×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Hercules (Fabulae Faciles), Hercules VII: FF 42-46

Hercules VII: FF 42-46

42. Cacus Boves Capit

Brevi tempore ad flumen Tiberim venit. Tum tamen nulla erat urbs in eo loco, Roma enim nondum condita erat. Hercules itinere fessus constituit ibi paucos dies morari, ut se ex laboribus recrearet. Haud procul a valle ubi boves pascebantur spelunca erat, in qua Cacus, horribile monstrum, tum habitabat. Hic speciem terribilem praebebat, non modo quod ingenti magnitudine corporis erat, sed quod ignem ex ore exspirabat. Cacus autem de adventu Herculis famam acceperat; noctu igitur venit, et dum Hercules dormit, quattuor pulcherrimorum boum abripuit. Hos caudis in speluncam traxit, ne Hercules e vestigiis cognoscere posset quo in loco celati essent.

43. Hercules Certior Factus Est

Postero die simul atque e somno excitatus est, Hercules furtum animadvertit et boves amissos omnibus locis quaerebat. Hos tamen nusquam reperire poterat, non modo quod loci naturam ignorabat, sed quod vestigiis falsis deceptus est. Tandem cum magnam partem diei frustra consumpsisset, cum reliquis bobus progredi constituit. At dum proficisci parat, unus e bobus quos secum habuit mugire coepit. Subito ii qui in spelunca inclusi erant mugitum reddiderunt, et hoc modo Herculem certiorem fecerunt quo in loco celati essent. Ille vehementer iratus ad speluncam quam celerrime se contulit, ut praedam reciperet. At Cacus saxum ingens ita deiecerat ut aditus speluncae omnino obstrueretur.

44. Hercules et Cacus

Hercules cum nullum alium introitum reperire posset, hoc saxum amovere conatus est, sed propter eius magnitudinem res erat difficillima. Diu frustra laborabat neque quicquam efficere poterat; tandem tamen magno conatu saxum amovit et speluncam patefecit. Ibi amissos boves magno cum gaudio conspexit; sed Cacum ipsum vix cernere potuit, quod spelunca repleta erat fumo quem ille more suo evomebat. Hercules inusitata specie turbatus breve tempus haesitabat; mox tamen in speluncam inrupit et collum monstri bracchiis complexus est. Ille etsi multum repugnavit, nullo modo se liberare potuit, et cum nulla facultas respirandi daretur, mox exanimatus est.

45. Labor Undecimus: Mala Aurea Hesperidum

Eurystheus postquam boves Geryonis accepit, laborem undecimum Herculi imposuit, graviorem quam quos supra narravimus. Mandavit enim ei ut aurea poma ex horto Hesperidum auferret. Hesperides autem nymphae erant quaedam forma praestantissima, quae in terra longinqua habitabant, et quibus aurea quaedam poma a Iunone commissa erant. Multi homines auri cupiditate inducti haec poma auferre iam antea conati erant. Res tamen difficillima erat, namque hortus in quo poma erant muro ingenti undique circumdatus erat; praeterea draco quidam cui centum erant capita portam horti diligenter custodiebat. Opus igitur quod Eurystheus Herculi imperaverat erat summae difficultatis, non modo ob causas quas memoravimus, sed etiam quod Hercules omnino ignorabat quo in loco hortus ille situs esset.

46. Hercules Auxilium ab Atlante Petit

Hercules quamquam quietem vehementer cupiebat, tamen Eurystheo parere constituit, et simul ac iussa eius accepit, proficisci maturavit. A multis mercatoribus quaesiverat quo in loco Hesperides habitarent, nihil tamen certum reperire potuerat. Frustra per multas terras iter fecit et multa pericula subiit; tandem, cum in his itineribus totum annum consumpsisset, ad extremam partem orbis terrarum, quae proxima est Oceano, pervenit. Hic stabat vir quidam, nomine Atlas, ingenti magnitudine corporis, qui caelum (ita traditum est) umeris suis sustinebat, ne in terram decideret. Hercules tantas viris magnopere miratus statim in conloquium cum Atlante venit, et cum causam itineris docuisset, auxilium ab eo petiit.

Hercules VII: FF 42-46 Hercules VII: FF 42-46

42\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\. Cacus Boves Capit

Brevi tempore ad flumen Tiberim venit. Tum tamen nulla erat urbs in eo loco, Roma enim nondum condita erat. Hercules itinere fessus constituit ibi paucos dies morari, ut se ex laboribus recrearet. Haud procul a valle ubi boves pascebantur spelunca erat, in qua Cacus, horribile monstrum, tum habitabat. Hic speciem terribilem praebebat, non modo quod ingenti magnitudine corporis erat, sed quod ignem ex ore exspirabat. Cacus autem de adventu Herculis famam acceperat; noctu igitur venit, et dum Hercules dormit, quattuor pulcherrimorum boum abripuit. Hos caudis in speluncam traxit, ne Hercules e vestigiis cognoscere posset quo in loco celati essent.

43\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\. Hercules Certior Factus Est

Postero die simul atque e somno excitatus est, Hercules furtum animadvertit et boves amissos omnibus locis quaerebat. Hos tamen nusquam reperire poterat, non modo quod loci naturam ignorabat, sed quod vestigiis falsis deceptus est. Tandem cum magnam partem diei frustra consumpsisset, cum reliquis bobus progredi constituit. At dum proficisci parat, unus e bobus quos secum habuit mugire coepit. Subito ii qui in spelunca inclusi erant mugitum reddiderunt, et hoc modo Herculem certiorem fecerunt quo in loco celati essent. Ille vehementer iratus ad speluncam quam celerrime se contulit, ut praedam reciperet. At Cacus saxum ingens ita deiecerat ut aditus speluncae omnino obstrueretur.

44\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\. Hercules et Cacus

Hercules cum nullum alium introitum reperire posset, hoc saxum amovere conatus est, sed propter eius magnitudinem res erat difficillima. Diu frustra laborabat neque quicquam efficere poterat; tandem tamen magno conatu saxum amovit et speluncam patefecit. Ibi amissos boves magno cum gaudio conspexit; sed Cacum ipsum vix cernere potuit, quod spelunca repleta erat fumo quem ille more suo evomebat. Hercules inusitata specie turbatus breve tempus haesitabat; mox tamen in speluncam inrupit et collum monstri bracchiis complexus est. Ille etsi multum repugnavit, nullo modo se liberare potuit, et cum nulla facultas respirandi daretur, mox exanimatus est.

45\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\. Labor Undecimus: Mala Aurea Hesperidum

Eurystheus postquam boves Geryonis accepit, laborem undecimum Herculi imposuit, graviorem quam quos supra narravimus. Mandavit enim ei ut aurea poma ex horto Hesperidum auferret. Hesperides autem nymphae erant quaedam forma praestantissima, quae in terra longinqua habitabant, et quibus aurea quaedam poma a Iunone commissa erant. Multi homines auri cupiditate inducti haec poma auferre iam antea conati erant. Res tamen difficillima erat, namque hortus in quo poma erant muro ingenti undique circumdatus erat; praeterea draco quidam cui centum erant capita portam horti diligenter custodiebat. Opus igitur quod Eurystheus Herculi imperaverat erat summae difficultatis, non modo ob causas quas memoravimus, sed etiam quod Hercules omnino ignorabat quo in loco hortus ille situs esset.

46\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\. Hercules Auxilium ab Atlante Petit