image

GCSE Latin 2017, Virgil Aeneid 1, 4. Aeneid 1 254 - 271, FINAL

4. Aeneid 1 254 - 271, FINAL

254 Olli subridens hominum sator atque deorum,

255 vultu, quo caelum tempestatesque serenat,

256 oscula libavit natae, dehinc talia fatur:

257 " parce metu, Cytherea: manent immota tuorum 258 fata tibi; cernes urbem et promissa Lavini

259 moenia, sublimemque feres ad sidera caeli

260 magnanimum Aenean; neque me sententia vertit.

261 hic tibi (fabor enim, quando haec te cura remordet,

262 longius et volvens fatorum arcana movebo)

263 bellum ingens geret Italia, populosque feroces

264 contundet, moresque viris et moenia ponet,

265 tertia dum Latio regnantem viderit aestas,

266 ternaque transierint Rutulis hiberna subactis.

267 at puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo

268 additur (Ilus erat, dum res stetit Ilia regno)

269 triginta magnos volvendis mensibus orbes

270 imperio explebit, regnumque ab sede Lavini

271 transferet, et Longam multa vi muniet Albam.



Want to learn a language?


Learn from this text and thousands like it on LingQ.

  • A vast library of audio lessons, all with matching text
  • Revolutionary learning tools
  • A global, interactive learning community.

Language learning online @ LingQ

4. Aeneid 1 254 - 271, FINAL

254 Olli subridens hominum sator atque deorum,

255 vultu, quo caelum tempestatesque serenat,

256 oscula libavit natae, dehinc talia fatur:

257 " parce metu, Cytherea: manent immota tuorum 258 fata tibi; cernes urbem et promissa Lavini

259 moenia, sublimemque feres ad sidera caeli

260 magnanimum Aenean; neque me sententia vertit.

261 hic tibi (fabor enim, quando haec te cura remordet,

262 longius et volvens fatorum arcana movebo)

263 bellum ingens geret Italia, populosque feroces

264 contundet, moresque viris et moenia ponet,

265 tertia dum Latio regnantem viderit aestas,

266 ternaque transierint Rutulis hiberna subactis.

267 at puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo

268 additur (Ilus erat, dum res stetit Ilia regno)

269 triginta magnos volvendis mensibus orbes

270 imperio explebit, regnumque ab sede Lavini

271 transferet, et Longam multa vi muniet Albam.

×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.