×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Ulixes (Ritchie's Fabulae Faciles), Ulixes 16 (Ritchie's Fabulae Faciles)

Ulixes 16 (Ritchie's Fabulae Faciles)

Tum Circe, quae artis magicae summam scientiam habebat, baculo aureo quod gerebat capita eorum tetigit; quo facto omnes in porcos subito conversi sunt. Interea Eurylochus ignarus quid in aedibus ageretur ad ostium sedebat; postquam tamen ad solis occasum anxio animo et sollicito exspectavit, solus ad navem regredi constituit. Eo cum venisset, sollicitudine ac timore tam perturbatus fuit ut quae vidisset vix dilucide narrare posset. Ulixes autem satis intellexit socios suos in periculo versari, et gladio correpto Eurylocho imperavit ut sine mora viam ad istam domum demonstraret. Ille tamen multis cum lacrimis Ulixem complexus obsecrare coepit ne in tantum periculum se committeret; si quid gravius ei accidisset, omnium salutem in summo discrimine futuram. Ulixes autem respondit se neminem invitum secum adducturum; ei licere, si mallet, in navi manere; se ipsum sine ullo praesidio rem suscepturum. Hoc cum magna voce dixisset, e navi desiluit et nullo sequente solus in viam se dedit.

Ulixes 16 (Ritchie's Fabulae Faciles) Ulysses 16 (Ritchie's Easy Stories)