×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Ulixes (Ritchie's Fabulae Faciles), Ulixes 13 (Ritchie's Fabulae Faciles)

Ulixes 13 (Ritchie's Fabulae Faciles)

Novem dies secundissimo vento cursum tenuerunt, iamque in conspectum patriae suae venerant, cum Ulixes lassitudine confectus (ipse enim gubernabat) ad quietem capiendam recubuit. At socii, qui iam dudum mirabantur quid in illo sacco inclusum esset, cum ducem somno oppressum viderent, tantam occasionem non omittendam arbitrati sunt; credebant enim aurum et argentum ibi esse celata. Itaque spe lucri adducti saccum sine mora solverunt, quo facto venti "velut agmine facto qua data porta ruunt, et terras turbine perflant." Hic tanta tempestas subito coorta est ut illi cursum tenere non possent sed in eandem partem unde erant profecti referrentur. Ulixes e somno excitatus quo in loco res esset statim intellexit; saccum solutum, Ithacam post tergum relictam vidit. Tum vero ira vehementer exarsit sociosque obiurgabat quod cupiditate pecuniae adducti spem patriae videndae proiecissent.


Ulixes 13 (Ritchie's Fabulae Faciles) Ulysses 13 (Ritchie's Easy Stories)

Novem dies secundissimo vento cursum tenuerunt, iamque in conspectum patriae suae venerant, cum Ulixes lassitudine confectus (ipse enim gubernabat) ad quietem capiendam recubuit. They kept their course for nine days with the most favorable wind, and had already come within sight of their country, when Ulysses, worn out by fatigue (for he himself was driving), leaned back to take a rest. At socii, qui iam dudum mirabantur quid in illo sacco inclusum esset, cum ducem somno oppressum viderent, tantam occasionem non omittendam arbitrati sunt; credebant enim aurum et argentum ibi esse celata. But the allies, who had long ago wondered what was enclosed in that sack, when they saw the duke oppressed by sleep, thought that such an opportunity should not be overlooked; for they believed that the gold and silver were concealed there. Itaque spe lucri adducti saccum sine mora solverunt, quo facto venti "velut agmine facto qua data porta ruunt, et terras turbine perflant." Hic tanta tempestas subito coorta est ut illi cursum tenere non possent sed in eandem partem unde erant profecti referrentur. Ulixes e somno excitatus quo in loco res esset statim intellexit; saccum solutum, Ithacam post tergum relictam vidit. Tum vero ira vehementer exarsit sociosque obiurgabat quod cupiditate pecuniae adducti spem patriae videndae proiecissent.