×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Ulixes (Ritchie's Fabulae Faciles), Ulixes 3 (Ritchie's Fabulae Faciles)

Ulixes 3 (Ritchie's Fabulae Faciles)

Ulixes cum ab hora septima ad vesperum exspectasset, veritus ne socii sui in periculo versarentur, nonnullos e reliquis misit, ut quae causa esset morae cognoscerent. Hi igitur in terram expositi ad vicum qui non longe aberat se contulerunt; quo cum venissent, socios suos quasi vino ebrios reppererunt. Tum ubi causam veniendi docuerunt, iis persuadere conabantur ut secum ad navem redirent. Illi tamen resistere ac manu se defendere coeperunt, saepe clamitantes se numquam ex eo loco abituros. Quae cum ita essent, nuntii re infecta ad Ulixem redierunt. His rebus cognitis ipse cum omnibus qui in navi relicti erant ad locum venit; et socios suos frustra hortatus ut sua sponte redirent, manibus eorum post terga vinctis invitos ad navem reportavit. Tum ancoris sublatis quam celerrime e portu solvit.


Ulixes 3 (Ritchie's Fabulae Faciles) Ulysses 3 (Ritchie's Easy Tales)

Ulixes cum ab hora septima ad vesperum exspectasset, veritus ne socii sui in periculo versarentur, nonnullos e reliquis misit, ut quae causa esset morae cognoscerent. Hi igitur in terram expositi ad vicum qui non longe aberat se contulerunt; quo cum venissent, socios suos quasi vino ebrios reppererunt. These, therefore, having landed on the ground, betook themselves to a village which was not far away; and when they had arrived there, they found their companions drunken like wine. Tum ubi causam veniendi docuerunt, iis persuadere conabantur ut secum ad navem redirent. Illi tamen resistere ac manu se defendere coeperunt, saepe clamitantes se numquam ex eo loco abituros. Quae cum ita essent, nuntii re infecta ad Ulixem redierunt. His rebus cognitis ipse cum omnibus qui in navi relicti erant ad locum venit; et socios suos frustra hortatus ut sua sponte redirent, manibus eorum post terga vinctis invitos ad navem reportavit. Tum ancoris sublatis quam celerrime e portu solvit.