×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Ulixes (Ritchie's Fabulae Faciles), Ulixes 14 (Ritchie's Fabulae Faciles)

Ulixes 14 (Ritchie's Fabulae Faciles)

Brevi spatio intermisso Graeci insulae cuidam appropinquaverunt in qua Circe, filia Solis, habitabat. Quo cum navem appulisset, Ulixes in terram frumentandi causa egrediendum esse statuit; nam cognoverat frumentum quod in navi haberent iam deficere. Sociis igitur ad se convocatis quo in loco res esset et quid fieri vellet ostendit. Cum tamen omnes memoria tenerent quam crudeli morte necati essent ii qui nuper e navi egressi essent, nemo repertus est qui hoc negotium suscipere vellet. Quae cum ita essent, res ad controversiam deducta est. Tandem Ulixes consensu omnium socios in duas partis divisit, quarum alteri Eurylochus, vir summae virtutis, alteri ipse praeesse. Tum hi inter se sortiti sunt uter in terram egrederetur. Hoc facto, Eurylocho sorte evenit ut cum duobus et viginti sociis rem susciperet.

Ulixes 14 (Ritchie's Fabulae Faciles) Ulysses 14 (Ritchie's Easy Stories)