×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Ad Romanos, Rom 05

Rom 05

5 1 Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum : 2 per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei. 3 Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus : scientes quod tribulatio patientiam operatur : 4 patientia autem probationem, probatio vero spem, 5 spes autem non confundit : quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. 6 Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus, pro impiis mortuus est ? 7 vix enim pro justo quis moritur : nam pro bono forsitan quis audeat mori. 8 Commendat autem caritatem suam Deus in nobis : quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus, 9 Christus pro nobis mortuus est : multo igitur magis nunc justificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. 10 Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus : multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius. 11 Non solum autem : sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus.

12 Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. 13 Usque ad legem enim peccatum erat in mundo : peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset. 14 Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem prævaricationis Adæ, qui est forma futuri. 15 Sed non sicut delictum, ita et donum : si enim unius delicto multi mortui sunt : multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in plures abundavit. 16 Et non sicut per unum peccatum, ita et donum. Nam judicium quidem ex uno in condemnationem : gratia autem ex multis delictis in justificationem. 17 Si enim unius delicto mors regnavit per unum : multo magis abundantiam gratiæ, et donationis, et justitiæ accipientes, in vita regnabunt per unum Jesum Christum. 18 Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem : sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitæ. 19 Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi : ita et per unius obeditionem, justi constituentur multi. 20 Lex autem subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia : 21 ut sicut regnavit peccatum in mortem : ita et gratia regnet per justitiam in vitam æternam, per Jesum Christum Dominum nostrum.


Rom 05 Rome 05

5 1 Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum : 2 per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei. 5 1 Being justified then by faith, let us have peace with God through our Lord Jesus Christ: 2 through whom we have access by faith to that grace in which we stand, and we glory in the hope of the glory of the children of God. 3 Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus : scientes quod tribulatio patientiam operatur : 4 patientia autem probationem, probatio vero spem, 5 spes autem non confundit : quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. 3 And not only that, but we also glory in tribulations: knowing that tribulation works patience: 4 but patience is trial, but trial indeed hope, 5 but hope does not confound: because the love of God has been diffused in our hearts through the Holy Spirit who was given to us. 6 Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus, pro impiis mortuus est ? 6 For why did Christ die for the ungodly, when we were still weak, according to the time? 7 vix enim pro justo quis moritur : nam pro bono forsitan quis audeat mori. 7 for hardly anyone dies for the just: for perhaps someone dares to die for the good. 8 Commendat autem caritatem suam Deus in nobis : quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus, 9 Christus pro nobis mortuus est : multo igitur magis nunc justificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. 8 And God commends his love in us: because while we were still sinners, according to the time, 9 Christ died for us: therefore much more now, being justified in his blood, we shall be saved from wrath through him. 10 Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus : multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius. 10 For if we were enemies, we were reconciled to God through the death of his son: much more reconciled, we shall be saved in his life. 11 Non solum autem : sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus. 11 And not only: but we also glory in God through our Lord Jesus Christ, through whom we have now received reconciliation.

12 Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. 12 Therefore, just as through one man sin entered into this world, and through sin death, and so death passed into all men, in which all sinned. 13 Usque ad legem enim peccatum erat in mundo : peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset. 13 For until the law there was sin in the world: but sin was not imputed when there was no law. 14 Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem prævaricationis Adæ, qui est forma futuri. 14 But death reigned from Adam to Moses even over those who had not sinned, in the likeness of the transgression of Adam, who is the form of the future. 15 Sed non sicut delictum, ita et donum : si enim unius delicto multi mortui sunt : multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in plures abundavit. 15 But not as an offense, so also a gift: for if by the offense of one many died, much more the grace of God and the gift in the grace of the one man Jesus Christ abounded to many. 16 Et non sicut per unum peccatum, ita et donum. 16 And not as by one sin, so also the gift. Nam judicium quidem ex uno in condemnationem : gratia autem ex multis delictis in justificationem. For indeed judgment comes from one into condemnation, but grace from many offenses into justification. 17 Si enim unius delicto mors regnavit per unum : multo magis abundantiam gratiæ, et donationis, et justitiæ accipientes, in vita regnabunt per unum Jesum Christum. 17 For if by the offense of one death reigned by one: much more those who receive the abundance of grace, and gift, and justice, shall reign in life by one Jesus Christ. 18 Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem : sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitæ. 18 Therefore, just as through the offense of one, all men are condemned; so also, through the righteousness of one, all men are justified by life. 19 Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi : ita et per unius obeditionem, justi constituentur multi. 19 For as by the disobedience of one man, many were made sinners: so also by the obedience of one, many are made righteous. 20 Lex autem subintravit ut abundaret delictum. 20 But the law came in so that the offense might abound. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia : 21 ut sicut regnavit peccatum in mortem : ita et gratia regnet per justitiam in vitam æternam, per Jesum Christum Dominum nostrum. But where offense abounded, grace abounded more: 21 that as sin reigned unto death, so also grace reigns through righteousness unto eternal life, through Jesus Christ our Lord.