×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Ulixes (Ritchie's Fabulae Faciles), Ulixes 15 (Ritchie's Fabulae Faciles)

Ulixes 15 (Ritchie's Fabulae Faciles)

His rebus ita constitutis ii qui sortiti erant in interiorem partem insulae profecti sunt. Tantus tamen timor animos eorum occupaverat ut nihil dubitarent quin morti obviam irent. Vix quidem poterant ii qui in navi relicti erant lacrimas tenere; credebant enim se socios suos numquam post hoc tempus visuros. Illi autem aliquantum itineris progressi ad villam quandam pervenerunt summa magnificentia aedificatam, cuius ad ostium cum adiissent, cantum dulcissimum audiverunt. Tanta autem fuit eius vocis dulcedo ut nullo modo retineri possent quin ianuam pulsarent. Hoc facto ipsa Circe foras exiit, et summa cum benignitate omnis in hospitium invitavit. Eurylochus insidias sibi comparari suspicatus foris exspectare constituit, sed reliqui rei novitate adducti intraverunt. Cenam magnificam omnibus rebus instructam invenerunt et iussu dominae libentissime accubuerunt. At Circe vinum quod servi apposuerunt medicamento quodam miscuerat; quod cum Graeci bibissent, gravi somno subito oppressi sunt.


Ulixes 15 (Ritchie's Fabulae Faciles) Ulysses 15 (Ritchie's Easy Stories)

His rebus ita constitutis ii qui sortiti erant in interiorem partem insulae profecti sunt. Tantus tamen timor animos eorum occupaverat ut nihil dubitarent quin morti obviam irent. So great is the fear that had seized the minds of them to death, so that they indulged in that were not met. Vix quidem poterant ii qui in navi relicti erant lacrimas tenere; credebant enim se socios suos numquam post hoc tempus visuros. Illi autem aliquantum itineris progressi ad villam quandam pervenerunt summa magnificentia aedificatam, cuius ad ostium cum adiissent, cantum dulcissimum audiverunt. Tanta autem fuit eius vocis dulcedo ut nullo modo retineri possent quin ianuam pulsarent. Hoc facto ipsa Circe foras exiit, et summa cum benignitate omnis in hospitium invitavit. Eurylochus insidias sibi comparari suspicatus foris exspectare constituit, sed reliqui rei novitate adducti intraverunt. Cenam magnificam omnibus rebus instructam invenerunt et iussu dominae libentissime accubuerunt. At Circe vinum quod servi apposuerunt medicamento quodam miscuerat; quod cum Graeci bibissent, gravi somno subito oppressi sunt.