×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Actus Apostolorum (Acts of the Apostles), Acts 19

Acts 19

19 1 Factum est autem cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum, et inveniret quosdam discipulos : 2 dixitque ad eos : Si Spiritum Sanctum accepistis credentes ? At illi dixerunt ad eum : Sed neque si Spiritus Sanctus est, audivimus. 3 Ille vero ait : In quo ergo baptizati estis ? Qui dixerunt : In Joannis baptismate. 4 Dixit autem Paulus : Joannes baptizavit baptismo pœnitentiæ populum, dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est, in Jesum. 5 His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Jesu. 6 Et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis, et prophetabant. 7 Erant autem omnes viri fere duodecim.

8 Introgressus autem synagogam, cum fiducia loquebatur per tres menses, disputans et suadens de regno Dei. 9 Cum autem quidam indurarentur, et non crederent, maledicentes viam Domini coram multitudine, discedens ab eis, segregavit discipulos, quotidie disputans in schola tyranni cujusdam. 10 Hoc autem factum est per biennium, ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent verbum Domini, Judæi atque gentiles. 11 Virtutesque non quaslibet faciebat Deus per manum Pauli, 12 ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore ejus sudaria et semicinctia, et recedebant ab eis languores, et spiritus nequam egrediebantur.

13 Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Judæis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Jesu, dicentes : Adjuro vos per Jesum, quem Paulus prædicat. 14 Erant autem quidam Judæi, Scevæ principis sacerdotum septem filii, qui hoc faciebant. 15 Respondens autem spiritus nequam dixit eis : Jesum novi, et Paulum scio : vos autem qui estis ? 16 Et insiliens in eos homo, in quo erat dæmonium pessimum, et dominatus amborum, invaluit contra eos, ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa. 17 Hoc autem notum factum est omnibus Judæis, atque gentilibus qui habitabant Ephesi : et cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur nomen Domini Jesu. 18 Multique credentium veniebant, confitentes et annuntiantes actus suos. 19 Multi autem ex eis, qui fuerant curiosa sectati, contulerunt libros, et combusserunt coram omnibus : et computatis pretiis illorum, invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta millium. 20 Ita fortiter crescebat verbum Dei, et confirmabatur.

21 His autem expletis, proposuit Paulus in Spiritu, transita Macedonia et Achaia, ire Jerosolymam, dicens : Quoniam postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre. 22 Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi, Timotheum et Erastum, ipse remansit ad tempus in Asia. 23 Facta est autem illo tempore turbatio non minima de via Domini. 24 Demetrius enim quidam nomine, argentarius, faciens ædes argenteas Dianæ, præstabat artificibus non modicum quæstum : 25 quos convocans, et eos qui hujusmodi erant opifices, dixit : Viri, scitis quia de hoc artificio est nobis acquisitio : 26 et videtis et auditis quia non solum Ephesi, sed pene totius Asiæ, Paulus hic suadens avertit multam turbam, dicens : Quoniam non sunt dii, qui manibus fiunt. 27 Non solum autem hæc periclitabitur nobis pars in redargutionem venire, sed et magnæ Dianæ templum in nihilum reputabitur, sed et destrui incipiet majestas ejus, quam tota Asia et orbis colit. 28 His auditis, repleti sunt ira, et exclamaverunt dicentes : Magna Diana Ephesiorum. 29 Et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gajo et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli. 30 Paulo autem volente intrare in populum, non permiserunt discipuli. 31 Quidam autem et de Asiæ principibus, qui erant amici ejus, miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum : 32 alii autem aliud clamabant. Erat enim ecclesia confusa : et plures nesciebant qua ex causa convenissent. 33 De turba autem detraxerunt Alexandrum, propellentibus eum Judæis. Alexander autem manu silentio postulato, volebat reddere rationem populo. 34 Quem ut cognoverunt Judæum esse, vox facta una est omnium, quasi per horas duas clamantium : Magna Diana Ephesiorum. 35 Et cum sedasset scriba turbas, dixit : Viri Ephesii, quis enim est hominum, qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnæ Dianæ, Jovisque prolis ? 36 Cum ergo his contradici non possit, oportet vos sedatos esse, et nihil temere agere. 37 Adduxistis enim homines istos, neque sacrilegos, neque blasphemantes deam vestram. 38 Quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices, habent adversus aliquem causam, conventus forenses aguntur, et proconsules sunt : accusent invicem. 39 Si quid autem alterius rei quæritis, in legitima ecclesia poterit absolvi. 40 Nam et periclitamur argui seditionis hodiernæ, cum nullus obnoxius sit de quo possimus reddere rationem concursus istius. Et cum hæc dixisset, dimisit ecclesiam.


Acts 19 Acts 19 Деяния 19

19 1 Factum est autem cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum, et inveniret quosdam discipulos : 2 dixitque ad eos : Si Spiritum Sanctum accepistis credentes ? 19 1 Now it happened when Apollos was at Corinth, that Paul, having passed through the upper parts, came to Ephesus, and found some disciples: 2 And he said to them: Have you received the Holy Spirit, you who believe? At illi dixerunt ad eum : Sed neque si Spiritus Sanctus est, audivimus. But they said to him: But even if the Holy Spirit is not, we have heard. 3 Ille vero ait : In quo ergo baptizati estis ? 3 But he said: In what then were you baptized? Qui dixerunt : In Joannis baptismate. They said: At the baptism of John. 4 Dixit autem Paulus : Joannes baptizavit baptismo pœnitentiæ populum, dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est, in Jesum. 4 And Paul said: John baptized the people with the baptism of repentance, saying that they should believe in him who was to come after him, that is, in Jesus. 5 His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Jesu. 5 When they heard this, they were baptized in the name of the Lord Jesus. 6 Et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis, et prophetabant. 6 And when Paul had laid hands on them, the Holy Spirit came upon them, and they spoke in tongues and prophesied. 7 Erant autem omnes viri fere duodecim. 7 Now there were about twelve men in all.

8 Introgressus autem synagogam, cum fiducia loquebatur per tres menses, disputans et suadens de regno Dei. 8 And entering the synagogue, he spoke with confidence for three months, debating and persuading about the kingdom of God. 9 Cum autem quidam indurarentur, et non crederent, maledicentes viam Domini coram multitudine, discedens ab eis, segregavit discipulos, quotidie disputans in schola tyranni cujusdam. 9 But when some were hardened, and did not believe, cursing the way of the Lord before the multitude, departing from them, he separated the disciples, disputing every day in the school of a certain tyrant. 10 Hoc autem factum est per biennium, ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent verbum Domini, Judæi atque gentiles. 10 This was done for two years, so that all who lived in Asia heard the word of the Lord, Jews and Gentiles. 11 Virtutesque non quaslibet faciebat Deus per manum Pauli, 12 ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore ejus sudaria et semicinctia, et recedebant ab eis languores, et spiritus nequam egrediebantur. 11 And not every kind of power was wrought by God through the hand of Paul, 12 so that even upon the languishing, swaddling cloths and girdles were carried from his body, and the languishing departed from them, and the evil spirits went out.

13 Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Judæis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Jesu, dicentes : Adjuro vos per Jesum, quem Paulus prædicat. 13 And some of the passing Jews tried to invoke the name of the Lord Jesus upon those who had evil spirits, saying: I adjure you by Jesus, whom Paul preaches. 14 Erant autem quidam Judæi, Scevæ principis sacerdotum septem filii, qui hoc faciebant. 14 Now there were certain Jews, the seven sons of the high priest Sceveus, who did this. 15 Respondens autem spiritus nequam dixit eis : Jesum novi, et Paulum scio : vos autem qui estis ? 15 And the evil spirit answering said to them: I know Jesus, and I know Paul: but who are you? 16 Et insiliens in eos homo, in quo erat dæmonium pessimum, et dominatus amborum, invaluit contra eos, ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa. 16 And a man leaping upon them, in whom was the worst demon, and having the dominion of both, rushed against them, so that they fled from that house naked and wounded. 17 Hoc autem notum factum est omnibus Judæis, atque gentilibus qui habitabant Ephesi : et cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur nomen Domini Jesu. 17 And this became known to all the Jews and Gentiles who lived in Ephesus: and fear fell upon them all, and the name of the Lord Jesus was magnified. 18 Multique credentium veniebant, confitentes et annuntiantes actus suos. 18 And many believers came, confessing and announcing their deeds. 19 Multi autem ex eis, qui fuerant curiosa sectati, contulerunt libros, et combusserunt coram omnibus : et computatis pretiis illorum, invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta millium. 19 Many of them, who had been curious to follow, brought the books and burned them in front of everyone: and after calculating their prices, they found fifty thousand denarii in money. 20 Ita fortiter crescebat verbum Dei, et confirmabatur. 20 Thus the word of God grew mightily, and was strengthened.

21 His autem expletis, proposuit Paulus in Spiritu, transita Macedonia et Achaia, ire Jerosolymam, dicens : Quoniam postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre. 21 And when these things were finished, Paul proposed in the Spirit, after passing through Macedonia and Achaia, to go to Jerusalem, saying: For after I have been there, I must also see Rome. 22 Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi, Timotheum et Erastum, ipse remansit ad tempus in Asia. 22 And sending into Macedonia two of his ministers, Timotheus and Erastus, he himself remained for a time in Asia. 23 Facta est autem illo tempore turbatio non minima de via Domini. 23 But at that time there was not the least disturbance concerning the way of the Lord. 24 Demetrius enim quidam nomine, argentarius, faciens ædes argenteas Dianæ, præstabat artificibus non modicum quæstum : 25 quos convocans, et eos qui hujusmodi erant opifices, dixit : Viri, scitis quia de hoc artificio est nobis acquisitio : 26 et videtis et auditis quia non solum Ephesi, sed pene totius Asiæ, Paulus hic suadens avertit multam turbam, dicens : Quoniam non sunt dii, qui manibus fiunt. 24 For a certain named Demetrius, a silversmith, making the silver vessels of Diana, was making a considerable profit for the craftsmen. only in Ephesus, but almost in all Asia, Paul here persuadingly turned away a great multitude, saying: For there are no gods that are made with hands. 27 Non solum autem hæc periclitabitur nobis pars in redargutionem venire, sed et magnæ Dianæ templum in nihilum reputabitur, sed et destrui incipiet majestas ejus, quam tota Asia et orbis colit. 27 And not only this will be in danger for our part to come into redargument, but also the great temple of Diana will be counted as nothing, but its majesty, which is worshiped by all Asia and the world, will also begin to be destroyed. 28 His auditis, repleti sunt ira, et exclamaverunt dicentes : Magna Diana Ephesiorum. 28 When they heard this, they were filled with anger and cried out, saying: Great Diana of the Ephesians. 29 Et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gajo et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli. 29 And the city was filled with confusion, and they made an attack with one mind into the theater, seizing Gaius and Aristarchus of Macedon, Paul's companions. 30 Paulo autem volente intrare in populum, non permiserunt discipuli. 30 But the disciples did not allow Paul to enter the people. 31 Quidam autem et de Asiæ principibus, qui erant amici ejus, miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum : 32 alii autem aliud clamabant. 31 And some of the princes of Asia, who were his friends, sent to him, begging him not to put himself into the theater: 32 but others cried something else. Erat enim ecclesia confusa : et plures nesciebant qua ex causa convenissent. For the church was confused: and many did not know for what reason they had come together. 33 De turba autem detraxerunt Alexandrum, propellentibus eum Judæis. 33 And they dragged Alexander from the crowd, the Jews pushing him. Alexander autem manu silentio postulato, volebat reddere rationem populo. But Alexander, having demanded silence with his hand, wished to render an account to the people. 34 Quem ut cognoverunt Judæum esse, vox facta una est omnium, quasi per horas duas clamantium : Magna Diana Ephesiorum. 34 As soon as they knew him to be a Jew, the voice of all became one, as if they had been shouting for two hours: Great Diana of the Ephesians. 35 Et cum sedasset scriba turbas, dixit : Viri Ephesii, quis enim est hominum, qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnæ Dianæ, Jovisque prolis ? 35 And when the scribe had quieted the crowds, he said: Men of Ephesus, for who is there among men who does not know that the city of Ephesus is a cultic city of the great Diana and the offspring of Jupiter? 36 Cum ergo his contradici non possit, oportet vos sedatos esse, et nihil temere agere. 36 Therefore, since these things cannot be contradicted, you must be calm, and do nothing rashly. 37 Adduxistis enim homines istos, neque sacrilegos, neque blasphemantes deam vestram. 37 For you have brought these men, neither blasphemous, nor blaspheming your goddess. 38 Quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices, habent adversus aliquem causam, conventus forenses aguntur, et proconsules sunt : accusent invicem. 38 But if Demetrius and those who are with him the artificers have a cause against any one, judicial assemblies are held, and there are proconsuls: they accuse each other. 39 Si quid autem alterius rei quæritis, in legitima ecclesia poterit absolvi. 39 But if you seek something else, it can be absolved in the legitimate church. 40 Nam et periclitamur argui seditionis hodiernæ, cum nullus obnoxius sit de quo possimus reddere rationem concursus istius. 40 For we are in danger of being accused of the present sedition, since there is no one more liable to whom we can give an account of this concurrence. Et cum hæc dixisset, dimisit ecclesiam. And when he had said these things, he dismissed the church.