×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Hercules (Fabulae Faciles), Hercules II: FF 17-21

Hercules II: FF 17-21

17. Minyae

Erginus, rex Minyarum, ob haec vehementer iratus statim cum omnibus copiis in finis Thebanorum contendit. Creon adventum eius per exploratores cognovit. Ipse tamen pugnare noluit, nam magno timore adfectus erat; Thebani igitur Herculem imperatorem creaverunt. Ille nuntios in omnis partis dimisit, et copias coegit; tum proximo die cum magno exercitu profectus est. Locum idoneum delegit et aciem instruxit. Tum Thebani e superiore loco impetum in hostis fecerunt. Illi autem impetum sustinere non potuerunt; itaque acies hostium pulsa est atque in fugam conversa.

18. Furor

Post hoc proelium Hercules copias suas ad urbem reduxit. Omnes Thebani propter victoriam maxime gaudebant; Creon autem magnis honoribus Herculem decoravit, atque filiam suam ei in matrimonium dedit. Hercules cum uxore sua beatam vitam agebat; sed post paucos annos subito in furorem incidit, atque liberos suos ipse sua manu occidit. Post breve tempus ad sanitatem reductus est, et propter hoc facinus magno dolore adfectus est; mox ex urbe effugit et in silvas se recepit. Nolebant enim cives sermonem cum eo habere.

19. Hercules ad oraculum it

Hercules tantum scelus expiare magnopere cupiebat. Constituit igitur ad oraculum Delphicum ire; hoc enim oraculum erat omnium celeberrimum. Ibi templum erat Apollinis plurimis donis ornatum. Hoc in templo sedebat femina quaedam, nomine Pythia et consilium dabat iis qui ad oraculum veniebant. Haec autem femina ab ipso Apolline docebatur, et voluntatem dei hominibus enuntiabat. Hercules igitur, qui Apollinem praecipue colebat, huc venit. Tum rem totam exposuit, neque scelus celavit.

20. Responsum Oraculi

Ubi Hercules finem fecit, Pythia primo tacebat; tandem tamen iussit eum ad urbem Tiryntha ire, et Eurysthei regis omnia imperata facere. Hercules ubi haec audivit, ad urbem illam contendit, et Eurystheo regi se in servitutem tradidit. Duodecim annos crudelissimo Eurystheo serviebat, et duodecim labores, quos ille imperaverat, confecit; hoc enim uno modo tantum scelus expiari potuit. De his laboribus plurima a poetis scripta sunt. Multa tamen quae poetae narrant vix credibilia sunt.

21. Labor Primus: Leo Nemeaeus

Primum ab Eurystheo iussus est Hercules leonem occidere qui illo tempore vallem Nemeaeam reddebat infestam. In silvas igitur in quibus leo habitabat statim se contulit. Mox feram vidit, et arcum, quem secum attulerat, intendit; eius tamen pellem, quae densissima erat, traicere non potuit. Tum clava magna quam semper gerebat leonem percussit, frustra tamen; neque enim hoc modo eum occidere potuit. Tum demum collum monstri bracchiis suis complexus est et faucis eius omnibus viribus compressit. Hoc modo leo brevi tempore exanimatus est; nulla enim respirandi facultas ei dabatur. Tum Hercules cadaver ad oppidum in umeris rettulit; et pellem, quam detraxerat, postea pro veste gerebat. Omnes autem qui eam regionem incolebant, ubi famam de morte leonis acceperunt, vehementer gaudebant et Herculem magno honore habebant.

Hercules II: FF 17-21 Hercules II: FF 17-21 Hercules II: FF 17-21 Геркулес II: ФФ 17-21

17\\. Minyae Minya

Erginus, rex Minyarum, ob haec vehementer iratus statim cum omnibus copiis in finis Thebanorum contendit. Erglnus, the king of Minya on account of these deeply angry, and immediately hastened with all their forces, in the end of the THebans. Erglnus, o rei de Minya por causa destes profundamente zangado, e imediatamente apressou-se com todas as suas forças, no final dos THebans. Creon adventum eius per exploratores cognovit. The Creon of his arrival and was learning to explore. Ipse tamen pugnare noluit, nam magno timore adfectus erat; Thebani igitur Herculem imperatorem creaverunt. He himself, however, unwilling to fight and, for a great fear, been afflicted with; The Thebans, then, that Hercules was the commander in chief. Ille nuntios in omnis partis dimisit, et copias coegit; tum proximo die cum magno exercitu profectus est. Locum idoneum delegit et aciem instruxit. Chose a suitable place and the line. Tum Thebani e superiore loco impetum in hostis fecerunt. Then the Thebans made an attack on the enemy from the higher ground they have done. Illi autem impetum sustinere non potuerunt; itaque acies hostium pulsa est atque in fugam conversa.

18\\. Furor

Post hoc proelium Hercules copias suas ad urbem reduxit. Omnes Thebani propter victoriam maxime gaudebant; Creon autem magnis honoribus Herculem decoravit, atque filiam suam ei in matrimonium dedit. Hercules cum uxore sua beatam vitam agebat; sed post paucos annos subito in furorem incidit, atque liberos suos ipse sua manu occidit. Post breve tempus ad sanitatem reductus est, et propter hoc facinus magno dolore adfectus est; mox ex urbe effugit et in silvas se recepit. Nolebant enim cives sermonem cum eo habere.

19\\. Hercules ad oraculum it

Hercules tantum scelus expiare magnopere cupiebat. Constituit igitur ad oraculum Delphicum ire; hoc enim oraculum erat omnium celeberrimum. Ibi templum erat Apollinis plurimis donis ornatum. Hoc in templo sedebat femina quaedam, nomine Pythia et consilium dabat iis qui ad oraculum veniebant. Haec autem femina ab ipso Apolline docebatur, et voluntatem dei hominibus enuntiabat. Hercules igitur, qui Apollinem praecipue colebat, huc venit. Tum rem totam exposuit, neque scelus celavit.

20\\. Responsum Oraculi The response of the oracle

Ubi Hercules finem fecit, Pythia primo tacebat; tandem tamen iussit eum ad urbem Tiryntha ire, et Eurysthei regis omnia imperata facere. Hercules ubi haec audivit, ad urbem illam contendit, et Eurystheo regi se in servitutem tradidit. Let me tell you where it is said he had heard, to that city, and he delivered them into slavery to the king Eurystheus. Duodecim annos crudelissimo Eurystheo serviebat, et duodecim labores, quos ille imperaverat, confecit; hoc enim uno modo tantum scelus expiari potuit. He is twelve years to a cruel Eurystheus were in bondage, and the twelve labors, but these he had commanded, the achieved; this is more than one only so much of the crime be atoned for. De his laboribus plurima a poetis scripta sunt. Multa tamen quae poetae narrant vix credibilia sunt.

21\\. Labor Primus: Leo Nemeaeus

Primum ab Eurystheo iussus est Hercules leonem occidere qui illo tempore vallem Nemeaeam reddebat infestam. In silvas igitur in quibus leo habitabat statim se contulit. Mox feram vidit, et arcum, quem secum attulerat, intendit; eius tamen pellem, quae densissima erat, traicere non potuit. Tum clava magna quam semper gerebat leonem percussit, frustra tamen; neque enim hoc modo eum occidere potuit. Tum demum collum monstri bracchiis suis complexus est et faucis eius omnibus viribus compressit. Hoc modo leo brevi tempore exanimatus est; nulla enim respirandi facultas ei dabatur. Tum Hercules cadaver ad oppidum in umeris rettulit; et pellem, quam detraxerat, postea pro veste gerebat. Omnes autem qui eam regionem incolebant, ubi famam de morte leonis acceperunt, vehementer gaudebant et Herculem magno honore habebant. Yea, all of the inhabitants of the region who look upon her, where they received a report of a death of the lion, he was exceedingly glad, and they had a great honor of Hercules.