We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our
cookie policy.
Ulixes (Ritchie's Fabulae Faciles), Ulixes 17 (Ritchie's Fabulae Faciles)
Ulixes 17 (Ritchie's Fabulae Faciles)
Aliquantum itineris progressus ad villam magnificam pervenit, quam cum oculis perlustrasset, statim intrare statuit; intellexit enim hanc esse eandem domum de qua Eurylochus mentionem fecisset.At cum in eo esset ut limen intraret, subito ei obviam stetit adulescens forma pulcherrima aureum baculum gerens.Hic Ulixem iam domum intrantem manu corripuit et, "Quo ruis?"inquit."Nonne scis hanc esse Circes domum?Hic inclusi sunt amici tui ex humana specie in porcos conversi.Num vis ipse in eandem calamitatem venire?"Ulixes simul ac vocem audivit, deum Mercurium agnovit; nullis tamen precibus ab instituto consilio deterreri potuit.Quod cum Mercurius sensisset, herbam quandam ei dedit, quam contra carmina multum valere dicebat."Hanc cape," inquit, "et ubi Circe te baculo tetigerit, tu stricto gladio impetum in eam vide ut facias."Mercurius postquam finem loquendi fecit, "mortalis visus medio sermone reliquit, et procul in tenuem ex oculis evanuit auram."
To hear audio for this text, and to learn the vocabulary sign up for a free LingQ account.
Try LingQ and learn from Netflix shows, Youtube videos, news articles and more.