×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Hercules (Fabulae Faciles), Hercules I: FF 12-16

Hercules I: FF 12-16

12. Ira Iunonis

Hercules, Alcmenae filius, olim in Graecia habitabat. Hic omnium hominum validissimus fuisse dicitur. At Iuno, regina deorum, Alcmenam oderat et Herculem adhuc infantem necare voluit. Misit igitur duas serpentis saevissimas; hae media nocte in cubiculum Alcmenae venerunt, ubi Hercules cum fratre suo dormiebat. Nec tamen in cunis, sed in scuto magno cubabant. Serpentes iam appropinquaverant et scutum movebant; itaque pueri e somno excitati sunt.

13. Serpentes

Iphicles, frater Herculis, magna voce exclamavit; sed Hercules ipse, fortissimus puer, haudquaquam territus est. Parvis manibus serpentis statim prehendit, et colla earum magna vi compressit. Tali modo serpentes a puero interfectae sunt. Alcmena autem, mater puerorum, clamorem audiverat, et maritum suum e somno excitaverat. Ille lumen accendit et gladium suum rapuit; tum ad pueros properabat, sed ubi ad locum venit, rem miram vidit, Hercules enim ridebat et serpentis mortuas monstrabat.

14. Linus

Hercules a puero corpus suum diligenter exercebat; magnam partem diei in palaestra consumebat; didicit etiam arcum intendere et tela conicere. His exercitationibus vires eius confirmatae sunt. In musica etiam a Lino centauro erudiebatur (centauri autem equi erant sed caput hominis habebant); huic tamen arti minus diligenter studebat. Hic Linus Herculem olim obiurgabat, quod non studiosus erat; tum puer iratus citharam subito rapuit, et omnibus viribus caput magistri infelicis percussit. Ille ictu prostratus est, et paulo post e vita excessit, neque quisquam postea id officium suscipere voluit.

15. Sacrificium

De Hercule haec etiam inter alia narrantur. Olim dum iter facit, in finis Aegyptiorum venit. Ibi rex quidam, nomine Busiris, illo tempore regnabat; hic autem vir crudelissimus homines immolare consueverat. Herculem igitur corripuit et in vincula coniecit. Tum nuntios dimisit et diem sacrificio edixit. Mox ea dies appetebat, et omnia rite parata sunt. Manus Herculis catenis ferreis vinctae sunt, et mola salsa in caput eius inspersa est. Mos enim erat apud antiquos salem et far capitibus victimarum imponere. Iam victima ad aram stabat; iam sacerdos cultrum sumpserat. Subito tamen Hercules magno conatu vincula perrupit; tum ictu sacerdotem prostravit; altero regem ipsum occidit.

16. Crudelitas

Hercules iam adulescens Thebis habitabat. Rex Thebarum, vir ignavus, Creon appellabatur. Minyae, gens bellicosissima, Thebanis finitimi erant. Legati autem a Minyis ad Thebanos quotannis mittebantur; hi Thebas veniebant et centum boves postulabant. Thebani enim olim a Minyis superati erant; tributa igitur regi Minyarum quotannis pendebant. At Hercules civis suos hoc stipendio liberare constituit; legatos igitur comprehendit, atque auris eorum abscidit. Legati autem apud omnis gentis sancti habentur.


Hercules I: FF 12-16 Hercules I: FF 12-16 Hercules I: FF 12-16 Hércules I: FF 12-16

12\\. Ira Iunonis Juno anger

Hercules, Alcmenae filius, olim in Graecia habitabat. Hercules, Alcmenae son once lived in Greece. Hic omnium hominum validissimus fuisse dicitur. This is said to have been extremely strong in all men. At Iuno, regina deorum, Alcmenam oderat et Herculem adhuc infantem necare voluit. But Juno, queen of the gods, hated Alcmena and wanted to kill the baby Hercules as yet. しかし、ジュノ、神々の女王、Alcmenamヘラクレスはまだ赤ちゃんを殺すのを感じました。 Misit igitur duas serpentis saevissimas; hae media nocte in cubiculum Alcmenae venerunt, ubi Hercules cum fratre suo dormiebat. He therefore sent two of the most savage serpents; These came in the middle of the night into the chamber of Alcmena, where Hercules was sleeping with his brother. Nec tamen in cunis, sed in scuto magno cubabant. Nor, however, in the cradle, with the shield of the great, but in a fit of. Serpentes iam appropinquaverant et scutum movebant; itaque pueri e somno excitati sunt.

13\\. Serpentes

Iphicles, frater Herculis, magna voce exclamavit; sed Hercules ipse, fortissimus puer, haudquaquam territus est. Iphicles, the brother of Hercules, and he cried out with a loud voice; But Hercules, the strongest boy was not frightened. Parvis manibus serpentis statim prehendit, et colla earum magna vi compressit. These tiny hands of the serpent, as soon as he took it, with all his force, and the has been ravished by their necks. Tali modo serpentes a puero interfectae sunt. Such snakes were put to a child. Alcmena autem, mater puerorum, clamorem audiverat, et maritum suum e somno excitaverat. Ille lumen accendit et gladium suum rapuit; tum ad pueros properabat, sed ubi ad locum venit, rem miram vidit, Hercules enim ridebat et serpentis mortuas monstrabat. He is the light it kindles, and he grabbed his sword; as well as to the young men, she was eager, but when he came to the place, he saw an amazing thing, For Hercules smiled and the dead when he is to point out to the serpent.

14\\. Linus

Hercules a puero corpus suum diligenter exercebat; magnam partem diei in palaestra consumebat; didicit etiam arcum intendere et tela conicere. His exercitationibus vires eius confirmatae sunt. In musica etiam a Lino centauro erudiebatur (centauri autem equi erant sed caput hominis habebant); huic tamen arti minus diligenter studebat. Hic Linus Herculem olim obiurgabat, quod non studiosus erat; tum puer iratus citharam subito rapuit, et omnibus viribus caput magistri infelicis percussit. Ille ictu prostratus est, et paulo post e vita excessit, neque quisquam postea id officium suscipere voluit.

15\\. Sacrificium

De Hercule haec etiam inter alia narrantur. Olim dum iter facit, in finis Aegyptiorum venit. Ibi rex quidam, nomine Busiris, illo tempore regnabat; hic autem vir crudelissimus homines immolare consueverat. Herculem igitur corripuit et in vincula coniecit. Tum nuntios dimisit et diem sacrificio edixit. Mox ea dies appetebat, et omnia rite parata sunt. Manus Herculis catenis ferreis vinctae sunt, et mola salsa in caput eius inspersa est. Mos enim erat apud antiquos salem et far capitibus victimarum imponere. For the ancient custom of placing the salt and other heads of the victims. Iam victima ad aram stabat; iam sacerdos cultrum sumpserat. Subito tamen Hercules magno conatu vincula perrupit; tum ictu sacerdotem prostravit; altero regem ipsum occidit.

16\\. Crudelitas

Hercules iam adulescens Thebis habitabat. Let me tell you now the young man was living in Thebes. Rex Thebarum, vir ignavus, Creon appellabatur. Minyae, gens bellicosissima, Thebanis finitimi erant. Legati autem a Minyis ad Thebanos quotannis mittebantur; hi Thebas veniebant et centum boves postulabant. Thebani enim olim a Minyis superati erant; tributa igitur regi Minyarum quotannis pendebant. At Hercules civis suos hoc stipendio liberare constituit; legatos igitur comprehendit, atque auris eorum abscidit. Legati autem apud omnis gentis sancti habentur.