×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Ad Romanos, Rom 16

Rom 16

16 1 Commendo autem vobis Phœben sororem nostram, quæ est in ministerio ecclesiæ, quæ est in Cenchris : 2 ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis : et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit : etenim ipsa quoque astitit multis, et mihi ipsi. 3 Salutate Priscam et Aquilam, adjutores meos in Christo Jesu 4 (qui pro anima mea suas cervices supposuerunt : quibus non solus ego gratias ago, sed et cunctæ ecclesiæ gentium), 5 et domesticam ecclesiam eorum. Salutate Epænetum dilectum mihi, qui est primitivus Asiæ in Christo. 6 Salutate Mariam, quæ multum laboravit in vobis. 7 Salutate Andronicum et Juniam, cognatos, et concaptivos meos : qui sunt nobiles in Apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo. 8 Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino. 9 Salutate Urbanum adjutorem nostrum in Christo Jesu, et Stachyn dilectum meum. 10 Salutate Apellen probum in Christo. 11 Salutate eos qui sunt ex Aristoboli domo. Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos qui sunt ex Narcisi domo, qui sunt in Domino. 12 Salutate Tryphænam et Tryphosam, quæ laborant in Domino. Salutate Persidem carissimam, quæ multum laboravit in Domino. 13 Salutate Rufum electum in Domino, et matrem ejus, et meam. 14 Salutate Asyncritum, Phlegontem, Hermam, Patrobam, Hermen, et qui cum eis sunt, fratres. 15 Salutate Philologum et Juliam, Nereum, et sororem ejus, et Olympiadem, et omnes qui cum eis sunt, sanctos. 16 Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiæ Christi. 17 Rogo autem vos fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula, præter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis. 18 Hujuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri : et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. 19 Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo. 20 Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. 21 Salutat vos Timotheus adjutor meus, et Lucius, et Jason, et Sosipater cognati mei. 22 Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistolam, in Domino. 23 Salutat vos Cajus hospes meus, et universa ecclesia. Salutat vos Erastus arcarius civitatis, et Quartus, frater. 24 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.

25 Ei autem, qui potens est vos confirmare juxta Evangelium meum, et prædicationem Jesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus æternis taciti 26 (quod nunc patefactum est per Scripturas prophetarum secundum præceptum æterni Dei, ad obeditionem fidei), in cunctis gentibus cogniti, 27 soli sapienti Deo, per Jesum Christum, cui honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.

Rom 16 Romans 16

16 1 Commendo autem vobis Phœben sororem nostram, quæ est in ministerio ecclesiæ, quæ est in Cenchris : 2 ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis : et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit : etenim ipsa quoque astitit multis, et mihi ipsi. 16 1 I commend to you our sister Phoeben, who is in the ministry of the church, which is in Cenchris: 2 that you may receive her in the Lord in a worthy way for the saints: and assist her in whatever business she may need of you: indeed she also assisted many, and myself. 3 Salutate Priscam et Aquilam, adjutores meos in Christo Jesu 4 (qui pro anima mea suas cervices supposuerunt : quibus non solus ego gratias ago, sed et cunctæ ecclesiæ gentium), 5 et domesticam ecclesiam eorum. 3 Greet Prisca and Aquila, my helpers in Christ Jesus 4 (who laid down their necks for my soul: to whom I thank not only, but also the whole church of the nations), 5 and their domestic church. Salutate Epænetum dilectum mihi, qui est primitivus Asiæ in Christo. Greetings Epenetus, my beloved, who is the first of Asia in Christ. 6 Salutate Mariam, quæ multum laboravit in vobis. 6 Greet Mary, who labored much among you. 7 Salutate Andronicum et Juniam, cognatos, et concaptivos meos : qui sunt nobiles in Apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo. 7 Greet Andronicus and Junia, my relatives and captives: who are noble among the apostles, who were also before me in Christ. 8 Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino. 8 Greet Ampliatus, my beloved in the Lord. 9 Salutate Urbanum adjutorem nostrum in Christo Jesu, et Stachyn dilectum meum. 9 Greet Urbanus, our helper in Christ Jesus, and my beloved Stachyn. 10 Salutate Apellen probum in Christo. 10 Salutations to the honest in Christ. 11 Salutate eos qui sunt ex Aristoboli domo. 11 Greet those who are of the house of Aristobolus. Salutate Herodionem cognatum meum. Greet my cousin Herodion. Salutate eos qui sunt ex Narcisi domo, qui sunt in Domino. Salute those who are of the house of Narcissus, who are in the Lord. 12 Salutate Tryphænam et Tryphosam, quæ laborant in Domino. Salutate Persidem carissimam, quæ multum laboravit in Domino. 13 Salutate Rufum electum in Domino, et matrem ejus, et meam. 13 Greet Rufus, chosen in the Lord, and his mother, and mine. 14 Salutate Asyncritum, Phlegontem, Hermam, Patrobam, Hermen, et qui cum eis sunt, fratres. 14 Greet Asyncritus, Phlegontus, Hermas, Patrobas, Hermenus, and those who are with them, brothers. 15 Salutate Philologum et Juliam, Nereum, et sororem ejus, et Olympiadem, et omnes qui cum eis sunt, sanctos. 15 Greet Philologus and Julia, Nereus and his sister, and Olympias, and all who are with them, saints. 16 Salutate invicem in osculo sancto. 16 Greet one another with a holy kiss. Salutant vos omnes ecclesiæ Christi. 17 Rogo autem vos fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula, præter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis. 17 Now I beseech you, brethren, to observe those who make dissensions and stumbling blocks, besides the doctrine which you have learned, and turn away from them. 18 Hujuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri : et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. 18 For such do not serve Christ our Lord, but their own belly: and by sweet words and blessings they seduce the hearts of the innocent. 19 Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est. 19 For your obedience has spread to every place. Gaudeo igitur in vobis. I therefore rejoice in you. Sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo. But I want you to be wise in good, and simple in evil. 20 Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. 20 May the God of peace crush Satan swiftly under your feet. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. The grace of our Lord Jesus Christ be with you. 21 Salutat vos Timotheus adjutor meus, et Lucius, et Jason, et Sosipater cognati mei. 21 Timotheus, my assistant, and Lucius, and Jason, and Sosipater, my cousin, greet you. 22 Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistolam, in Domino. 22 I, the third, who wrote the letter, greet you in the Lord. 23 Salutat vos Cajus hospes meus, et universa ecclesia. 23 My host Caius greets you, and the whole church. Salutat vos Erastus arcarius civitatis, et Quartus, frater. Erastus, the treasurer of the city, and Quartus, the brother, greet you. 24 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.

25 Ei autem, qui potens est vos confirmare juxta Evangelium meum, et prædicationem Jesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus æternis taciti 26 (quod nunc patefactum est per Scripturas prophetarum secundum præceptum æterni Dei, ad obeditionem fidei), in cunctis gentibus cogniti, 27 soli sapienti Deo, per Jesum Christum, cui honor et gloria in sæcula sæculorum. 25 But he who is able to confirm you according to my gospel and the preaching of Jesus Christ, according to the revelation of the mystery in eternal times silent 26 (which has now been revealed through the Scriptures of the prophets according to the commandment of the eternal God, to the obedience of faith), known in all nations, 27 alone To the wise God, through Jesus Christ, to whom be honor and glory forever and ever. Amen.