We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our
cookie policy.
Ulixes (Ritchie's Fabulae Faciles), Ulixes 4 (Ritchie's Fabulae Faciles)
Ulixes 4 (Ritchie's Fabulae Faciles)
Postquam ea tota nocte remis contenderunt, postridie ad terram ignotam navem appulerunt.Tum, quod naturam eius regionis ignorabat, ipse Ulixes cum duodecim e sociis in terram egressus loca explorare constituit.Paulum a litore progressi ad speluncam ingentem pervenerunt, quam habitari senserunt; eius enim introitum et natura loci et manu munitum esse animadverterunt.Mox, etsi intellegebant se non sine periculo id facturos, speluncam intraverunt; quod cum fecissent, magnam copiam lactis in vasis ingentibus conditam invenerunt.Dum tamen mirantur quis in ea sede habitaret, sonitum terribilem audiverunt, et oculis ad portam tortis monstrum horribile viderunt, humana quidem specie et figura, sed ingenti magnitudine corporis.Cum autem animadvertissent monstrum unum oculum tantum habere in media fronte positum, intellexerunt hunc esse unum e Cyclopibus, de quibus famam iam acceperant.
To hear audio for this text, and to learn the vocabulary sign up for a free LingQ account.
Try LingQ and learn from Netflix shows, Youtube videos, news articles and more.