×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Epitome Historiae Sacrae, Lhomond Epitome 6: Iosephus I

Lhomond Epitome 6: Iosephus I

38. Nascitur Iosephus, filius quem Iacobus prae ceteris amavit

Iacobus habuit duodecim filios, inter quos erat Iosephus: hunc pater amabat prae ceteris, quia senex genuerat eum. Dederat illi togam textam e filis varii coloris. Quam ob causam Iosephus erat invisus suis fratribus, praesertim postquam narravisset eis duplex somnium, quo futura eius magnitudo portendebatur. Oderant illum tantopere, ut non possent cum eo amice loqui.

39. Iosephi somnia

Haec porro erant Iosephi somnia: “ligabamus,” inquit, “simul manipulos in agro. Ecce manipulus meus surgebat et stabat rectus; vestri autem manipuli circumstantes venerabantur meum. Postea vidi in somnis solem, lunam et undecim stellas adorantes me.” Cui fratres responderunt: “quorsum spectant ista somnia? Num tu eris rex noster? Num subiiciemur ditioni tuae?” Fratres igitur invidebant ei; at pater rem tacitus considerabat.

40. Iosephi fratres consilium capiunt eius occidendi

Quadam die, quum fratres Iosephi pascerent greges procul, ipse remanserat domi. Iacobus misit eum ad fratres, ut videret quomodo se haberent. Qui videntes Iosephum venientem, consilium ceperunt illius occidendi. “Ecce,” inquiebant, “somniator venit. Occidamus illum et proiiciamus in puteum; dicemus patri: fera devoravit Iosephum. Tunc apparebit quid sua illi prosint somnia.”

41. Ruben, qui est natu maximus, fratres a tanto scelere deterrere conatur

Ruben, qui erat natu maximus, deterrebat fratres a tanto scelere. “Nolite,” inquiebat, “interficere puerum; est enim frater noster; demittite eum potius in hanc foveam.” Habebat in animo liberare Iosephum ex eorum manibus, et illum extrahere e fovea, atque ad patrem reducere. Reipsa his verbis deducti sunt ad mitius consilium.

42. Fratres Iosephum mercatoribus vendunt

Ubi Iosephus pervenit ad fratres suos, detraxerunt ei togam qua indutus erat, et detruserunt eum in foveam. Deinde quum consedissent ad sumendum cibum, conspexerunt mercatores qui petebant Aegyptum cum camelis portantibus varia aromata. Venit illis in mentem Iosephum vendere illis mercatoribus. Qui emerunt Iosephum viginti nummis argenteis, eumque duxerunt in Aegyptum.

43. Ad patrem mittunt togam sanguine tinctam

Tunc fratres Josephi tinxerunt togam eius in sanguine haedi quem occiderant, et miserunt eam ad patrem cum his verbis: “invenimus hanc togam; vide an toga filii tui sit.” Quam quum agnovisset, pater exclamavit: “toga filii mei est; fera pessima devoravit Iosephum.” Deinde scidit vestem, et induit cilicium. Omnes liberi eius convenerunt ut lenirent dolorem patris. Sed Iacobus noluit accipere consolationem, dixitque: “ego descendam moerens cum filio meo in sepulcrum.”

44. Putiphar Aegyptius Iosephum emit

Putiphar Aegyptius emit Iosephum a mercatoribus. Deus autem favit Putiphari causa Iosephi: omnia ei prospere succedebant. Quam ob rem Iosephus benigne habitus est ab hero, qui praefecit eum domui suae. Iosephus ergo administrabat rem familiarem Putipharis: omnia fiebant ad nutum eius, nec Putiphar ullius negotii curam gerebat.

45. Putipharis uxor Iosephum accusat, qui in carcerem conicitur

Iosephus erat insigni et pulchra facie: uxor Putipharis eum pelliciebat ad flagitium. Iosephus autem nolebat assentiri improbae mulieri. Quadam die mulier apprehendit oram pallii eius; at Iosephus reliquit pallium in manibus eius, et fugit. Mulier irata inclamavit servos, et Iosephum accusavit apud virum, qui, nimium credulus, coniecit Iosephum in carcerem.

46. Somnia duorum regis ministrorum qui in carcere cum Iosepho sunt

Erant in eodem carcere duo ministri regis Pharaonis: alter praeerat pincernis, alter pistoribus. Utrique obvenit divinitus somnium eadem nocte. Ad quos quum venisset Iosephus mane, et animadvertisset eos tristiores solito, interrogavit quaenam esset moestitiae causa. Qui responderunt: “obvenit nobis somnium, nec quisquam est qui illud nobis interpretetur.” “Nonne,” inquit Iosephus, “Dei solius est praenoscere res futuras? Narrate mihi somnia vestra.”

47. Iosephus prioris ministri somnium interpretatur

Tum prior sic exposuit Iosepho somnium suum: “vidi in quiete vitem in qua erant tres palmites; ea paulatim protulit gemmas; deinde flores eruperunt, ac denique uvae maturescebant. Ego exprimebam uvas in scyphum Pharaonis, eique porrigebam.” “Esto bono animo,” inquit Iosephus; “post tres dies Pharao te restituet in gradum pristinum; te rogo ut memineris mei.”

48. Iosephus alterius ministri somnium interpretatur

Alter quoque narravit somnium suum Iosepho: “gestabam in capite tria canistra in quibus erant cibi quos pistores solent conficere. Ecce autem aves circumvolitabant, et cibos illos comedebant.” Cui Iosephus: “haec est interpretatio istius somnii: tria canistra sunt tres dies, quibus elapsis, Pharao te feriet securi, et affiget ad palum, ubi aves pascentur carne tua.”

49. Res somnium comprobant

Die tertio, qui dies natalis Pharaonis erat, splendidum convivium parandum fuit. Tunc rex meminit ministrorum suorum, qui erant in carcere. Restituit praefecto pincernarum munus suum; alterum vero securi percussum suspendit ad palum. Ita res somnium comprobavit. Tamen praefectus pincernarum oblitus est Iosephi, nec illius in se meriti recordatus est.

Lhomond Epitome 6: Iosephus I Lhomond Epitome 6: Joseph I Lhomond Epitome 6: Joseph I Lhomond Epítome 6: José I

38\\. 38\\\\. Nascitur Iosephus, filius quem Iacobus prae ceteris amavit Nace Josefo por su nombre, el hijo de Santiago, a quien amaba más que a los demás

Iacobus habuit duodecim filios, inter quos erat Iosephus: hunc pater amabat prae ceteris, quia senex genuerat eum. Santiago tuvo doce hijos, entre los cuales estaba José, de él el padre, amado más que a todos los demás, porque el anciano le nació. Dederat illi togam textam e filis varii coloris. Él le había regalado el vestido de cuadros con hilos de varios colores. Quam ob causam Iosephus erat invisus suis fratribus, praesertim postquam narravisset eis duplex somnium, quo futura eius magnitudo portendebatur. Por esta razón, José fue odiado por sus hermanos; en la causa, especialmente después de que tuvo un sueño, les dijo, hay dos clases, que el futuro es su grandeza y fue predicho. Oderant illum tantopere, ut non possent cum eo amice loqui. Los demás lo odiaban tanto, para poder estar con él, Amigo, no le hables.

39\\. Iosephi somnia sueño

Haec porro erant Iosephi somnia: “ligabamus,” inquit, “simul manipulos in agro. Josephs Träume waren weiterhin diese: „Wir binden“, sagte er, „gleichzeitig die Teams auf dem Feld.“ Este, además, eran los sueños de José: "vinculante", dijo, "al mismo tiempo algunas empresas en el campo". Ecce manipulus meus surgebat et stabat rectus; vestri autem manipuli circumstantes venerabantur meum. Mira, mi gavilla se levantó y se puso en pie; Y viniste y es venerado. Postea vidi in somnis solem, lunam et undecim stellas adorantes me.”  Cui fratres responderunt: “quorsum spectant ista somnia? Afterwards I saw in my sleep the sun, moon and eleven stars adoring me." And his brothers answered: "For what purpose do these dreams belong? Entonces vi un sueño en el que el sol, la luna y once estrellas se inclinaban ante mí ". Hermanos que respondieron: "¿Con qué propósito estos sueños? Num tu eris rex noster? ¿Serías nuestro rey? Num subiiciemur ditioni tuae?”  Fratres igitur invidebant ei; at pater rem tacitus considerabat. ¿Deberíamos estar sujetos a ti? " Nuestros hermanos, por tanto, le tuvieron envidia; Pero el asunto en mente.

40\\. Iosephi fratres consilium capiunt eius occidendi Forman un plan para matar a sus hermanos, José,

Quadam die, quum fratres Iosephi pascerent greges procul, ipse remanserat domi. Cierto día, cuando los hermanos de José eran pastor de un rebaño, la distancia, y él se quedó en casa. Iacobus misit eum ad fratres, ut videret quomodo se haberent. Santiago, lo envió a los hermanos para que viera cómo debían comportarse. Qui videntes Iosephum venientem, consilium ceperunt illius occidendi. Y ellos, cuando vieron venir a José, formaron un plan para dar muerte. “Ecce,” inquiebant, “somniator venit. "Aquí", dice, "viene el soñador. Occidamus illum et proiiciamus in puteum; dicemus patri: fera devoravit Iosephum. Matémoslo y arrojémoslo a la fosa; Padre del salvaje José. Tunc apparebit quid sua illi prosint somnia.” Then we'll see what his dreams will benefit him.' Entonces veremos qué será de sus sueños ".

41\\. Ruben, qui est natu maximus, fratres a tanto scelere deterrere conatur Of Reuben, who is by birth of a great man, he tries to deter the 'brethren' by the terrible wickedness of De Rubén, quien es por nacimiento de un gran hombre, trata de disuadir a los 'hermanos' con la terrible maldad de

Ruben, qui erat natu maximus, deterrebat fratres a tanto scelere. Rubén, quien nació como un gran hombre, fue intimidado por sus hermanos cuando regresó de tal maldad. “Nolite,” inquiebat, “interficere puerum; est enim frater noster; demittite eum potius in hanc foveam.”  Habebat in animo liberare Iosephum ex eorum manibus, et illum extrahere e fovea, atque ad patrem reducere. "No", di, "mata a un niño; porque es nuestro hermano, nuestro Dios; más bien, viértalo en este agujero ". Ahora tenía que salvar en la mente de José de sus manos, y obligarlo a sacarlo del pozo, y tomarlo como padre y traerlo de regreso. Reipsa his verbis deducti sunt ad mitius consilium. En realidad, estas palabras llevaron a medidas más suaves.

42\\. Fratres Iosephum mercatoribus vendunt Hermanos de José, comerciantes que venden

Ubi Iosephus pervenit ad fratres suos, detraxerunt ei togam qua indutus erat, et detruserunt eum in foveam. Cuando José llegó a sus hermanos, le sacaron su manto, que estaba vestido, y lo arrojaron al pozo. Deinde quum consedissent ad sumendum cibum, conspexerunt mercatores qui petebant Aegyptum cum camelis portantibus varia aromata. Entonces, cuando se hubo alojado para dejarse llevar por la comida, vio a ellos, a los camellos, llevados por una variedad de especias a los comerciantes de Egipto, él, que realmente me deseaba. Venit illis in mentem Iosephum vendere illis mercatoribus. En lo que le vino a la mente a José vendiéndolos a comerciantes. Qui emerunt Iosephum viginti nummis argenteis, eumque duxerunt in Aegyptum. Los que han comprado ya que Josefo tenía veinte euros las piezas de plata y, cogiéndolas, lo llevaron a Egipto.

43\\. Ad patrem mittunt togam sanguine tinctam Para llevar el padre enviado manchado de sangre

Tunc fratres Josephi tinxerunt togam eius in sanguine haedi quem occiderant, et miserunt eam ad patrem cum his verbis: “invenimus hanc togam; vide an toga filii tui sit.”  Quam quum agnovisset, pater exclamavit: “toga filii mei est; fera pessima devoravit Iosephum.”  Deinde scidit vestem, et induit cilicium. Da färbten Josefs Brüder sein Gewand mit dem Blut des Kindes, das sie getötet hatten, und schickten es zu seinem Vater mit den Worten: „Wir haben dieses Gewand gefunden; Sehen Sie nach, ob es das Kleid Ihres Sohnes ist. Als der Vater es erkannte, rief er: „Es ist das Kleid meines Sohnes; Die schlimmsten Tiere haben Joseph gefressen. Dann zerriss er seine Kleidung und zog ein Hemd an. Y mojaron el manto en la sangre de un cabrito, que le habían matado. Entonces los hermanos de José, y lo enviaron a su padre, con las siguientes palabras: "Hemos encontrado este manto; mira o viste a tu hijo ". Cómo, cuando lo supo, y padre, gritó: "es la túnica de mi hijo; animal salvaje mató a José ". Luego, rasgó su ropa y se puso una remera. Omnes liberi eius convenerunt ut lenirent dolorem patris. Se reunieron para consolar a su padre en su dolor, todos sus hijos recibirán. Sed Iacobus noluit accipere consolationem, dixitque: “ego descendam moerens cum filio meo in sepulcrum.” Pero James se negó a aceptar el consuelo, dijo: "Iré a la tumba llorando a mi hijo".

44\\. Putiphar Aegyptius Iosephum emit El egipcio Potifar, José compró

Putiphar Aegyptius emit Iosephum a mercatoribus. Putiphar the Egyptian buys Joseph from the merchants. José el egipcio Potifar compra a los comerciantes. Deus autem favit Putiphari causa Iosephi: omnia ei prospere succedebant. But God favored Putiphar's account of Joseph: all things succeeded him successfully. De José a Potifar, el favorecido de Dios, sin embargo, la causa de todas las cosas que prosperaron con él todavía vino en su lugar. Quam ob rem Iosephus benigne habitus est ab hero, qui praefecit eum domui suae. As a result, Josephus was treated kindly by the hero, who put him in charge of his own house. Como resultado, José la buena actitud del héroe que configuró su casa. Iosephus ergo administrabat rem familiarem Putipharis: omnia fiebant ad nutum eius, nec Putiphar ullius negotii curam gerebat. Joseph, therefore, was managing the affairs of Putiphar's family: all things were done at his bidding, and Putiphar was not taking care of any business. La gestión de su propiedad privada, entonces, Josephus Putipharis: todas las cosas que fueron hechas por sus duras palabras, y no se ocupan del negocio de nadie a Potifar, un candidato para ello.

45\\. Putipharis uxor Iosephum accusat, qui in carcerem conicitur Putipharis, la esposa del fiscal Joseph, que está en prisión

Iosephus erat insigni et pulchra facie: uxor Putipharis eum pelliciebat ad flagitium. Joe era un rostro notable y hermoso, su esposa Putipharis pelliciebat tenía la culpa. Iosephus autem nolebat assentiri improbae mulieri. Joe no quería estar de acuerdo con una mala mujer. Quadam die mulier apprehendit oram pallii eius; at Iosephus reliquit pallium in manibus eius, et fugit. On a certain day the woman took hold of the skirt of her skirt; but Joseph left his cloak in his hands and fled. Cierto día, una mujer fue apresada en la orilla de la falda de su manto; Pero José dejó su abrigo en sus manos y corre. Mulier irata inclamavit servos, et Iosephum accusavit apud virum, qui, nimium credulus, coniecit Iosephum in carcerem. The woman angrily called out to the slaves, and accused Joseph before the man, who, too much gullible, put Joseph in prison. La mujer enojada gritó esclavos, y José acusó al hombre, quien, con mucho mérito, lo echó a la cárcel.

46\\. Somnia duorum regis ministrorum qui in carcere cum Iosepho sunt Sueños de dos ministros que están en prisión con José

Erant in eodem carcere duo ministri regis Pharaonis: alter praeerat pincernis, alter pistoribus. Ahora bien, estaban en la misma prisión, y dos de sus ministros del rey de Faraón, diciendo: El otro estaba a cargo era el copero, el otro jefe de los panaderos. Utrique obvenit divinitus somnium eadem nocte. The dream occurred to both of them the same night. De hecho, cada uno tuvo un sueño la misma noche para avanzar al encuentro de Dios. Ad quos quum venisset Iosephus mane, et animadvertisset eos tristiores solito, interrogavit quaenam esset moestitiae causa. José, cuando llegó a ellos por la mañana, y los vio más tristes que de costumbre, le preguntó el significado de la aflicción, la causa de la. Qui responderunt: “obvenit nobis somnium, nec quisquam est qui illud nobis interpretetur.”  “Nonne,” inquit Iosephus, “Dei solius est praenoscere res futuras? Y dijeron, "nos llega el sueño, y no hay nadie que nos lo pueda interpretar". “Ahora”, dice José, “¿solo Dios para prever el futuro? Narrate mihi somnia vestra.” Cuéntame tus sueños. "

47\\. Iosephus prioris ministri somnium interpretatur José interpretó el sueño de los ex funcionarios

Tum prior sic exposuit Iosepho somnium suum: “vidi in quiete vitem in qua erant tres palmites; ea paulatim protulit gemmas; deinde flores eruperunt, ac denique uvae maturescebant. Antes de su sueño, como explicó: "Vi en un sueño una vid con tres ramas; las cosas poco a poco sacó las piedras; y luego las flores que han brotado, y finalmente, el proceso de maduración de la uva. Ego exprimebam uvas in scyphum Pharaonis, eique porrigebam.”  “Esto bono animo,” inquit Iosephus; “post tres dies Pharao te restituet in gradum pristinum; te rogo ut memineris mei.” Prensé uvas en la copa del faraón y porrigebam ". "Ten buen corazón", dijo José; "Después de tres días, el faraón te llevará de regreso a tu oficina; Te pido que te acuerdes de mí ".

48\\. Iosephus alterius ministri somnium interpretatur José interpreta a los funcionarios del sueño

Alter quoque narravit somnium suum Iosepho: “gestabam in capite tria canistra in quibus erant cibi quos pistores solent conficere. También hay otro que le contó su sueño a José: “Las tres cestas se llevan sobre la cabeza de los panaderos de donde estaban como de esa comida que acostumbras hacer testamento. Ecce autem aves circumvolitabant, et cibos illos comedebant.” Cui Iosephus: “haec est interpretatio istius somnii: tria canistra sunt tres dies, quibus elapsis, Pharao te feriet securi, et affiget ad palum, ubi aves pascentur carne tua.” Aquí circunvolitaba a los pájaros y los alimentos que los comen ". A José: "Esta es la interpretación de sus tres cestas son tres días que han pasado, Faraón empujará firmemente sujeto al cadalso, donde las aves comerán tu carne".

49\\. Res somnium comprobant The dream is proof of success Resultó ser un sueño

Die tertio, qui dies natalis Pharaonis erat, splendidum convivium parandum fuit. On the third day, which was Pharaoh's birthday, a splendid feast was to be prepared. Al tercer día, que era el cumpleaños del faraón, se preparó una cena luminosa. Tunc rex meminit ministrorum suorum, qui erant in carcere. Entonces el rey hizo mención de los ministros de sus padres, que estaban en la cárcel. Restituit praefecto pincernarum munus suum; alterum vero securi percussum suspendit ad palum. Er gab sein Amt dem Kapitän der Butler zurück; aber der andere, von einer Axt getroffen, hängt er an einem Pfahl. Restaurar la función a un mayordomo oficial; el otro, sin embargo, fue ejecutado públicamente y lo colgó de la hoguera. Ita res somnium comprobavit. Thus the dream proved successful. Así se verificó el sueño. Tamen praefectus pincernarum oblitus est Iosephi, nec illius in se meriti recordatus est. However, the chief butler forgot Joseph, nor did he remember his merit. Sin embargo, el comandante del mayordomo se acuerda de José, pero se olvidó de José, ni tampoco el que está atento al mérito en sí mismo.