porrexit mihi fructum istum, ut ederem. Dominus dixit mulieri: cur fecisti hoc? Quae respondit: serpens me decepit.

Dominus dixit serpenti: quia decepisti mulierem, eris odiosus et exsecratus inter omnia animantia; reptabis super pectus, et comedes terram. Inimicitiae erunt inter te et mulierem; ipsa olim conteret caput tuum. Dixit etiam mulieri: afficiam te multis malis; paries liberos in dolore, et eris in potestate viri.

Deinde Deus dixit Adamo: quia gessisti morem uxori tuae, habebis terram infestam; ea fundet tibi spinas et carduos. Quaeres ex ea victum cum multo labore, donec abeas in terram, e qua ortus es. Tum eiecit Adamum et Evam ex horto, ut ille coleret terram, et collocavit Angelum, qui praeferebat manu gladium igneum, ut custodiret aditum Paradisi.


Epitomes Historiae Sacrae Pars Prima Epitome der Heiligen Geschichte Teil Eins Epitomes of Sacred History Part One 神圣历史的缩影

Deus creavit caelum et terram intra sex dies. God created the heavens and the earth in six days. 上帝在六天内创造了天地。 Primo die fecit lucem. Secundo die, fecit firmamentum, quod vocavit caelum. On the second day, the support is called sky. Tertio die coegit aquas in unum locum, et eduxit e terra plantas et arbores. On the third day in the same place; all compelled the waters, and they went forth out of the earth, plants and trees. Quarto die fecit solem et lunam, et stellas. Quinto die, aves quae volitant in aere, et pisces qui natant in aquis. Sexto die fecit omnia animantia, postremo hominem, et quievit die septimo.

Deus finxit corpus hominis e limo terrae; dedit illi animam viventem; fecit illum ad similitudinem suam, et nominavit illum Adamum. God formed man from the dust of the body; he gave him the soul of a living being; He made his own likeness and named him Adam. Deinde immisit soporem in Adamum et detraxit unam e costis eius dormientis. Then he cast a deep sleep upon Adam, for it was one of his ribs, and drew his sleeping. Ex ea formavit mulierem, quam dedit sociam Adamo, sicque instituit matrimonium. From there, they formed the woman whom thou gavest to be with has given to Adam, and so instituted the marriage. Nomen primae mulieris fuit Eva.

Deus posuit Adamum et Evam in horto amoenissimo, qui solet appellari Paradisus terrestris. Ingens fluvius irrigabat hortum: erant ibi omnes arbores jucundae aspectu, et fructus gustu suaves. The vast river watered the garden: there were there all the trees that take great pleasure in the sight, and the fruits of a taste of the sweet songs. Inter eas arbor scientiae boni et mali. Between them the tree of knowledge of good and evil. Deus dixit homini: utere fructibus omnium arborum Paradisi, praeter fructum arboris scientiae boni et mali; nam si comedas illum fructum, morieris. God said to man: use the fruits of all the trees of Paradise, except the fruit of the tree of knowledge of good and evil; for if you eat that fruit, you will die.

Serpens, qui erat callidissimus omnium animantium, dixit mulieri: cur non comedis fructum istius arboris? Mulier respondit: Deus id prohibuit. Si tetigerimus illum, moriemur. If a person to die. Minime, inquit serpens: non moriemini; sed eritis similes Deo, scientes bonum et malum. I do not, he says, the serpent: ye shall not die; But be like God, knowing good and evil. Mulier, decepta his verbis, decerpsit fructum et comedit; deinde obtulit viro, qui pariter comedit. And if a woman, was deceived by these words, He plucked off its fruit, and he ate; Then he offered a man who eats both.

Adamus, fugiens conspectum Dei, se abscondit. Deus vocavit illum: Adame, Adame. Qui respondit: timui conspectum tuum, et abscondi me. And he said, For I was afraid to look upon you, and I hid myself. Cur times, inquit Deus, nisi quia comedisti fructum vetitum? Why is he afraid, says God, but because you ate the fruit of the forbidden fruit? Adamus respondit: mulier, quam dedisti mihi sociam, porrexit mihi fructum istum, ut ederem. Adam said: The woman, whom thou gavest to be with me, then handed me the fruit of this fellow, to eat: I was. Dominus dixit mulieri: cur fecisti hoc? Quae respondit: serpens me decepit.

Dominus dixit serpenti: quia decepisti mulierem, eris odiosus et exsecratus inter omnia animantia; reptabis super pectus, et comedes terram. The serpent said that women have made, you will be shunned and abhorred all animals; reptabis the chest up, and the earth. Inimicitiae erunt inter te et mulierem; ipsa olim conteret caput tuum. Enmity be between you and the woman; Once the crush your head. Dixit etiam mulieri: afficiam te multis malis; paries liberos in dolore, et eris in potestate viri. He also women, abuse you many bad; in sorrow thou shalt bring forth children, and thou shalt be for her husband's authority.

Deinde Deus dixit Adamo: quia gessisti morem uxori tuae, habebis terram infestam; ea fundet tibi spinas et carduos. Then God said to Adam, because they do achieve your wife will have an aggressive ground; You put those thorns and thistles. Quaeres ex ea victum cum multo labore, donec abeas in terram, e qua ortus es. Thou shalt seek out their food for with great labor have, until I go away to the ground, from which they are descended. Tum eiecit Adamum et Evam ex horto, ut ille coleret terram, et collocavit Angelum, qui praeferebat manu gladium igneum, ut custodiret aditum Paradisi. Then the LORD drave out from Adam and Eve out of the garden, that he should till the ground, and He placed an angel, the bears on its face a fiery sword in his hand, to keep the way of paradise.