×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Epitome Historiae Sacrae, Lhomond Epitome 10: Iosephus V

Lhomond Epitome 10: Iosephus V

77. Iosephus duos filios suos ad patrem adducit ut iis bene precetur

Iosephus adduxit ad patrem duos filios suos Manassem et Ephraïmum; posuit Manassem, qui natu maior erat, ad dextram senis, Ephraïmum vero minorem ad sinistram eius. At Iacobus decussans manus dextram imposuit Ephraïmo, sinistram autem Manassi, et utrique simul bene precatus est. Quod Iosephus animadvertens aegre tulit, et conatus est manus patris commutare. At pater restitit, dixitque Iosepho: “scio, fili mi, scio hunc esse maiorem natu, et illum minorem; id prudens feci.” Ita Iacobus Ephraïmum Manassi anteposuit.

78. Iosephus praecipit ut pater exstinctus in regione Chanaan sepeliatur

Ut vidit Iosephus exstinctum patrem, ruit super eum flens, et osculatus est eum, luxitque illum diu. Deinde praecepit medici ut condirent corpus; et ipse cum fratribus multisque Aegyptiis patrem deportavit in regionem Chanaan. Ibi funus fecerunt cum magno planctu, et sepelierunt corpus in spelunca ubi iacebant Abrahamus et Isaacus; reversique sunt in Aegyptum.

79. Fratres Iosephus consolatur

Post mortem patris, timebant fratres Iosephi ne ulcisceretur iniuriam quam acceperat; miserunt igitur ad illum rogantes nomine patris ut eam oblivisceretur, sibique condonaret. Quibus Iosephus respondit: “non est quod timeatis. Vos quidem malo in me animo fecistis; sed Deus convertit illud in bonum; ego vos alam et familias vestras.” Consolatus est eos plurimis verbis, et leniter cum illis locutus est.

80. Iosephus moritur

Iosephus vixit annos centum et decem; quumque esset morti proximus, convocavit fratres suos, et illos admonuit se brevi moriturum esse. “Ego,” inquit, “iam morior; Deus vos non deseret, sed erit vobis praesidio, et deducet vos aliquando ex Aegypto in regionem quam patribus nostris promisit. Oro vos atque obtestor ut illuc ossa mea deportetis.” Deinde placide obiit. Corpus eius conditum est, et in feretro positum.

Lhomond Epitome 10: Iosephus V Lhomond Epitome 10: Josephus V Lhomond Epitome 10: Josephus V Lhomond Epítome 10: Josefo V

77\\. Iosephus duos filios suos ad patrem adducit ut iis bene precetur

Iosephus adduxit ad patrem duos filios suos Manassem et Ephraïmum; posuit Manassem, qui natu maior erat, ad dextram senis, Ephraïmum vero minorem ad sinistram eius. At Iacobus decussans manus dextram imposuit Ephraïmo, sinistram autem Manassi, et utrique simul bene precatus est. But James, shaking his hands, placed Ephraim on his right, and Manasseh's left hand, and prayed well to both of them at the same time. Quod Iosephus animadvertens aegre tulit, et conatus est manus patris commutare. But Josephus, observing this, took it with difficulty, and attempted to exchange it with his father. At pater restitit, dixitque Iosepho: “scio, fili mi, scio hunc esse maiorem natu, et illum minorem; id prudens feci.” Ita Iacobus Ephraïmum Manassi anteposuit.

78\\. Iosephus praecipit ut pater exstinctus in regione Chanaan sepeliatur

Ut vidit Iosephus exstinctum patrem, ruit super eum flens, et osculatus est eum, luxitque illum diu. Deinde praecepit medici ut condirent corpus; et ipse cum fratribus multisque Aegyptiis patrem deportavit in regionem Chanaan. Ibi funus fecerunt cum magno planctu, et sepelierunt corpus in spelunca ubi iacebant Abrahamus et Isaacus; reversique sunt in Aegyptum.

79\\. Fratres Iosephus consolatur

Post mortem patris, timebant fratres Iosephi ne ulcisceretur iniuriam quam acceperat; miserunt igitur ad illum rogantes nomine patris ut eam oblivisceretur, sibique condonaret. After the death of his father, the brothers of Joseph feared lest he should avenge the injury which he had received; they sent therefore to him, begging him to forget his father's name, and pardon it for himself. Quibus Iosephus respondit: “non est quod timeatis. Vos quidem malo in me animo fecistis; sed Deus convertit illud in bonum; ego vos alam et familias vestras.” Consolatus est eos plurimis verbis, et leniter cum illis locutus est.

80\\. Iosephus moritur

Iosephus vixit annos centum et decem; quumque esset morti proximus, convocavit fratres suos, et illos admonuit se brevi moriturum esse. “Ego,” inquit, “iam morior; Deus vos non deseret, sed erit vobis praesidio, et deducet vos aliquando ex Aegypto in regionem quam patribus nostris promisit. "I am dying," he said, "already; God will not forsake you, but will be your protection, and will someday bring you out of Egypt into the country which he promised to our fathers. Oro vos atque obtestor ut illuc ossa mea deportetis.” Deinde placide obiit. Corpus eius conditum est, et in feretro positum.