×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Hercules (Fabulae Faciles), Hercules V: FF 32-36

Hercules V: FF 32-36

32. Labor Nonus: Hippolytis Balteum

Gens Amazonum dicitur omnino ex mulieribus constitisse. Hae summam scientiam rei militaris habebant, et tantam virtutem adhibebant ut cum viris proelium committere auderent. Hippolyte, Amazonum regina, balteum habuit celeberrimum quem Mars ei dederat. Admeta autem, Eurysthei filia, famam de hoc balteo acceperat et eum possidere vehementer cupiebat. Eurystheus igitur Herculi mandavit ut copias cogeret et bellum Amazonibus inferret. Ille nuntios in omnis partis dimisit, et cum magna multitudo convenisset, eos delegit qui maximum usum in re militari habebant.

33. Hippolyte Negat

His viris Hercules persuasit, postquam causam itineris exposuit, ut secum iter facerent. Tum cum iis quibus persuaserat navem conscendit, et cum ventus idoneus esset, post paucos dies ad ostium fluminis Thermodontis appulit. Postquam in finis Amazonum venit, nuntium ad Hippolytam misit, qui causam veniendi doceret et balteum posceret. Ipsa Hippolyte balteum tradere volebat, quod de Herculis virtute famam acceperat; reliquae tamen Amazones ei persuaserunt ut negaret. At Hercules, cum haec nuntiata essent, belli fortunam temptare constituit.

Proximo igitur die cum copias eduxisset, locum idoneum delegit et hostis ad pugnam evocavit. Amazones quoque copias suas ex castris eduxerunt et non magno intervallo ab Hercule aciem instruxerunt.

34. Proelium

Palus erat non magna inter duo exercitus; neutri tamen initium transeundi facere volebant. Tandem Hercules signum dedit, et ubi paludem transiit, proelium commisit.

Amazones impetum virorum fortissime sustinuerunt, et contra opinionem omnium tantam virtutem praestiterunt ut multos eorum occiderint, multos etiam in fugam coniecerint. Viri enim novo genere pugnae perturbabantur nec magnam virtutem praestabant. Hercules autem cum haec videret, de suis fortunis desperare coepit. Milites igitur vehementer cohortatus est ut pristinae virtutis memoriam retinerent neu tantum dedecus admitterent, hostiumque impetum fortiter sustinerent; quibus verbis animos omnium ita erexit ut multi etiam qui vulneribus confecti essent proelium sine mora redintegrarent.

35. Amazones Victae Sunt

Diu et acriter pugnatum est; tandem tamen ad solis occasum tanta commutatio rerum facta est ut mulieres terga verterent et fuga salutem peterent. Multae autem vulneribus defessae dum fugiunt captae sunt, in quo numero ipsa erat Hippolyte. Hercules summam clementiam praestitit, et postquam balteum accepit, libertatem omnibus captivis dedit. Tum vero socios ad mare reduxit, et quod non multum aestatis supererat, in Graeciam proficisci maturavit. Navem igitur conscendit, et tempestatem idoneam nactus statim solvit; antequam tamen in Graeciam pervenit, ad urbem Troiam navem appellere constituit, frumentum enim quod secum habebat iam deficere coeperat.

36. Laomedon et Monstrum Marinum

Laomedon quidam illo tempore regnum Troiae obtinebat. Ad hunc Neptunus et Apollo anno superiore venerant, et cum Troia nondum moenia haberet, ad hoc opus auxilium obtulerant. Postquam tamen horum auxilio moenia confecta sunt, nolebat Laomedon praemium quod proposuerat persolvere.

Neptunus igitur et Apollo ob hanc causam irati monstrum quoddam miserunt specie horribili, quod cottidie e mari veniebat et homines pecudesque vorabat. Troiani autem timore perterriti in urbe continebantur, et pecora omnia ex agris intra muros compulerant. Laomedon his rebus commotus oraculum consuluit, ac deus ei praecepit ut filiam Hesionem monstro obiceret.

Hercules V: FF 32-36 Hercules V: FF 32-36

32\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\. Labor Nonus: Hippolytis Balteum

Gens Amazonum dicitur omnino ex mulieribus constitisse. Hae summam scientiam rei militaris habebant, et tantam virtutem adhibebant ut cum viris proelium committere auderent. Hippolyte, Amazonum regina, balteum habuit celeberrimum quem Mars ei dederat. Admeta autem, Eurysthei filia, famam de hoc balteo acceperat et eum possidere vehementer cupiebat. Eurystheus igitur Herculi mandavit ut copias cogeret et bellum Amazonibus inferret. Ille nuntios in omnis partis dimisit, et cum magna multitudo convenisset, eos delegit qui maximum usum in re militari habebant.

33\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\. Hippolyte Negat

His viris Hercules persuasit, postquam causam itineris exposuit, ut secum iter facerent. Tum cum iis quibus persuaserat navem conscendit, et cum ventus idoneus esset, post paucos dies ad ostium fluminis Thermodontis appulit. Postquam in finis Amazonum venit, nuntium ad Hippolytam misit, qui causam veniendi doceret et balteum posceret. Ipsa Hippolyte balteum tradere volebat, quod de Herculis virtute famam acceperat; reliquae tamen Amazones ei persuaserunt ut negaret. At Hercules, cum haec nuntiata essent, belli fortunam temptare constituit.

Proximo igitur die cum copias eduxisset, locum idoneum delegit et hostis ad pugnam evocavit. Amazones quoque copias suas ex castris eduxerunt et non magno intervallo ab Hercule aciem instruxerunt.

34\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\. Proelium

Palus erat non magna inter duo exercitus; neutri tamen initium transeundi facere volebant. Tandem Hercules signum dedit, et ubi paludem transiit, proelium commisit.

Amazones impetum virorum fortissime sustinuerunt, et contra opinionem omnium tantam virtutem praestiterunt ut multos eorum occiderint, multos etiam in fugam coniecerint. Viri enim novo genere pugnae perturbabantur nec magnam virtutem praestabant. Hercules autem cum haec videret, de suis fortunis desperare coepit. Milites igitur vehementer cohortatus est ut pristinae virtutis memoriam retinerent neu tantum dedecus admitterent, hostiumque impetum fortiter sustinerent; quibus verbis animos omnium ita erexit ut multi etiam qui vulneribus confecti essent proelium sine mora redintegrarent.

35\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\. Amazones Victae Sunt

Diu et acriter pugnatum est; tandem tamen ad solis occasum tanta commutatio rerum facta est ut mulieres terga verterent et fuga salutem peterent. Multae autem vulneribus defessae dum fugiunt captae sunt, in quo numero ipsa erat Hippolyte. Hercules summam clementiam praestitit, et postquam balteum accepit, libertatem omnibus captivis dedit. Tum vero socios ad mare reduxit, et quod non multum aestatis supererat, in Graeciam proficisci maturavit. Navem igitur conscendit, et tempestatem idoneam nactus statim solvit; antequam tamen in Graeciam pervenit, ad urbem Troiam navem appellere constituit, frumentum enim quod secum habebat iam deficere coeperat.

36\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\\. Laomedon et Monstrum Marinum