×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Gospel of Luke, Luc 01

Luc 01

1 1 Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quæ in nobis completæ sunt, rerum : 2 sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis : 3 visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile, 4 ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem.

5 Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth. 6 Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela. 7 Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis. 8 Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suæ ante Deum, 9 secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini : 10 et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi. 11 Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi. 12 Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum. 13 Ait autem ad illum angelus : Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua : et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem : 14 et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt : 15 erit enim magnus coram Domino : et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ : 16 et multos filiorum Israël convertet ad Dominum Deum ipsorum : 17 et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ : ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam. 18 Et dixit Zacharias ad angelum : Unde hoc sciam ? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis. 19 Et respondens angelus dixit ei : Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum : et missus sum loqui ad te, et hæc tibi evangelizare. 20 Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo hæc fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo. 21 Et erat plebs exspectans Zachariam : et mirabantur quod tardaret ipse in templo. 22 Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus. 23 Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam : 24 post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens : 25 Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines.

26 In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth, 27 ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David : et nomen virginis Maria. 28 Et ingressus angelus ad eam dixit : Ave gratia plena : Dominus tecum : benedicta tu in mulieribus. 29 Quæ cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio. 30 Et ait angelus ei : Ne timeas, Maria : invenisti enim gratiam apud Deum. 31 Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum : 32 hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus : et regnabit in domo Jacob in æternum, 33 et regni ejus non erit finis. 34 Dixit autem Maria ad angelum : Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ? 35 Et respondens angelus dixit ei : Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. 36 Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua : et hic mensis sextus est illi, quæ vocatur sterilis : 37 quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. 38 Dixit autem Maria : Ecce ancilla Domini : fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus.

39 Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda : 40 et intravit in domum Zachariæ, et salutavit Elisabeth. 41 Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus : et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth : 42 et exclamavit voce magna, et dixit : Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. 43 Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me ? 44 Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. 45 Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino. 46 Et ait Maria :

Magnificat anima mea Dominum :

47 et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.

48 Quia respexit humilitatem ancillæ suæ :

ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,

49 quia fecit mihi magna qui potens est :

et sanctum nomen ejus,

50 et misericordia ejus a progenie in progenies

timentibus eum.

51 Fecit potentiam in brachio suo :

dispersit superbos mente cordis sui.

52 Deposuit potentes de sede,

et exaltavit humiles.

53 Esurientes implevit bonis :

et divites dimisit inanes.

54 Suscepit Israël puerum suum,

recordatus misericordiæ suæ :

55 sicut locutus est ad patres nostros,

Abraham et semini ejus in sæcula.

56 Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus : et reversa est in domum suam.

57 Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium. 58 Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. 59 Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam. 60 Et respondens mater ejus, dixit : Nequaquam, sed vocabitur Joannes. 61 Et dixerunt ad illam : Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine. 62 Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum. 63 Et postulans pugillarem scripsit, dicens : Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi. 64 Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum. 65 Et factus est timor super omnes vicinos eorum : et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc : 66 et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes : Quis, putas, puer iste erit ? etenim manus Domini erat cum illo. 67 Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto : et prophetavit, dicens :

68 Benedictus Dominus Deus Israël,

quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ :

69 et erexit cornu salutis nobis

in domo David pueri sui,

70 sicut locutus est per os sanctorum,

qui a sæculo sunt, prophetarum ejus :

71 salutem ex inimicis nostris,

et de manu omnium qui oderunt nos :

72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris :

et memorari testamenti sui sancti :

73 jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum,

daturum se nobis

74 ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati,

serviamus illi

75 in sanctitate et justitia coram ipso,

omnibus diebus nostris.

76 Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis :

præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus,

77 ad dandam scientiam salutis plebi ejus

in remissionem peccatorum eorum

78 per viscera misericordiæ Dei nostri,

in quibus visitavit nos, oriens ex alto :

79 illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent :

ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.

80 Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu : et erat in desertis usque in diem ostensionis suæ ad Israël.


Luc 01 Lukas 01 Luke 01 Lucas 01 Luc 01 ルーク01 Lucas 01 Lucas 01 Люк 01 Lukas 01 Luka 01 路加福音 01

1 1 Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quæ in nobis completæ sunt, rerum : 2 sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis : 3 visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile, 4 ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem. 1 1 Since many have undertaken to compile a narrative of the things we accomplished, the 2 as they were from the beginning were eyewitnesses and servants of the word, 3 it seemed good to me also, having followed all things closely to write to excellent Theophilus, 4 to realize the certainty of which you have been instructed. 1 1 Porque ciertamente muchos se han esforzado por ordenar la narración de las cosas que se han cumplido en nosotros: 2 como nos lo han transmitido a nosotros, que desde el principio nos vimos a nosotros mismos, y fuimos los ministros de la conversación: 3 me pareció también , habiendo obtenido todo cuidadosamente desde el principio, para escribirte en orden, muy bien Teófilo, 4 para que sepas la verdad de aquellas palabras acerca de las cuales se te ha enseñado. 1 1 実際、多くの人が、私たちの内に完成している事柄を語ろうと努めてきたからです。 2 彼らが私たちに伝えてきたように、彼らは最初から自分自身を見て、会話の奉仕者でした。 3 私にもそう思えました。初めからすべてを慎重に入手したので、テオフィラス、4 あなたが教えられてきた言葉の真実を知ることができるように、順番にあなたに手紙を書きます。 1 Gerçekten de birçokları, bizde gerçekleşen şeylerin bir anlatısını derlemeye çabaladılar: 2 Başından beri görmüş ve sözün hizmetkârları olan bize aktardıkları gibi. Ey mükemmel Theophilus, 4 bilebilirsin. size öğretilen o sözlerin gerçekliği.

5 Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth. 5 In the days of Herod, king of Judea, a certain priest named Zachary, of Abia, and his wife was of the daughters of Aaron, and her name. 5 En los días de Herodes, rey de Judea, había un sacerdote llamado Zacarías, del lugar de Abías, y su mujer era de las hijas de Aarón, y su nombre era Elisabet. 6 Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela. 6 were both just before God, observing all the laws and ordinances of the Lord. 6 Y ambos eran justos delante de Dios, andando en todos los mandamientos y justificaciones del Señor sin quejarse. 7 Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis. 7 and they had no children, because Elizabeth was barren and both were advanced in years. 7 Y no tuvieron hijo, porque Isabel era estéril y ambos habían fallecido en sus días. 8 Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suæ ante Deum, 9 secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini : 10 et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi. 8 Again there was a priest in the course before God, 9 according to the custom of the lot was to burn incense when he went into the house 10 and all the people were praying outside at dusk. 11 Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi. 11 And an angel of the Lord appeared to him, standing on the right side of the altar of incense. 12 Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum. 12 And when Zacharias saw him, he was troubled, and fear fell upon him. 13 Ait autem ad illum angelus : Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua : et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem : 14 et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt : 15 erit enim magnus coram Domino : et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ : 16 et multos filiorum Israël convertet ad Dominum Deum ipsorum : 17 et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ : ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam. 13 And the angel said to him: Fear not, Zacharias, for your supplication was heard, and your wife Elizabeth will give you a son, and you shall call his name John. for he is great in the sight of the Lord, and he will not drink wine or strong drink, and he will be filled with the Holy Spirit as yet from his mother's womb. 16 And he will bring back many of the children of Israel to the Lord their God. the children and the unbelieving, according to the understanding of the just, to prepare a perfect people to the Lord. 18 Et dixit Zacharias ad angelum : Unde hoc sciam ? 18 And he said unto the angel, How may I? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis. I am an old man and my wife is getting on in years. 19 Et respondens angelus dixit ei : Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum : et missus sum loqui ad te, et hæc tibi evangelizare. 19 And the angel said unto him, I am Gabriel, who stand before God and he sent me to talk to you this good news. 20 Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo hæc fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo. 20 And, behold, you shall be silent and not able to speak until the day that these things shall be done, because you did not believe my words, which shall be fulfilled in their season. 20 Y usted permanecer en silencio y no podrás hablar hasta el día en que estas cosas pasan, porque no creer en mis palabras, que tendrá su tiempo. 21 Et erat plebs exspectans Zachariam : et mirabantur quod tardaret ipse in templo. 21 people were waiting for Zechariah and wondering why he was in the temple. 22 Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. 22 out, he was able to talk to them, and they realized that they had seen a vision. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus. And he himself was beckoning to them, and remained silent. 23 Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam : 24 post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens : 25 Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines. 23 And it came to pass, after the days of his office, went home: 24 After these days Elizabeth, his wife, and she hid herself five months, saying, 25 so did I at the time when he decided to take away my men.

26 In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth, 27 ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David : et nomen virginis Maria. 26 In the sixth month, the angel Gabriel was sent by God to a city of Galilee named Nazareth, 27 to a virgin espoused to a man whose name was Joseph, of the house of David, and the virgin's name was Mary. 28 Et ingressus angelus ad eam dixit : Ave gratia plena : Dominus tecum : benedicta tu in mulieribus. 28 And the angel entered and said to her: Hail full of grace: the Lord is with you: blessed are you among women. 29 Quæ cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio. 29 she was greatly troubled at his words and wondered what kind of greeting. 30 Et ait angelus ei : Ne timeas, Maria : invenisti enim gratiam apud Deum. 30 And the angel said unto her, Fear not, Mary, for you have found favor with God. 31 Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum : 32 hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus : et regnabit in domo Jacob in æternum, 33 et regni ejus non erit finis. 31 Behold, you shall conceive in the womb, and give birth to a son, and you shall call his name Jesus. 32 He will be great, and will be called the Son of the Most High; the end. 34 Dixit autem Maria ad angelum : Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ? 34 Mary said to the angel, How shall this be, since I am a virgin? 35 Et respondens angelus dixit ei : Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. 35 And the angel answered, The Holy Spirit will come upon you and the power will rest upon you. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. Therefore the child to be born will be called the Son of God. 36 Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua : et hic mensis sextus est illi, quæ vocatur sterilis : 37 quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. 36 The relative Elizabeth has also conceived a son in her old age: and this is the sixth month for her who was called barren: 37 Nothing is impossible with God. 38 Dixit autem Maria : Ecce ancilla Domini : fiat mihi secundum verbum tuum. 38 Mary said, Behold the handmaid of the Lord done to me according to your word. Et discessit ab illa angelus. And the angel departed from her.

39 Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda : 40 et intravit in domum Zachariæ, et salutavit Elisabeth. 39 And in those days, went into the hill country with haste into a city of 40 and entered the house of Zechariah and greeted. 41 Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus : et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth : 42 et exclamavit voce magna, et dixit : Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. 41 And it came to pass, when he heard the salutation of Mary Elizabeth, the child in her womb rejoiced: and Elizabeth was filled with the Holy Ghost: 42 and cried out with a loud voice, and said: Blessed art thou among women, and blessed is the fruit of thy womb. 43 Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me ? 43 And whence is this to me, that the mother of my Lord should come to me? 44 Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. 44 For behold, as soon as the voice of your salutation sounded in my ears, the babe in my womb leaped for joy. 45 Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino. 45 Blessed are you who believed that the things that were spoken to thee by the Lord. 46 Et ait Maria : 46 And Mary said:

Magnificat anima mea Dominum : My soul magnifies the Lord :

47 et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. 47 and my spirit rejoiced in God my saviour.

48 Quia respexit humilitatem ancillæ suæ : 48 because he has looked upon his handmaid;

ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, for, behold, from this time on all generations will call me blessed,

49 quia fecit mihi magna qui potens est : 49 Because he that is mighty;

et sanctum nomen ejus, and his holy name

50 et misericordia ejus a progenie in progenies 50 and mercy is from generation to generation

timentibus eum. fearing him.

51 Fecit potentiam in brachio suo : 51 shown strength with his arm;

dispersit superbos mente cordis sui. dispersed the arrogant of heart.

52 Deposuit potentes de sede,

et exaltavit humiles.

53 Esurientes implevit bonis : 53 The hungry with good things;

et divites dimisit inanes.

54 Suscepit Israël puerum suum, 54 He has helped his servant Israel

recordatus misericordiæ suæ :

55 sicut locutus est ad patres nostros, 55 As he spoke to our fathers

Abraham et semini ejus in sæcula. Abraham and his seed forever.

56 Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus : et reversa est in domum suam.

57 Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium. 58 Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. 58 Her neighbors and relatives heard that the Lord had shown her she celebrated with her. 59 Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam. 60 Et respondens mater ejus, dixit : Nequaquam, sed vocabitur Joannes. And his mother answering, said: No, but he shall be called John. 61 Et dixerunt ad illam : Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine. 62 Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum. 62 asking his father what he wanted to be called. 63 Et postulans pugillarem scripsit, dicens : Joannes est nomen ejus. 63 And he wrote, saying: John is his name. Et mirati sunt universi. 64 Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum. 64 And immediately his mouth and tongue, and he spoke, blessing God. 65 Et factus est timor super omnes vicinos eorum : et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc : 66 et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes : Quis, putas, puer iste erit ? 65 And fear came upon all their neighbors, and above all noised abroad all these things were 66 and all who heard his saying: Who is this child going to be? etenim manus Domini erat cum illo. 67 Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto : et prophetavit, dicens : 67 And his father Zacharias was filled with the Holy Ghost, and prophesied, saying:

68 Benedictus Dominus Deus Israël,

quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ :

69 et erexit cornu salutis nobis

in domo David pueri sui,

70 sicut locutus est per os sanctorum, 70 as he spoke through the mouth;

qui a sæculo sunt, prophetarum ejus :

71 salutem ex inimicis nostris, 71 deliverance from our enemies

et de manu omnium qui oderunt nos :

72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris : 72 to show mercy to our ancestors;

et memorari testamenti sui sancti :

73 jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, 73 to swear, which he swore to Abraham our father

daturum se nobis give us

74 ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati,

serviamus illi

75 in sanctitate et justitia coram ipso,

omnibus diebus nostris.

76 Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis :

præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus, will go before the Lord to prepare the way for him;

77 ad dandam scientiam salutis plebi ejus 77 to give knowledge of the salvation of his people

in remissionem peccatorum eorum for the remission of their sins,

78 per viscera misericordiæ Dei nostri, 78 through the bowels of the mercy of our God,

in quibus visitavit nos, oriens ex alto : in which he visited us, rising from on high:

79 illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent : 79 to give light to those who sit in darkness and in the shadow of death:

ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. to direct our feet in the way of peace.

80 Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu : et erat in desertis usque in diem ostensionis suæ ad Israël. 80 And the child grew, and was strengthened in spirit: and he was in the deserts until the day of his appearance to Israel.