×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Gospel of Luke, Luc 15

Luc 15

15 1 Erant autem appropinquantes ei publicani, et peccatores ut audirent illum. 2 Et murmurabant pharisæi, et scribæ, dicentes : Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis. 3 Et ait ad illos parabolam istam dicens : 4 Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quæ perierat, donec inveniat eam ? 5 Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens : 6 et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis : Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quæ perierat. 7 Dico vobis quod ita gaudium erit in cælo super uno peccatore pœnitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent pœnitentia.

8 Aut quæ mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quærit diligenter, donec inveniat ? 9 Et cum invenerit convocat amicas et vicinas, dicens : Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram. 10 Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente.

11 Ait autem : Homo quidam habuit duos filios : 12 et dixit adolescentior ex illis patri : Pater, da mihi portionem substantiæ, quæ me contingit. Et divisit illis substantiam. 13 Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose. 14 Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse cœpit egere. 15 Et abiit, et adhæsit uni civium regionis illius : et misit illum in villam suam ut pasceret porcos. 16 Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant : et nemo illi dabat. 17 In se autem reversus, dixit : Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo ! 18 surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei : Pater, peccavi in cælum, et coram te : 19 jam non sum dignus vocari filius tuus : fac me sicut unum de mercenariis tuis. 20 Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum. 21 Dixitque ei filius : Pater, peccavi in cælum, et coram te : jam non sum dignus vocari filius tuus. 22 Dixit autem pater ad servos suos : Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus : 23 et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur : 24 quia hic filius meus mortuus erat, et revixit : perierat, et inventus est. Et cœperunt epulari. 25 Erat autem filius ejus senior in agro : et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum : 26 et vocavit unum de servis, et interrogavit quid hæc essent. 27 Isque dixit illi : Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit. 28 Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, cœpit rogare illum. 29 At ille respondens, dixit patri suo : Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum præterivi : et numquam dedisti mihi hædum ut cum amicis meis epularer. 30 Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum. 31 At ipse dixit illi : Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt : 32 epulari autem, et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit ; perierat, et inventus est.

Luc 15 Luke 15

15 1 Erant autem appropinquantes ei publicani, et peccatores ut audirent illum. 15 1 Now there were tax collectors and sinners approaching him to listen to him. 2 Et murmurabant pharisæi, et scribæ, dicentes : Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis. 2 And the Pharisees and scribes grumbled, saying: Because this man receives sinners and eats with them. 3 Et ait ad illos parabolam istam dicens : 4 Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quæ perierat, donec inveniat eam ? 3 And he spoke this parable to them, saying: 4 What man among you has a hundred sheep, and if he loses one of them, does he not leave the ninety-nine in the wilderness and go to the one that was lost until he finds it? 5 Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens : 6 et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis : Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quæ perierat. 5 And when he finds it, he puts it on his shoulders, rejoicing. 6 And coming home, he calls together his friends and neighbors, saying to them: Congratulate me, because I have found my sheep, which had perished. 7 Dico vobis quod ita gaudium erit in cælo super uno peccatore pœnitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent pœnitentia. 7 I tell you that there will be as much joy in heaven over one sinner who does penance as over ninety-nine righteous people who do not need repentance.

8 Aut quæ mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quærit diligenter, donec inveniat ? 8 Or what woman having ten drachmae, if she has lost one drachmae, does she not light a lamp, and sweep the house, and search diligently until she finds it? 9 Et cum invenerit convocat amicas et vicinas, dicens : Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram. 9 And when he has found it, he calls together his friends and neighbors, saying: Congratulate me, because I have found the drachma which I had lost. 10 Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente. 10 Yes, I tell you, there will be joy in the presence of the angels of God over one sinner doing penance.

11 Ait autem : Homo quidam habuit duos filios : 12 et dixit adolescentior ex illis patri : Pater, da mihi portionem substantiæ, quæ me contingit. 11 And he said: A certain man had two sons: 12 And the younger of them said to his father: Father, give me a portion of the substance that falls to me. Et divisit illis substantiam. And he divided the substance among them. 13 Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose. 13 And not after many days, when they were all gathered together, the younger son went abroad to a far country, and there wasted his substance by living luxuriously. 14 Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse cœpit egere. 14 And after he had finished all, there was a severe famine in that region, and he himself began to be in want. 15 Et abiit, et adhæsit uni civium regionis illius : et misit illum in villam suam ut pasceret porcos. 15 And he went and clung to one of the citizens of that region, and sent him to his farm to feed the pigs. 16 Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant : et nemo illi dabat. 16 And he desired to fill his belly with the pods which the swine ate: and no one gave him any. 17 In se autem reversus, dixit : Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo ! 17 But returning to himself, he said: How many hired men in my father's house abound with bread, but here I am dying of hunger! 18 surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei : Pater, peccavi in cælum, et coram te : 19 jam non sum dignus vocari filius tuus : fac me sicut unum de mercenariis tuis. 18 I will arise and go to my father and say to him: Father, I have sinned against heaven and before you: 19 I am no longer worthy to be called your son: make me like one of your hired servants. 20 Et surgens venit ad patrem suum. 20 And he arose and came to his father. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum. And when he was still a long way off, his father saw him, and was moved with compassion, and running and fell on his neck, and kissed him. 21 Dixitque ei filius : Pater, peccavi in cælum, et coram te : jam non sum dignus vocari filius tuus. 21 And the son said to him: Father, I have sinned against heaven, and before you: I am no longer worthy to be called your son. 22 Dixit autem pater ad servos suos : Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus : 23 et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur : 24 quia hic filius meus mortuus erat, et revixit : perierat, et inventus est. Et cœperunt epulari. And they began to feast. 25 Erat autem filius ejus senior in agro : et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum : 26 et vocavit unum de servis, et interrogavit quid hæc essent. 27 Isque dixit illi : Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit. 27 And he said to him: Your brother came, and your father killed the fatted calf, because he received it safe. 28 Indignatus est autem, et nolebat introire. 28 But he was indignant, and would not go in. Pater ergo illius egressus, cœpit rogare illum. His father then went out and began to ask him. 29 At ille respondens, dixit patri suo : Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum præterivi : et numquam dedisti mihi hædum ut cum amicis meis epularer. 29 But he answered and said to his father: Behold, I have served you for so many years, and I have never transgressed your commandment: and you have never given me a child to feast with my friends. 30 Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum. 30 But after this son of yours, who devoured his substance with harlots, came, you killed a fatted calf for him. 31 At ipse dixit illi : Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt : 32 epulari autem, et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit ; perierat, et inventus est. 31 But he said to him: Son, you are always with me, and all that is mine is yours. he was lost, and was found.