×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

GCSE Latin 2017, Catullus and Ovid, 7. Ovid 1-20, FINAL

7. Ovid 1-20, FINAL

1 quaerenda est oculis apta puella tuis.

2 scit bene venator, cervis ubi retia tendat;

3 scit bene, qua frendens valle moretur aper.

4 aucupibus noti frutices; qui sustinet hamos,

5 novit quae multo pisce natentur aquae.

6 tu quoque, materiam longo qui quaeris amori,

7 ante frequens quo sit disce puella loco.

8 non ego quaerentem vento dare vela iubebo,

9 nec tibi, ut invenias, longa terenda via est.

10 Andromedan Perseus nigris portarit ab Indis,

11 raptaque sit Phrygio Graia puella viro;

12 tot tibi tamque dabit formosas Roma puellas,

13 'haec habet' ut dicas 'quicquid in orbe fuit.' 14 Gargara quot segetes, quot habet Methymna racemos,

15 aequore quot pisces, fronde teguntur aves,

16 quot caelum stellas, tot habet tua Roma puellas:

17 mater in Aeneae constitit urbe sui.

18 seu caperis primis et adhuc crescentibus annis,

19 ante oculos veniet vera puella tuos:

20 sive cupis iuvenem, iuvenes tibi mille placebunt.

7. Ovid 1-20, FINAL 7. Ovid 1-20, FINAL