We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our
cookie policy.
Ulixes (Ritchie's Fabulae Faciles), Ulixes 19 (Ritchie's Fabulae Faciles)
Ulixes 19 (Ritchie's Fabulae Faciles)
Ulixes autem ubi sensit eam timore perterritam esse, postulavit ut socios suos sine mora in humanam speciem reduceret (certior enim factus erat a deo Mercurio eos in porcos conversos esse); nisi id factum esset, se debitas poenas sumpturum ostendit.Circe his rebus graviter commota ei ad pedes se proiecit, et multis cum lacrimis iure iurando confirmavit se quae ille imperasset omnia facturam.Tum porcos in atrium immitti iussit.Illi dato signo inruerunt, et cum ducem suum agnovissent, magno dolore adfecti sunt quod nullo modo eum de rebus suis certiorem facere poterant.Circe tamen unguento quodam corpora eorum unxit; quo facto sunt omnes statim in humanam speciem reducti.Magno cum gaudio Ulixes suos amicos agnovit, et nuntium ad litus misit, qui reliquis Graecis socios receptos esse diceret.Illi autem his rebus cognitis statim ad domum Circaeam se contulerunt; quo cum venissent, universi laetitiae se dediderunt.
To hear audio for this text, and to learn the vocabulary sign up for a free LingQ account.
Try LingQ and learn from Netflix shows, Youtube videos, news articles and more.