×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Evangelium secundum Mattheum, Mat. 02

Mat. 02

1 Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente venerunt Jerosolymam, 2 dicentes : Ubi est qui natus est rex Judæorum ? vidimus enim stellam ejus in oriente, et venimus adorare eum. 3 Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Jerosolyma cum illo. 4 Et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. 5 At illi dixerunt : In Bethlehem Judæ : sic enim scriptum est per prophetam : 6 Et tu Bethlehem terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda : ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israël. 7 Tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellæ, quæ apparuit eis : 8 et mittens illos in Bethlehem, dixit : Ite, et interrogate diligenter de puero : et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum. 9 Qui cum audissent regem, abierunt, et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer. 10 Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde. 11 Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum : et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham. 12 Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.

13 Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens : Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in Ægyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum. 14 Qui consurgens accepit puerum et matrem ejus nocte, et secessit in Ægyptum : 15 et erat ibi usque ad obitum Herodis : ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem : Ex Ægypto vocavi filium meum. 16 Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis. 17 Tunc adimpletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam dicentem : 18 Vox in Rama audita est ploratus, et ululatus multus : Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt.

19 Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph in Ægypto, 20 dicens : Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et vade in terram Israël : defuncti sunt enim qui quærebant animam pueri. 21 Qui consurgens, accepit puerum, et matrem ejus, et venit in terram Israël. 22 Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judæa pro Herode patre suo, timuit illo ire : et admonitus in somnis, secessit in partes Galilææ. 23 Et veniens habitavit in civitate quæ vocatur Nazareth : ut adimpleretur quod dictum est per prophetas : Quoniam Nazaræus vocabitur.


Mat. 02

1 Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente venerunt Jerosolymam, 2 dicentes : Ubi est qui natus est rex Judæorum ? 1 When Jesus was born in Bethlehem of Judea in the days of King Herod, Magi from the east to Jerusalem, 2 Saying, Where is he that is born King of the Jews? vidimus enim stellam ejus in oriente, et venimus adorare eum. we have seen his star in the east, and are come to worship him. 3 Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Jerosolyma cum illo. 3 When Herod the king was troubled, and all Jerusalem with him. 4 Et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. 4 together all the chief priests and scribes of the people and asked them where. 5 At illi dixerunt : In Bethlehem Judæ : sic enim scriptum est per prophetam : 6 Et tu Bethlehem terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda : ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israël. 5 They said: In Bethlehem of Judea, for thus it is written by the prophet: 6 And thou Bethlehem, not least among the rulers of Judah, from you shall come a ruler who will shepherd my people. 7 Tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellæ, quæ apparuit eis : 8 et mittens illos in Bethlehem, dixit : Ite, et interrogate diligenter de puero : et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum. 7 Then Herod called the Magi secretly and found out from them what time the star appeared 8 and sent them to Bethlehem and said, Go and search diligently for the young child; and when ye have found him, bring me word again, that I may come and worship him. 9 Qui cum audissent regem, abierunt, et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer. 9 When they had heard the king, they departed, and the star they had seen in the east, went before them, till it came and stood over where the young child was. 10 Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde. 10 When they saw the star, they were overjoyed. 11 Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum : et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham. 11 and going into the house they saw the child with Mary his mother, and falling down and opened their treasures and offered him gifts of gold, frankincense and myrrh. 12 Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam. 12 And having been warned not to return to Herod, by another way to their home country.

13 Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens : Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in Ægyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. 13 And when they left, an angel of the Lord appeared to Joseph in a dream, saying, Arise, and take the young child and his mother, and flee into Egypt, and remain there till I tell you. Futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum. For Herod will seek the young child to destroy him. 14 Qui consurgens accepit puerum et matrem ejus nocte, et secessit in Ægyptum : 15 et erat ibi usque ad obitum Herodis : ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem : Ex Ægypto vocavi filium meum. 14 He took the child and his mother by night and departed into Egypt, 15 and remained there until might be fulfilled which was spoken of the Lord by the prophet, saying, Out of Egypt have I called my son. 16 Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis. 16 Then Herod, when he saw that he had been mocked by the magi, was greatly enraged; and sent and slew all the male children that were in Bethlehem, and in all the coasts thereof, from two years old and under, according to the time which he had diligently inquired of the wise men. 17 Tunc adimpletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam dicentem : 18 Vox in Rama audita est ploratus, et ululatus multus : Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt. 17 Then what was said through the prophet Jeremiah: 18 voice is heard in Ramah, wailing and loud lamentation, Rachel weeping for her children and refusing to be comforted, because they are not.

19 Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph in Ægypto, 20 dicens : Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et vade in terram Israël : defuncti sunt enim qui quærebant animam pueri. 21 Qui consurgens, accepit puerum, et matrem ejus, et venit in terram Israël. 21 he rose and took the child and his mother and the land of Israel. 22 Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judæa pro Herode patre suo, timuit illo ire : et admonitus in somnis, secessit in partes Galilææ. 22 hearing that reigning in Judea in place of his father Herod, he was frightened and being warned in sleep retired into the quarters. 23 Et veniens habitavit in civitate quæ vocatur Nazareth : ut adimpleretur quod dictum est per prophetas : Quoniam Nazaræus vocabitur. 23 and came home in a town called Nazareth, so that what was spoken through the prophets, He shall be called.