We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our
cookie policy.
Ulixes (Ritchie's Fabulae Faciles), Ulixes 18 (Ritchie's Fabulae Faciles)
Ulixes 18 (Ritchie's Fabulae Faciles)
Brevi intermisso spatio Ulixes ad omnia pericula subeunda paratus ianuam pulsavit, et foribus patefactis ab ipsa Circe benigne exceptus est.Omnia eodem modo atque antea facta sunt.Cenam magnifice instructam vidit et accumbere iussus est.Mox, ubi fames cibo depulsa est, Circe poculum aureum vino repletum Ulixi dedit.Ille etsi suspicatus est venenum sibi paratum esse, poculum exhausit; quo facto Circe postquam caput eius baculo tetigit, ea verba locuta est quibus socios eius antea in porcos converterat.Res tamen omnino aliter evenit atque illa speraverat.Tanta enim vis erat eius herbae quam Ulixi Mercurius dederat ut neque venenum neque verba quicquam efficere possent.Ulixes autem, ut ei praeceptum erat, gladio stricto impetum in eam fecit et mortem minitabatur.Circe cum artem suam nihil valere sensisset, multis cum lacrimis eum obsecrare coepit ne sibi vitam adimeret.
To hear audio for this text, and to learn the vocabulary sign up for a free LingQ account.
Try LingQ and learn from Netflix shows, Youtube videos, news articles and more.