×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Evangelium secundum Mattheum, Mat. 04

Mat. 04

1 Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo. 2 Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit. 3 Et accedens tentator dixit ei : Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. 4 Qui respondens dixit : Scriptum est : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei. 5 Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi, 6 et dixit ei : Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim : Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. 7 Ait illi Jesus : Rursum scriptum est : Non tentabis Dominum Deum tuum. 8 Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde : et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum, 9 et dixit ei : Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. 10 Tunc dicit ei Jesus : Vade Satana : Scriptum est enim : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. 11 Tunc reliquit eum diabolus : et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei.

12 Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilæam : 13 et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim : 14 ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam : 15 Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem, Galilæa gentium : 16 populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam : et sedentibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis. 17 Exinde cœpit Jesus prædicare, et dicere : Pœnitentiam agite : appropinquavit enim regnum cælorum.

18 Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores), 19 et ait illis : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. 20 At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum. 21 Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebedæo patre eorum, reficientes retia sua : et vocavit eos. 22 Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum. 23 Et circuibat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni : et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo. 24 Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui dæmonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos : 25 et secutæ sunt eum turbæ multæ de Galilæa, et Decapoli, et de Jerosolymis, et de Judæa, et de trans Jordanem.

Mat. 04

1 Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo. 2 Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit. 2 After fasting forty days and forty nights, he was hungry. 3 Et accedens tentator dixit ei : Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. 3 Then the devil said, If Son of God, tell these stones to become bread. 4 Qui respondens dixit : Scriptum est : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei. 5 Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi, 6 et dixit ei : Si Filius Dei es, mitte te deorsum. 5 took him to the holy city and placed him on the edge of the temple, 6 and said, 'If the Son of God, throw yourself down. Scriptum est enim : Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. For it is written, that, His messengers He shall charge concerning thee: and in their hands they shall bear thee up, lest at any time thou dash thy foot against a stone. 7 Ait illi Jesus : Rursum scriptum est : Non tentabis Dominum Deum tuum. 8 Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde : et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum, 9 et dixit ei : Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. 8 Again, the devil taketh him up into an exceeding high mountain and showed him all the kingdoms of the world and their glory, 9 and told him that this is all if you will fall down and worship me. 10 Tunc dicit ei Jesus : Vade Satana : Scriptum est enim : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. 10 Then Jesus said to Satan: for it is written: The Lord your God and serve him only. 11 Tunc reliquit eum diabolus : et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei. 11 Then the devil left him, and angels came and attended him.