×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Ad Romanos, Rom 15

Rom 15

15 1 Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. 2 Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad ædificationem. 3 Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est : Improperia improperantium tibi ceciderunt super me. 4 Quæcumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt : ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus. 5 Deus autem patientiæ et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum : 6 ut unanimes, uno ore honorificetis Deum et patrem Domini nostri Jesu Christi. 7 Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei. 8 Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum : 9 gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est : Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo. 10 Et iterum dicit : Lætamini gentes cum plebe ejus. 11 Et iterum : Laudate omnes gentes Dominum : et magnificate eum omnes populi. 12 Et rursus Isaias ait : Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt. 13 Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo : ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti.

14 Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere. 15 Audacius autem scripsi vobis fratres ex parte, tamquam in memoriam vos reducens : propter gratiam, quæ data est mihi a Deo, 16 ut sim minister Christi Jesu in gentibus : sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, et sanctificata in Spiritu Sancto. 17 Habeo igitur gloriam in Christo Jesu ad Deum. 18 Non enim audeo aliquid loqui eorum, quæ per me non efficit Christus in obedientiam gentium, verbo et factis : 19 in virtute signorum, et prodigiorum, in virtute Spiritus Sancti : ita ut ab Jerusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi. 20 Sic autem prædicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum ædificarem : 21 sed sicut scriptum est : Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt : et qui non audierunt, intelligent.

22 Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc. 23 Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis jam præcedentibus annis : 24 cum in Hispaniam proficisci cœpero, spero quod præteriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero. 25 Nunc igitur proficiscar in Jerusalem ministrare sanctis. 26 Probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Jerusalem. 27 Placuit enim eis : et debitores sunt eorum. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare illis. 28 Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc, per vos proficiscar in Hispaniam. 29 Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam. 30 Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum, 31 ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Judæa, et obsequii mei oblatio accepta fiat in Jerusalem sanctis, 32 ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei, et refrigerer vobiscum. 33 Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen.


Rom 15 Romans 15

15 1 Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. 15 1 But we must be firmer to support the infirmities of the weak, and not please ourselves. 2 Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad ædificationem. 2 Let each one of you please his neighbor for good, for edification. 3 Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est : Improperia improperantium tibi ceciderunt super me. 3 For Christ did not please himself, but as it is written: The reproaches of those who reproached you fell upon me. 4 Quæcumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt : ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus. 4 For whatever things were written, they were written for our learning: that through patience and the consolation of the Scriptures we may have hope. 5 Deus autem patientiæ et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum : 6 ut unanimes, uno ore honorificetis Deum et patrem Domini nostri Jesu Christi. 5 But the God of patience and comfort will give you the same wisdom in one another according to Jesus Christ: 6 that you may be of one mind, honoring the God and Father of our Lord Jesus Christ with one mouth. 7 Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei. 7 For this reason receive one another, just as Christ received you for the honor of God. 8 Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum : 9 gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est : Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo. 8 For I say that Christ Jesus was the minister of circumcision because of the truth of God, to confirm the promises of the fathers: 9 but the nations are to honor God through mercy, as it is written: Therefore I will confess to you among the nations, O Lord, and I will sing to your name. 10 Et iterum dicit : Lætamini gentes cum plebe ejus. 10 And again he says: Let the nations rejoice with his people. 11 Et iterum : Laudate omnes gentes Dominum : et magnificate eum omnes populi. 12 Et rursus Isaias ait : Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt. 12 And again Isaiah says: There will be a root of Jesse, and he who rises up to rule the nations, the nations will hope in him. 13 Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo : ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti. 13 But the God of hope will fill you with all joy and peace in believing: that you may abound in hope and in the power of the Holy Spirit.

14 Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere. 14 But I am certain, my brethren, and I myself of you, that you are also full of love, filled with all knowledge, so that you can advise one another. 15 Audacius autem scripsi vobis fratres ex parte, tamquam in memoriam vos reducens : propter gratiam, quæ data est mihi a Deo, 16 ut sim minister Christi Jesu in gentibus : sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, et sanctificata in Spiritu Sancto. 15 But I have written to you more boldly, brothers, as if reminding you: because of the grace given to me by God, 16 that I may be a minister of Christ Jesus among the Gentiles: sanctifying the Gospel of God, so that the offering of the Gentiles may be accepted and sanctified in the Holy Spirit. 17 Habeo igitur gloriam in Christo Jesu ad Deum. 17 Therefore I have glory in Christ Jesus to God. 18 Non enim audeo aliquid loqui eorum, quæ per me non efficit Christus in obedientiam gentium, verbo et factis : 19 in virtute signorum, et prodigiorum, in virtute Spiritus Sancti : ita ut ab Jerusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi. 18 For I do not dare to speak anything of them, which Christ does not bring about through me to the obedience of the nations, by word and deed: 19 by the power of signs and wonders, by the power of the Holy Spirit: so that I spread the Gospel of Christ from Jerusalem all the way to Illyricum. 20 Sic autem prædicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum ædificarem : 21 sed sicut scriptum est : Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt : et qui non audierunt, intelligent. 20 And so I preached this Gospel, not where Christ was named, so that I would not build on a foreign foundation: 21 but as it is written: To whom it was not announced about him, they will see: and those who have not heard, let them understand.

22 Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc. 22 Because of this I was hindered for the most part from coming to you, and I have been forbidden until now. 23 Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis jam præcedentibus annis : 24 cum in Hispaniam proficisci cœpero, spero quod præteriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero. 23 Now, however, having no further place in these regions, but having a desire to come to you for many years past: 24 when I begin to set out for Spain, I hope that I will see you in passing, and will be led thither by you, if I may first be of some pleasure to you. 25 Nunc igitur proficiscar in Jerusalem ministrare sanctis. 25 Now therefore I will go to Jerusalem to minister to the saints. 26 Probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Jerusalem. 26 For Macedonia and Achaia proved to make some contribution to the poor of the saints who are in Jerusalem. 27 Placuit enim eis : et debitores sunt eorum. 27 For it pleased them: and they are their debtors. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare illis. For if the Gentiles have become partakers of their spiritual things, they ought also to minister to them in carnal things. 28 Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc, per vos proficiscar in Hispaniam. 28 When I have finished this, and assigned them this fruit, I will go to Spain through you. 29 Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam. 29 But I know that when I come to you, I will come in the abundance of the blessing of the Gospel of Christ. 30 Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum, 31 ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Judæa, et obsequii mei oblatio accepta fiat in Jerusalem sanctis, 32 ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei, et refrigerer vobiscum. 30 I therefore beseech you, brethren, through our Lord Jesus Christ, and through the charity of the Holy Spirit, to help me in your prayers for me to God, 31 so that I may be freed from the unbelievers who are in Judea, and the offering of my obedience may be accepted in Jerusalem by the saints, 32 that I may come to you in joy by the will of God, and be refreshed with you. 33 Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen.