image

GCSE Latin 2017, Virgil Aeneid 1, 6. Aeneid 1 418-436, FINAL

6. Aeneid 1 418-436, FINAL

418 Corripuere viam interea, qua semita monstrat.

419 iamque ascendebant collem, qui plurimus urbi

420 imminet, adversasque adspectat desuper arces.

421 miratur molem Aeneas, magalia quondam,

422 miratur portas strepitumque et strata viarum.

423 instant ardentes Tyrii pars ducere muros,

424 molirique arcem et manibus subvolvere saxa,

425 pars optare locum tecto et concludere sulco.

426 iura magistratusque legunt sanctumque senatum;

427 hic portus alii effodiunt; hic alta theatris

428 fundamenta locant alii, immanesque columnas

429 rupibus excidunt, scaenis decora alta futuris.

430 qualis apes aestate nova per florea rura

431 exercet sub sole labor, cum gentis adultos

432 educunt fetus, aut cum liquentia mella

433 stipant et dulci distendunt nectare cellas,

434 aut onera accipiunt venientum, aut agmine facto

435 ignavum fucos pecus a praesepibus arcent:

436 fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella.



Want to learn a language?


Learn from this text and thousands like it on LingQ.

  • A vast library of audio lessons, all with matching text
  • Revolutionary learning tools
  • A global, interactive learning community.

Language learning online @ LingQ

6. Aeneid 1 418-436, FINAL

418 Corripuere viam interea, qua semita monstrat.

419 iamque ascendebant collem, qui plurimus urbi

420 imminet, adversasque adspectat desuper arces.

421 miratur molem Aeneas, magalia quondam,

422 miratur portas strepitumque et strata viarum.

423 instant ardentes Tyrii pars ducere muros,

424 molirique arcem et manibus subvolvere saxa,

425 pars optare locum tecto et concludere sulco.

426 iura magistratusque legunt sanctumque senatum;

427 hic portus alii effodiunt; hic alta theatris

428 fundamenta locant alii, immanesque columnas

429 rupibus excidunt, scaenis decora alta futuris.

430 qualis apes aestate nova per florea rura

431 exercet sub sole labor, cum gentis adultos

432 educunt fetus, aut cum liquentia mella

433 stipant et dulci distendunt nectare cellas,

434 aut onera accipiunt venientum, aut agmine facto

435 ignavum fucos pecus a praesepibus arcent:

436 fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella.

×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.