image

GCSE Latin 2017, Virgil Aeneid 1, 5. Aeneid 1 272-304, FINAL

5. Aeneid 1 272-304, FINAL

272 "hic iam ter centum totos regnabitur annos 273 gente sub Hectorea, donec regina sacerdos,

274 Marte gravis, geminam partu dabit Ilia prolem.

275 inde lupae fulvo nutricis tegmine laetus

276 Romulus excipiet gentem, et Mavortia condet

277 moenia, Romanosque suo de nomine dicet.

278 his ego nec metas rerum nec tempora pono;

279 imperium sine fine dedi. quin aspera Iuno,

280 quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat,

281 consilia in melius referet, mecumque fovebit

282 Romanos rerum dominos gentemque togatam." 297 Haec ait, et Maia genitum demittit ab alto,

298 ut terrae, utque novae pateant Karthaginis arces

299 hospitio Teucris, ne fati nescia Dido

300 finibus arceret: volat ille per aera magnum

301 remigio alarum, ac Libyae citus adstitit oris.

302 et iam iussa facit, ponuntque ferocia Poeni

303 corda volente deo; in primis regina quietum

304 accipit in Teucros animum mentemque benignam.



Want to learn a language?


Learn from this text and thousands like it on LingQ.

  • A vast library of audio lessons, all with matching text
  • Revolutionary learning tools
  • A global, interactive learning community.

Language learning online @ LingQ

5. Aeneid 1 272-304, FINAL

272 "hic iam ter centum totos regnabitur annos 273 gente sub Hectorea, donec regina sacerdos,

274 Marte gravis, geminam partu dabit Ilia prolem.

275 inde lupae fulvo nutricis tegmine laetus

276 Romulus excipiet gentem, et Mavortia condet

277 moenia, Romanosque suo de nomine dicet.

278 his ego nec metas rerum nec tempora pono;

279 imperium sine fine dedi. quin aspera Iuno,

280 quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat,

281 consilia in melius referet, mecumque fovebit

282 Romanos rerum dominos gentemque togatam." 297 Haec ait, et Maia genitum demittit ab alto,

298 ut terrae, utque novae pateant Karthaginis arces

299 hospitio Teucris, ne fati nescia Dido

300 finibus arceret: volat ille per aera magnum

301 remigio alarum, ac Libyae citus adstitit oris.

302 et iam iussa facit, ponuntque ferocia Poeni

303 corda volente deo; in primis regina quietum

304 accipit in Teucros animum mentemque benignam.

×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.