×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Gospel of Luke, Luc 17

Luc 17

17 1 Et ait ad discipulos suos : Impossibile est ut non veniant scandala : væ autem illi per quem veniunt. 2 Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis. 3 Attendite vobis : Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum : et si pœnitentiam egerit, dimitte illi. 4 Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens : Pœnitet me, dimitte illi. 5 Et dixerunt apostoli Domino : Adauge nobis fidem. 6 Dixit autem Dominus : Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro : Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis. 7 Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi : Statim transi, recumbe : 8 et non dicat ei : Para quod cœnem, et præcinge te, et ministra mihi donec manducem, et bibam, et post hæc tu manducabis, et bibes ? 9 Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quæ ei imperaverat ? 10 non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite : Servi inutiles sumus : quod debuimus facere, fecimus.

11 Et factum est, dum iret in Jerusalem, transibat per mediam Samariam et Galilæam. 12 Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe : 13 et levaverunt vocem, dicentes : Jesu præceptor, miserere nostri. 14 Quos ut vidit, dixit : Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt. 15 Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum, 16 et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens : et hic erat Samaritanus. 17 Respondens autem Jesus, dixit : Nonne decem mundati sunt ? et novem ubi sunt ? 18 Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena. 19 Et ait illi : Surge, vade : quia fides tua te salvum fecit.

20 Interrogatus autem a pharisæis : Quando venit regnum Dei ? respondens eis, dixit : Non venit regnum Dei cum observatione : 21 neque dicent : Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est. 22 Et ait ad discipulos suos : Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis. 23 Et dicent vobis : Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini : 24 nam, sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt, fulget : ita erit Filius hominis in die sua. 25 Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac. 26 Et sicut factum est in diebus Noë, ita erit et in diebus Filii hominis : 27 edebant et bibebant : uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noë in arcam : et venit diluvium, et perdidit omnes. 28 Similiter sicut factum est in diebus Lot : edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et ædificabant : 29 qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de cælo, et omnes perdidit : 30 secundum hæc erit qua die Filius hominis revelabitur. 31 In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa : et qui in agro, similiter non redeat retro. 32 Memores estote uxoris Lot. 33 Quicumque quæsierit animam suam salvam facere, perdet illam : et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam. 34 Dico vobis : In illa nocte erunt duo in lecto uno : unus assumetur, et alter relinquetur : 35 duæ erunt molentes in unum : una assumetur, et altera relinquetur : duo in agro : unus assumetur, et alter relinquetur. 36 Respondentes dicunt illi : Ubi Domine ? 37 Qui dixit illis : Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilæ.


Luc 17 Луки 17

17 1 Et ait ad discipulos suos : Impossibile est ut non veniant scandala : væ autem illi per quem veniunt. 17 1 And he said to his disciples: It is impossible that stumbling blocks should not come: but woe to those through whom they come. 2 Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis. 2 It would be better for him if a millstone were put around his neck and thrown into the sea than to cause one of these little ones to stumble. 3 Attendite vobis : Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum : et si pœnitentiam egerit, dimitte illi. 3 Pay attention to yourselves: if your brother sins against you, rebuke him, and if he repents, forgive him. 4 Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens : Pœnitet me, dimitte illi. 4 And if he sins against you seven times a day, and turns to you seven times a day, saying: I repent, forgive him. 5 Et dixerunt apostoli Domino : Adauge nobis fidem. 5 And the apostles said to the Lord: Increase our faith. 6 Dixit autem Dominus : Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro : Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis. 6 And the Lord said: If you had faith like a grain of mustard seed, you would say to this tree of death: Root it out and transplant it into the sea, and it will obey you. 7 Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi : Statim transi, recumbe : 8 et non dicat ei : Para quod cœnem, et præcinge te, et ministra mihi donec manducem, et bibam, et post hæc tu manducabis, et bibes ? 7 And which of you, having a servant plowing or feeding, who, returning from the field, says to him: Go over at once, lie down? , and will you drink? 9 Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quæ ei imperaverat ? 9 Does that servant have grace because he did what he commanded him? 10 non puto. 10 I don't think so. Sic et vos cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite : Servi inutiles sumus : quod debuimus facere, fecimus. So also you, when you have done all that was commanded you, say: We are useless servants: we have done what we ought to have done.

11 Et factum est, dum iret in Jerusalem, transibat per mediam Samariam et Galilæam. 11 And it came to pass, while he was going to Jerusalem, he passed through the midst of Samaria and Galilee. 12 Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe : 13 et levaverunt vocem, dicentes : Jesu præceptor, miserere nostri. 12 And when he entered a certain fort, ten leprous men met him, who stood at a distance: 13 and raised their voices, saying: Jesus our teacher, have mercy on us. 14 Quos ut vidit, dixit : Ite, ostendite vos sacerdotibus. 14 When he saw them, he said: Go, show yourselves to the priests. Et factum est, dum irent, mundati sunt. And it came to pass, as they went, they were cleansed. 15 Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum, 16 et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens : et hic erat Samaritanus. 15 And one of them, when he saw that he was cleansed, returned, glorifying God with a loud voice, 16 and fell on his face at his feet, giving thanks: and this was a Samaritan. 17 Respondens autem Jesus, dixit : Nonne decem mundati sunt ? 17 And Jesus answering, said: Were not the ten cleansed? et novem ubi sunt ? and where are the nine? 18 Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena. 18 No one was found who would return and give glory to God, except here a foreigner. 19 Et ait illi : Surge, vade : quia fides tua te salvum fecit. 19 And he said to him: Arise, go your way: for your faith has saved you.

20 Interrogatus autem a pharisæis : Quando venit regnum Dei ? 20 And being questioned by the Pharisees: When will the kingdom of God come? respondens eis, dixit : Non venit regnum Dei cum observatione : 21 neque dicent : Ecce hic, aut ecce illic. answering them, he said: The kingdom of God does not come with observation: 21 neither will they say: Behold here, or behold there. Ecce enim regnum Dei intra vos est. For behold, the kingdom of God is within you. 22 Et ait ad discipulos suos : Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis. 22 And he said to his disciples: The days will come when you will long to see one day of the Son of Man, and you will not see him. 23 Et dicent vobis : Ecce hic, et ecce illic. 23 And they will say to you: Behold here, and behold there. Nolite ire, neque sectemini : 24 nam, sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt, fulget : ita erit Filius hominis in die sua. Do not go, and do not follow. 25 Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac. 25 But first he must suffer many things, and be rejected by this generation. 26 Et sicut factum est in diebus Noë, ita erit et in diebus Filii hominis : 27 edebant et bibebant : uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noë in arcam : et venit diluvium, et perdidit omnes. 26 And as it was in the days of Noah, so shall it be in the days of the Son of Man: 27 They ate and drank: they took wives and were given in marriage, until the day that Noah entered the ark: and the flood came and destroyed them all. 28 Similiter sicut factum est in diebus Lot : edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et ædificabant : 29 qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de cælo, et omnes perdidit : 30 secundum hæc erit qua die Filius hominis revelabitur. 28 Just as it happened in the days of Lot: they ate and drank, bought and sold, planted and built. . 31 In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa : et qui in agro, similiter non redeat retro. 31 At that hour, whoever is on the roof and his vessels in the house, let him not come down to take them: and whoever is in the field, likewise, let him not return back. 32 Memores estote uxoris Lot. 32 Be mindful of Lot's wife. 33 Quicumque quæsierit animam suam salvam facere, perdet illam : et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam. 33 Whoever seeks to save his life will lose it, and whoever loses it will revive it. 34 Dico vobis : In illa nocte erunt duo in lecto uno : unus assumetur, et alter relinquetur : 35 duæ erunt molentes in unum : una assumetur, et altera relinquetur : duo in agro : unus assumetur, et alter relinquetur. 34 I tell you: In that night there will be two in one bed: one will be taken and the other will be left. 35 There will be two grinding into one: one will be taken and the other will be left. 36 Respondentes dicunt illi : Ubi Domine ? 36 Answering them, they say to him: Where, Lord? 37 Qui dixit illis : Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilæ. 37 He said to them: Wherever the body is, there the eagles will also gather.