×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Ad Romanos, Rom 14

Rom 14

14 1 Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum. 2 Alius enim credit se manducare omnia : qui autem infirmus est, olus manducet. 3 Is qui manducat, non manducantem non spernat : et qui non manducat, manducantem non judicet : Deus enim illum assumpsit. 4 Tu quis es, qui judicas alienum servum ? domino suo stat, aut cadit : stabit autem : potens est enim Deus statuere illum. 5 Nam alius judicat diem inter diem : alius autem judicat omnem diem : unusquisque in suo sensu abundet. 6 Qui sapit diem, Domino sapit, et qui manducat, Domino manducat : gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo. 7 Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. 8 Sive enim vivemus, Domino vivimus : sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. 9 In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit : ut et mortuorum et vivorum dominetur. 10 Tu autem quid judicas fratrem tuum ? aut tu quare spernis fratrem tuum ? omnes enim stabimus ante tribunal Christi. 11 Scriptum est enim : Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu : et omnis lingua confitebitur Deo. 12 Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.

13 Non ergo amplius invicem judicemus : sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum. 14 Scio, et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esset, illi commune est. 15 Si enim propter cibum frater tuus contristatur, jam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est. 16 Non ergo blasphemetur bonum nostrum. 17 Non est enim regnum Dei esca et potus : sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto : 18 qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probatus est hominibus. 19 Itaque quæ pacis sunt, sectemur : et quæ ædificationis sunt, in invicem custodiamus. 20 Noli propter escam destruere opus Dei, omnia quidem sunt munda : sed malum est homini, qui per offendiculum manducat. 21 Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur. 22 Tu fidem habes ? penes temetipsum habe coram Deo. Beatus qui non judicat semetipsum in eo quod probat. 23 Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est : quia non ex fide. Omne autem, quod non est ex fide, peccatum est.


Rom 14 Romans 14

14 1 Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum. 14 1 who is weak in faith, but not to doubtful. 2 Alius enim credit se manducare omnia : qui autem infirmus est, olus manducet. 2 For another believes that he can eat everything: but he who is weak will eat vegetables. 3 Is qui manducat, non manducantem non spernat : et qui non manducat, manducantem non judicet : Deus enim illum assumpsit. 3 He who eats does not condemn him who does not eat: and he who does not eat does not judge him who eats: for God has assumed him. 4 Tu quis es, qui judicas alienum servum ? 4 Who are you to judge another's slave? domino suo stat, aut cadit : stabit autem : potens est enim Deus statuere illum. He stands or falls to his master: but he will stand: for God is able to establish him. 5 Nam alius judicat diem inter diem : alius autem judicat omnem diem : unusquisque in suo sensu abundet. 5 For one person judges day by day: another person judges every day: each one abounds in his own sense. 6 Qui sapit diem, Domino sapit, et qui manducat, Domino manducat : gratias enim agit Deo. 6 He who knows the day knows the Lord, and he who eats eats the Lord: for he gives thanks to God. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo. And he who does not eat, does not eat to the Lord, and gives thanks to God. 7 Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. 7 For none of us lives to himself, and none dies to himself. 8 Sive enim vivemus, Domino vivimus : sive morimur, Domino morimur. 8 For whether we live, we live to the Lord: whether we die, we die to the Lord. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. Therefore, whether we live or die, we are the Lord's. 9 In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit : ut et mortuorum et vivorum dominetur. 9 For in this Christ died, and rose again: that he might rule both the dead and the living. 10 Tu autem quid judicas fratrem tuum ? 10 And why do you judge your brother? aut tu quare spernis fratrem tuum ? or why do you reject your brother? omnes enim stabimus ante tribunal Christi. for we shall all stand before the judgment seat of Christ. 11 Scriptum est enim : Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu : et omnis lingua confitebitur Deo. 11 For it is written: As I live, says the Lord, every knee shall bow to me, and every tongue shall confess to God. 12 Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. 12 And so each one of us will give an account to God for himself.

13 Non ergo amplius invicem judicemus : sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum. 13 Therefore let us not judge one another any more: but judge this more, lest you cause a stumbling block to your brother, or a stumbling block. 14 Scio, et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esset, illi commune est. 14 I know, and I trust in the Lord Jesus, that nothing is common through him, except to him who thinks that what is common is common to him. 15 Si enim propter cibum frater tuus contristatur, jam non secundum caritatem ambulas. 15 For if your brother is grieved because of food, you no longer walk according to charity. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est. Do not destroy him with your food, for whom Christ died. 16 Non ergo blasphemetur bonum nostrum. 16 So let not our good be blasphemed. 17 Non est enim regnum Dei esca et potus : sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto : 18 qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probatus est hominibus. 17 For the kingdom of God is not food and drink: but righteousness, and peace, and joy in the Holy Spirit: 18 for he that serveth Christ in this is pleasing to God, and is approved of men. 19 Itaque quæ pacis sunt, sectemur : et quæ ædificationis sunt, in invicem custodiamus. 19 Therefore, let us follow the things of peace, and let us guard one another the things of edification. 20 Noli propter escam destruere opus Dei, omnia quidem sunt munda : sed malum est homini, qui per offendiculum manducat. 20 Do not destroy the work of God for the sake of meat, indeed everything is clean: but it is bad for a man who eats through a stumbling block. 21 Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur. 21 It is good not to eat flesh, and not to drink wine, neither in which your brother stumbles, or stumbles, or becomes weak. 22 Tu fidem habes ? 22 Do you have faith? penes temetipsum habe coram Deo. keep yourself close before God. Beatus qui non judicat semetipsum in eo quod probat. Blessed is he who does not judge himself in what he likes. 23 Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est : quia non ex fide. 23 But he who discerns, if he eats, is condemned, because it is not from faith. Omne autem, quod non est ex fide, peccatum est. But everything that does not come from faith is sin.